Page images
PDF
EPUB

Cùm itaque fyllogifmi doctrina generali doceamur, tria duntaxat argumenta five tres terminos in fyllogifmo disponi oportere, hinc facilè perfpicuum eft, peccare omnem fyllogifmum in hanc doctrinam generalem, in quo termini vel plures ternis difponantur, vel pauciores: termini autem non tam funt verba, quàm verborum fenfus et fignificationes.

Peccatur autem terminis pluribus, vel apertius vel tectius. Apertius (ut puerilia de accentu, figura dictionis, plurium, quæ dicitur interrogationum, et fimilia omittam) cùm tres termini distinctè numerantur in propofitione: ut, 66 qui est bonus et dialecticus, is eft bonus dialecticus; Cleanthes eft bonus et dialecticus; ergo, eft bonus dialecticus." Hæc fallacia compofitionis dicitur; quia divifa male componit. Contra; "qui eft bonus dialecticus, is eft bonus et dialecticus; Cleanthes, &c." Hæc fallacia eft divifionis; quia compofita male dividit ; vel quia compofita proponit, divifa concludit. Idem committitur etiam fine conjunctione: ut, "bonus citharædus eft bonus; Nero eft bonus citharædus; ergo, bonus." Bonus duplici fignificatione cum "citharædo" difponitur in propofitione; quatuor ergo termini. Sic etiam cùm non iifdem verbis aliud planè proponitur, aliud affumitur: ut, "dextera Dei eft ubique; humanitas Christi fedet ad dextram Dei; ergo, humanitas Christi est ubique."

Tectius verò peccatur, vel "homonymia," vel " amphibolia."

Se

Homonymia five æquivocatio eft, primò, cum fimplicis vocis feu termini unius, fignificatio duplex ponitur: ut, "leo eft beftia; leo eft papa; ergo, papa eft beftia." cundò, cum argumentum in una parte propriè, in altera tropicè ponitur; vel in una parte pro reipfa, in altera pro artificiali aliqua notione rei. Hujufmodi funt artium vocabula: ut, 66 potens eft participium; rex eft potens; ergo, rex eft participium." "Animal eft genus; homo eft animal; ergo, homo eft genus.'

[ocr errors]

Amphibolia five ambiguitas vel in syntaxi eft, vel in ipfa re. In fyntaxi; ut," pecunia quæ eft Cæfaris, poffidetur à Cæfare; hæc pecunia eft Cæfaris; ergo, poffidetur à Cæfare." Ambiguitas in ipfa re, quæ et "prava expofitio" vocatur, fit, cùm affectio rei non eadem affumitur quæ pro

ponitur ;

66

ponitur; mutata autem affectione, mutatur argumentum ; ut, quas carnes enifti, comedifti; crudas emifti; ergo, crudas comedifti." Hic propofitio et de carnibus et de fubftantia carnium loquitur; affumptio, de qualitate earum dicendum ergo erat, "quales carnes emifti, &c." Eadem eft fallacia cum id quod in "abstracto," quod aiunt, proponitur, in " concreto" affumitur: ut "candidum eft difgregativum vifus; paries eft candidus; ergo, paries eft difgregativum vifus." Etiam cùm in ipfa copula quartus terminus latet: ut "fortitudo non eft clementia; principis eft fortitudo; ergo, principis non eft clementia." Hic verbum "eft" in majore "effe," in minore "habere" fignificat; cafuumque mutationem rectorum in obliquos inducit; qui quatuor effe terminos declarant. "Nullus puer diu vixit: Neftor fuit puer; ergo, Neftor non diu vixit." Hic major de eo qui eft, minor de eo qui fuit puer loquitur; qui duo termini funt. Quatuor denique funt termini cùm plus eft in conclufione quàm in præmiffis.

Pauciores autem termini funt ternis, cùm tertium argumentum deeft. Hoc fit quoties vel idem fenfu vel æque obfcurum pro argumento fumitur; (idem enim non eft tertium; æque obfcurum non eft argumentum) quæ "petitio principii," vel, ejus quod erat in principio nominatur; quia poftulatur ipfa quæftio ut gratis, i. e. fine argumento conceda. tur: ut, "enfis eft acutus; gladius eft enfis; ergo, gladius eft acutus." Vel, "quod omnis homo eft, id finguli homines funt; omnis homo eft juftus; ergo, finguli homines funt jufti." Huc refer jactatum illud, " quæ non amififti habes, cornua nonamififti, ergo cornua habes." Habere et amittere privantia funt et quidem fine medio quatenus talia, ergo non amittere et habere funt idem, nullus itaque hic eft medius terminus, fed perinde ac fi diceres; quæ habes, habes, cornua habes, ergo habes. Hujus generis eft, cùm tertium argumentum non integrum è propofitione affumitur : ut, omnes apoftoli funt duodecim; Petrus et Joannes funt apoftoli; ergo, Petrus et Joannes funt duodecim." Hic "omnes" collectivè fumptum, pars eft tertii argumenti, quod totum erat in affumptione affumendum. Ad hoc fophifma referendæ funt denique omnes converfiones enuntiationum; quoties rem dubiam non argumento five medio termino,

ઃઃ

termino, fed converfione fola probare contendunt: de qua fupra monuimus. Atque his ferè modis in formam fyllogifmi generalem peccatur.

Materia fyllogifmi vitiofa eft, quoties antecedentis pars vel altera vel utraque eft falfa : id fit tot modis, quot funt argumentorum genera. Quorum cùm veritas tum falfitas quanquam in axiomate judicatur, propterea tamen quòd argumenta ipfa in fyllogifmo difponuntur, qui modi præcipuè nominantur à dialecticis vel materia fola, vel partim materia, partim forma vitiofi, eos hic breviter attingemus.

Primus eft materiæ folius; diciturque "non caufæ ut caufæ." Caufæ autem nomen hic ufurpatur pro quovis argumento, etiam non effecti ut effecti, non fubjecti ut fubječti, et fic deinceps. Hanc captionem fingulorum argumentorum definitiones facile refellunt.

Secundus eft quæ vocatur fallacia "accidentis," five quod idem eft, à dicto fecundum quid ad dictum fimpliciter vel contrà, à dicto fimpliciter ad dictum fecundum quid; quoties id quod adjuncti eft, fubjecto attribuitur; aut contrà quod fubjecti, adjuncto: ut, "quæ non restituenda funt domino furiofo, non reftituenda funt domino; arma non reftituenda funt domino furiofo; ergo, non domino:" vel contra: quæ "reftituenda funt domino, etiam domino furiofo; arma domino; ergo, domino furiofo.” In his propofitio femper falfa eft.

66

Tertius eft "ignoratio elenchi;" ("elenchus" autem eft redargutio quælibet five vera five falfa) cùm leges oppofitionis non obfervantur eidem numero, fecundum idem, ad idem, et eodem tempore: ut " cæci vident; qui carent vifu, funt cæci; ergo, qui carent vifu, vident." Propofitio diftinguenda eft; nempe, qui fuerunt cæci, nunc vident. Sic;

is qui non videt cæcus eft; dormiens non videt; eft ergo cæcus." Adidem non eft: propofitio enim de potentia, affump tio de actu videndi loquitur; vel quatuor funt termini, et prava expofitio dici poteft. Aliis ignorantia elenchi eft, cùm vel planè mutatur et torquetur ftatus controverfiæ, vel conclufio adverfarii non directè opponitur noftræ thefi fecundum canones legitimæ oppofitionis.

Quartus eft fallacia "confequentis," five comparatorum, quæ è contrariis quidem funt orta, fed parium collatione tractata, cùm difputatur contraria effe contrariorum confe

[ocr errors]

confequentia: quam regulam effe fallacem, l. 1, c. 18, copiofe oftenditur: ut, "qua eidem æqualia, inter fe æqualia; ergo quæ eidem funt inæqualia, inter fe funt inæqualia.” Ut, 2, et 2, funt inæquales ad 5; ergo funt inter se inæquales. Duo latera quadrati fymmetra non funt diagono; ergo non funt inter fe.

66

CAP. X.

De Syllogifmo fimplici contracto.

Syllogifmus eft fimplex aut compofitus.

Simplex, ubi pars confequens quæftionis difponitur in propofitione, pars antecedens in affumptione."

Út fyllogifmi forma generalis erat difpofitio quæftionis cum argumento, ita fpecialis quæque difpofitio quæftionis cum argumento cujufque fpeciei forma eft. Ex. gr. «homo eft animal: Socrates eft homo; ergo Socrates eft animal." Hinc facile perfpicitur, fi quæftionis terminus major non difponatur in propofitione majore, minor in minore, fyllogifmum non effe legitimum. Quòd fi aliquando ufu venit, ut antecedens quæftionis in propofitione et confequens in affumptione difponi videatur, intelligere debemus fyllogifmi partes inverti: ut, "Socrates eft homo: homo eft animal; ergo Socrates eft animal."

Sequitur jam fyllogifmi fimplicis diftinctio in adjunctos modos, qui ex partium, i. e. axiomatum affectione oriun

tur.

"Syllogifmus fimplex eft affirmatus è partib. omnib. affirmatis. Negatus ex negata antecedentis parte altera cum complexione." Non ex omnib. negatis, ut affirmatus ex omnibus affirmatis; nifi enim argumentum tertium cum altera parte quæftionis confentiat, nihil probat.

Ut autem fyllogifmorum tota ratio intelligatur (quod hoc loco fieri commodiffimè poffe arbitror) fciendum eft eam duab. præcipuè legibus fundari; altera parium, altera generis ex loco petita. Ex parium loco; " quæ conveniunt in uno aliquo tertio, conveniunt inter fe; et contrà, quæ non in uno tertio, non inter fe." Ex loco generis; "quo

generi generaliter attribuitur, id omnibus etiam attribuitur fpeciebus quæ fub eo genere continentur." Hæc regula vocatur in fcholiis, "dictum de omni et nullo." Illa à geometricis primum fenfu præeunte facilius inventa eft; et præcipitur Ariftot. 1, Prior. c. I. Ut enim illic norma, "fi duab. lineis æque conveniat, eas lineas demonftrat convenire inter fe five effe æquales;" eodem planè modo me dius terminus fi duob. conclufionis terminis conveniat, velut norma demonftrat, convenire duos illos inter fe, et contrà. Itaque fi quæftio affirmanda eft, quærendum eft per omnes inventionis locos argumentum quod utrique parti quæftionis conveniat fi neganda eft, quærendum quod uni parti conveniat, ab altera diffentiat; nam fi ab utraque parte disfentit, tertium argumentum effe non poterit, nihil n. probabit. Ex. gr. quæritur "an Socrates fit animal?" Si affirmanda eft hæc quæftio, ad illa duo argumenta quæ in quæftione funt," Socrates et animal," quærendum aliquod tertium argumentum eft, quod cum utraque parte quæftionis confentiat. Ejufmodi autem eft homo: nam homo convenit cum" animali," ut fpecies cum fuo genere; cum Socrate, ut genus cum fua fpecie; ergo "Socrates et animal” conveniunt inter fe; adeóque "Socrates eft animal.” Sin neganda eft quæftio, ut, "Socrates non eft beftia," quærendum eft argumentum tertium, quod ab altera tantùm parte diffentiat. Hujufmodi autem eft "homo: homo n. non eft beftia, at Socrates eft homo; ergo Socrates non eft beftia." Sin medius cum neutro quæftionis termino conveniat, neutrius norma effe poteft; neque oftendit, inter fe conveniant, nécne; neque " de omni❞ dicit neque "de nullo;"adeoque nec probat quicquam nec refellit. Unde illa regula; "ex utraque præmiffa negata nihil concluditur: Ariftot. 1, Prior. c. 24, ut nullus lapis eft animal; nullus homo eft lapis, nullus igitur homo eft animal." Excipitur tamen ab hac regula, fi medius terminus fit negatus, vel duplex negatio fit in majore: ut, quod non fentit, non eft animal: planta non fentit ; ergo planta non eft animal." Hic enim major, quæ videtur effe negata, æquipollet affirmata; eademque eft acfi diceret," omne quod fentit eft animal :" negationefque iftæ topicæ potius et infinitæ, quàm axiomaticæ funt, partiumque negationes non totius axiomatis, hoc potius modo

enun

« PreviousContinue »