Page images
PDF
EPUB

830

835

'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, 825 quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? arma, quibus laetatu's, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. hoc tamen infelix miseram solabere mortem, Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro cunctantis socios et terra subleuat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam uolnera siccabat lymphis corpusque leuabat arboris adclinis trunco. procul aerea ramis dependet galea et prato grauia arma quiescunt. stant lecti circum iuuenes: ipse aeger anhelans colla fouet, fusus propexam in pectore barbam ; multa super Lauso rogitat multumque remittit qui reuocent maestique ferant mandata parentis. at Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti uolnere uictum. adgnouit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat puluere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae,

840

845

morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum

quem genui? tuane haec genitor per uolnera seruor,

exitium infelix, nunc alte uolnus adactum.

850

idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen,
pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis.
debueram patriae poenas odiisque meorum:
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!

nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo: 855
sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamquam uis alto uolnere tardet,
haut deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
hoc solamen erat; bellis hoc uictor abibat
omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit :
'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,

850. exilium (codd. pauc. Seru.) H.

860

857. quamquam uis (codd. omn.) edd. praeter R. qui coniecturam haud malam Peerlkampii recepit 'quamuis dolor alto uolnere tardet.'

uiximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum aut, aperit si nulla uiam uis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
dixit et exceptus tergo consueta locauit
membra manusque ambas iaculis onerauit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.

865

sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens 870 uno in corde pudor mixtoque insania luctu, atque hic Aenean magna ter uoce uocauit. Aeneas agnouit enim laetusque precatur: 'sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias conferre manum.'

6

tantum effatus et infesta subit obuius hasta.
ille autem quid me erepto, saeuissime, nato
terres? haec uia sola fuit, qua perdere posses.
nec mortem horremus nec diuom parcimus ulli.
desine nam uenio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' dixit telumque intorsit in hostem ;
inde aliud super atque aliud figitque uolatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.

ter circum astantem laeuos equitauit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troïus heros
immanem aerato circumfert tegmine siluam.
inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
uellere et urgetur pugna congressus iniqua,

875

880

885

multa mouens animo iam tandem erumpit et inter 890 bellatoris equi caua tempora conicit_hastam. tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras uerberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. clamore incendunt caelum Troesque Latinique. aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem

[ocr errors]

et super haec: ubi nunc Mezentius acer et illa effera uis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit:

895

872. Versum et furiis agitatus amor et conscia uirtus omittunt codd. MPR y b, non interpretatur Seruius. retinet cod. c. relegauit R. in marginem

20

K. V.

'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
unum hoc per siqua est uictis uenia hostibus oro,
corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulchro.'
haec loquitur iuguloque haut inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arma cruore.

908. arma codd.; sed in Ed. min. R. legit 'arua.'

900

905

Locus 185-8, siquis alius, torsit interpretes. quantas turbas hi mouerint, qui uidere uelit, adeat notas in edition. C. F. multa nos, utpote inania, praeterimus. H. quidem 'Cinyra' ablatiuum esse uolt; hoc Cinyra et paucis (aliis) comitatum' Cupauonem Ligurum ductorem; uestrum denique refert ad Cupauonem et Cinyram, quorum amor crimen esset. C 'Cinyra' uocatiuum facit, hunc Cinyram Ligurum ductorem, Cupauonem fratrem eius, cetera autem, quod mirum est, cum Heynio consentit. R. legit 'Cinyre:' de interpretatione parum adiuuat. F., in hariolationum salo fluctuans, ad corruptelam latentem confugere uidetur: nos in emendatione Maduigii 'sine re' acquiescentes, unum esse statuimus Ligurum ductorem, qui sit Cycni filius, cuius nomen sit Cupauo. idem uir doctissimus legit 'crimen, Amor, uestrum,' ut sit crimen est uestrum, o Cupido et Venus.' cui rationi cum diu restitissemus legeremusque 'crimen amor uestrum,' quod esset 'amor est crimen uestrae stirpis, nunc mutata sententia adstipulamur Maduigio, quia pronominis ad singularem uocatiuum relationi subsidio est ille locus IX. 525, uos, o Calliope et quia u. 188 ita praecedenti adpositus nitidiorem efficit constructionem.

[ocr errors]

Salebrosus etiam locus est 364-8. nemini enim placere potest uel relatiui quis ab antecedente nomine (Arcadas), tanta disiunctio, uel illa relatiuo serius postposita particula quando. corruptum esse locum uix est quod dubitemus; quomodo restituendus sit incertissimum. pro aspera quis' Maduigius ingeniose coni. 'aspera aquis;' sed hac uoce non opus est propter uersus 362, 3. nos quidem conicimus pro quando' scriptum esse eundo,' et uersu 365 post duos sequentes posito ita locum constitui potuisse,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Arcadas insuetos acies inferre pedestris

(aspera quis natura loci dimittere eundo

suasit equos, unum quod rebus restat egenis,)

ut uidit Pallas....

transpositionem autem a librariis effectam, qui crederent illud 'unum quod......' referri oportere non ad equorum dimissionem sed ad hortamina Pallantis. Praesens (restat) pro Imperfecto (restabat) scribere moris est Vergiliani. cf. IX. 361, 2 (mittit ... dat).

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VNDECIMVS.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, uota deum primo uictor soluebat Eoo. ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuuias, tibi, magne, tropaeum, Bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca uiri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. tum socios (namque omnis eum stipata tegebat turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis: 'maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum uellere signa adnuerint Superi pubemque educere castris, impediat segnisue metu sententia tardet. interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imost. ite' ait, egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

5

ΙΟ

15

20

25

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes seruabat senior, qui Parrhasio Euandro

armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae.

30

35

ut uero Aeneas foribus sese intulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque inmugit regia luctu.
ipse caput niuei fultum Pallantis et ora
ut uidit leuique patens in pectore uolnus
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
'tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta ueniret,
inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres

40

[blocks in formation]

haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis uolneribus pulsum aspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus

55

60

imperat et toto lectos ex agmine mittit
mille uiros, qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haut segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt uirgis et uimine querno
extructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt,
qualem uirgineo demessum pollice florem

65

« PreviousContinue »