Unum etiam donis istis, quæ plurima mitti Dardanidis dicique jubes, unum, optime regum, Adjicias; nec te ullius violentia vincat, Quin natam egregio genero dignisque hymenæis Des pater, et pacem hanc æterno fœdere firmes. Quòd si tantus habet mentes et pectora terror, Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso ; Cedat, jus proprium regi patriæque remittat. Quid miseros toties in aperta pericula cives Projicis, o Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
Nil moror, en, supplex venio. Miserere tuorum ; Pone animos, et pulsus abi. Sat funera fusi Vidimus, ingentes et desolavimus agros.
Aut, si fama movet, si tantum pectore robur Concipis, et si adeò dotalis regia cordi est,
Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem. Scilicet, ut Turno contingat regia conjux, Nos, animæ viles, inhumata infletaque turba, Sternamur campis ! Et jam tu, si qua tibi vis,
Si patrii quid Martis habes, illum adspice contrà, Qui vocat.
Talibus exarsit dictis violentia Turni ; Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces: Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi, Tum quum bella manus poscunt; patribusque vocatis Primus ades. Sed non replenda est curia verbis, Quæ tutò tibi magna volant, dum distinet hostem Agger murorum, nec inundant sanguine fossæ. Proinde tona eloquio, solitum tibi; meque timoris Argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit, passim que tropæis Insignis agros. Possit quid vivida virtus, Experiare licet: nec longè scilicet hostes.
Quærendi nobis ; circumstant undique muros.
Imus in adversos? Quid cessas ? an tibi Mavors
Ventosâ in linguâ pedibusque fugacibus istis Semper erit ?
Pulsus ego aut quisquam meritò, fœdissime, pulsum Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Tybrim Sanguine, et Evandri totam cum stirpe videbit Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis ? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens, Et quos mille die victor sub Tartara misi, Inclusus muris, hostilique aggere septus. Nulla salus bello! Capiti cane talia demens Dardanio, rebusque tuis. Proinde omnia magno Ne cessa turbare metu, atque extollere vires Gentis bis victæ ; contrà premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt, Nunc et Tydides, et Larissæus Achilles :
Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
Vel quum se pavidum contra mea jurgia fingit
Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
Nunquam animam talem dextrâ hâc, absiste moveri,
Amittes; habitet tecum, et sit pectore in isto.
Nunc ad te, et tua magna, pater, consulta revertor. 410 Si nullam nostris ultrà spem ponis in armis,
Si tam deserti sumus, et semel agmine verso
Funditùs occidimus, neque habet Fortuna regressum ; Oremus pacem, et dextras tendamus inertes. Quanquam, o, si solitæ quidquam virtutis adesset, Ille mihi ante alios, fortunatusque laborum, Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, Procubuit moriens, et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis, et adhuc intacta juventus, Auxilioque urbes Italæ populique supersunt ; Sin et Trojanis cum multo gloria venit
Sanguine; sunt illis sua funera, parque per omnes
Tempestas cur indecores in limine primo
Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies, variique labor mutabilis ævi
Retulit in melius; multos alterna revisens
Lusit, et in solido rursus Fortuna locavit. Non erit auxilio nobis tolus, et Arpi :
At Messapus erit, felixque Tolumnius, et quos Tot populi misêre duces; nec tarda sequetur Gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
Est et Volscorum egregiâ de gente Camilla, Agmen agens equitum, et florentes ære catervas. Quòd si me solum Teucri in certamina poscunt, Idque placet, tantùmque bonis communibus obsto; Non adeò has exosa manus Victoria fugit, Ut tantâ quidquam pro spe tentare recusem. Ibo animis contrà; vel magnum præstet Achillem, Factaque Vulcani manibus paria induat arma Ille licèt. Vobis animam hanc soceroque Latino, Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, Devovi. Solum Æneas vocat et, vocet, oro. Nec Drances potiùs, sive est hæc ira deorum, Morte luat; sive est virtus et gloria, tollat.
Illi hæc inter se dubiis de rebus agebant Certantes castra Æneas aciemque movebat. Nuntius ingenti per regia tecta tumultu
Ecce ruit, magnisque urbem terroribus implet; Instructos acie Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi, concussaque vulgi Pectora, et arrectæ stimulis haud mollibus iræ.
Arma manu trepidi poscunt; fremit arma juventus;
Flent mosti mussantque patres. Hic undique clamor Dissensu vario magnus se tollit in auras :
Haud secus atque alto in luco quum fortè catervæ Consedêre avium, piscosove amne Padusæ Dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. Immo, ait, o cives, arrepto tempore, Turnus, Cogite concilium, et pacem laudate sedentes : Illi armis in regna ruant. Nec plura locutus Corripuit sese, et tectis citus extulit altis.
Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis;
Duc, ait, et Rutulos. Equitem, Messapus, in armis, Et cum fratre Coras, latis diffundite campis. Pars aditus urbis firment, turresque capessant: Cætera, quâ jusso, mecum manus inferat arma. Ilicet in muros totâ discurritur urbe. Concilium ipse pater et magna incepta Latinus Deserit, ac tristi turbatus tempore differt. Multaque se incusat, qui non acceperit ultro
Dardanium Ænean, generumque adsciverit, urbi. Præfodiunt alii portas, aut saxa sudesque
Subvectant. Bello dat signum rauca cruentum Buccina. Tum muros variâ cinxêre coronâ
Matronæ puerique : vocat labor ultimus omnes.
Nec non ad templum summasque ad Palladis arces Subvehitur magnâ matrum regina catervâ,
Dona ferens; juxtàque comes Lavinia virgo, Causa mali tanti, oculos dejecta decoros. Succedunt matres, et templum thure vaporant, Et mostas alto fundunt de limine voces: Armipotens, præses belli, Tritonia virgo, Frange manu telum Phrygii prædonis, et ipsum. Pronum sterne solo, portisque effunde sub altis. Cingitur ipse furens certatim in prælia Turnus. Jamque adeò Rutulum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis, surasque incluserat auro,
Tempora nudus adhuc ; laterique accinxerat ensem ; Fulgebatque altâ decurrens aureus arce;
Exsultatque animis, et spe jam præcipit hostem.
Qualis, ubi abruptis fugit præsepia vinclis,
Tandem liber, equus, campoque potitus aperto ;
Aut ille in pastus armentaque tendit equarum, Aut assuetus aquæ perfundi flumine noto Emicat, arrectisque fremit cervicibus altè
Luxurians; luduntque jubæ per colla, per armos. Obvia cui, Volscorum acie comitante, Camilla Occurrit, portisque ab equo regina sub ipsis Desiluit quam tota cohors imitata relictis
Ad terram defluxit equis. Tum talia fatur : Turne, sui meritò si qua est fiducia forti, Audeo, et Æneadûm promitto occurrere turmæ, Solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra. Me sine prima manu tentare pericula belli :
Tu pedes ad muros subsiste, et mœnia serva. Turnus ad hæc, oculos horrendâ in virgine fixus : O, decus Italiæ, virgo, quas dicere grates, Quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando Iste animus supra, mecum partire laborem. Æneas, ut fama fidem missique reportant
Exploratores, equitum levia improbus arma Præmisit, quaterent campos ipse, ardua montis Per deserta jugo superans, adventat ad urbem. Furta paro belli convexo in tramite silvæ, Ut bivias armato obsidam milite fauces. Tu Tyrrhenum equitem collatis excipe signis; Tecum acer Messapus erit, turmæque Latinæ, Tiburnique manus: ducis et tu concipe curam.
Sic ait, et paribus Messapum in prælia dictis Hortatur, sociosque duces; et pergit in hostem. Est curvo anfractu valles, accomoda fraudi Armorumque dolis; quam densis frondibus atrum Urget utrimque latus; tenuis quò semita ducit, Angustæque ferunt fauces, aditusque maligni.
Hanc super, in speculis, summoque in vertice montis, Planities ignota jacet, tutique receptus, Seu dextrâ lævâque velis occurrere pugnæ, Sive instare jugis, et grandia volvere saxa. Huc juvenis notâ fertur regione viarum, Arripuitque locum, et silvis insedit iniquis.
Velocem interea superis in sedibus Opim, Unam ex virginibus sociis sacrâque catervâ, Compellabat, et has tristis Latonia voces
Ore dabat: Graditur bellum ad crudele Camilla,
O virgo, et nostris nequidquam cingitur armis,
Cara mihi ante alias: neque enim novus iste Dianæ
Nomine Casmillæ, mutatâ parte, Camillam. Ipse, sinu præ se portans, juga longa petebat-
Solorum nemorum tela undique sæva premebant, Et circumfuso volitabant milite Volsci.
Ecce, fugæ medio, summis Amasenus abundans Spumabat ripis ; tantus se nubibus imber
Ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
Tardatur, caroque oneri timet. Omnia secum Versanti subitò vix hæc sententia sedit :
« PreviousContinue » |