Page images
PDF
EPUB

Non hæc, o Palla, dederas promissa parenti. Cautiùs ut sævo velles te credere Marti !

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine posset.
Primitiæ juvenis misera! bellique propinqui
Dura rudimenta! et nulli exaudita deorum

155

Vota precesque mea! Tuque, o sanctissima conjux,
Felix morte tuâ, neque in hunc servata dolorem !
Contrà ego vivendo vici mea fata, superstes
Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem,
Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret !
Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec quas
Junximus hospitio dextras: sors ista senectæ
Debita erat nostræ. Quòd si immatura manebat
Mors natum; cæsis Volscorum millibus antè,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,

160

165

175

Quàm pius Æneas, et quàm magni Phryges, et quàm 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis.
Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
Esset par ætas, et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis ?
Vadite, et hæc memores regi mandata referte:
Quòd vitam moror invisam, Pallante perempto,
Dextera causa tua est; Turnum natoque patrique
Quam debere vides: meritis vacat hic tibi solus
Fortunæque locus. Non vitæ gaudia quæro,
Nec fas; sed nato Manes perferre sub imos.
Aurora interea miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, referens opera atque labores.
Jam pater Æneas, jam curvo in littore Tarcho
Constituêre pyras; huc corpora quisque suorum
More tulêre patrum; subjectisque ignibus atris
Conditur in tenebras altum caligine cœlum.
Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis,
Decurrêre rogos; ter mæstum funeris ignem
Lustravêre in equis, ululatusque ore dedêre.

Spargitur et tellus lacrymis, sparguntur et arma :

180

185

190

It cœlo clamorque virûm, clangorque tubarum.
Hinc alii spolia occisis derepta Latinis

- Conjiciunt igni, galeas, ensesque decoros,

Frænaque, ferventesque rotas; pars munera nota,
Ipsorum clypeos, et non felicia tela.

Multa boum circà mactantur corpora Morti;
Setigerosque sues, raptasque ex omnibus agris
In flammam jugulant pecudes. Tum littore toto
Ardentes spectant socios, semiusta que servant
Busta; neque avelli possunt, nox humida donec
Invertit cœlum stellis fulgentibus aptum.

195

200

Nec minùs et miseri diversâ in parte Latini Innumeras struxêre pyras, et corpora partim Multa virûm terræ infodiunt, avectaque partim Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt. Cætera, confusæque ingentem cædis acervum,

205

Nec numero nec honore, cremant. Tunc undique vasti
Certatim crebris collucent ignibus agri.
Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram,
Mærentes altum cinerem et confusa ruebant
Ossa focis, tepidoque onerabant aggere terræ.
Jam verò in tectis, prædivitis urbe Latini,
Præcipuus fragor, et longi pars maxima luctûs.
Hîc matres, miseræque nurus, hîc cara sororum
Pectora morentûm, puerique parentibus orbi,
Dirum exsecrantur bellum, Turnique hymenæos ;
Ipsum armis, ipsumque jubent decernere ferro,
Qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores.
Ingravat hæc sævus Drances, solumque vocari
Testatur, solum posci in certamina Turnum.
Multa simul contrà variis sententia dictis

210

215

220

[blocks in formation]

Tantorum impensis operum; nil dona, neque aurum,
Nec magnas valuisse preces; alia arma Latinis

Quærenda, aut pacem Trojano ab rege petendam.
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.

230

Fatalem Ænean manifesto numine ferri

Admonet ira deûm, tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum, primosque suorum
Imperio accitos, alta intra limina cogit.
Olli convenêre, fluuntque ad regia plenis
Tecta viis. Sedet in mediis, et maximus ævo,
Et primus sceptris, haud lætâ fronte, Latinus.
Atque hîc legatos Ætolâ ex urbe remissos,
Quæ referant, fari jubet, et responsa reposcit
Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
Et Venulus, dicto parens, ita farier infit :

Vidimus, o cives, Diomede Argivaque castra ;
Atque, iter emensi, casus superavimus omnes ;
Contigimusque manum, quâ concidit Ilia tellus.
Ille urbem Argyripam, patriæ cognomine gentis,
Victor Gargani condebat Iapygis arvis.
Postquam introgressi, et coràm data copia fandi,
Munera præferimus, nomen patriamque docemus;

235

240

245

Qui bellum intulerint, quæ causa attraxerit Arpos.
Auditis ille hæc placido sic reddidit ore :

250

O fortunatæ gentes, Saturnia regna,

Antiqui Ausonii, quæ vos fortuna quietos
Sollicitat, suadetque ignota lacessere bella?
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,

255

(Mitto ea, quæ muris bellando exhausta sub altis,
Quos Simoïs premat ille viros,) infanda per orbem
Supplicia, et scelerum pœnas expendimus omnes,
Vel Priamo miseranda manus. Scit triste Minervæ
Sidus, et Euboicæ cautes, ultorque Caphereus.
Militiâ ex illâ diversum ad littus adacti,
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
Exsulat; Ætnæos vidit Cyclopas Ulysses.
Regna Neoptolemi referam, versosque Penates
Idomenei Libycone habitantes littore Locros?
Ipse Mycenæus magnorum ductor Achivûm
Conjugis infandæ prima intra limina dextrâ
Oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter.

260

265

Invidisse deos, patriis ut redditus aris

Conjugium optatum et pulchram Calydona viderem! 270 Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,

Et socii amissi petierunt æthera pennis,

Fluminibusque vagantur aves (heu dira meorum
Supplicia!) et scopulos lacrymosis vocibus implent.
Hæc adeò ex illo mihi jam speranda fuerunt
Tempore, quum ferro cœlestia corpora demens
Appetii, et Veneris violavi vulnere dextram.
Ne verò, ne me ad tales impellite pugnas.
Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama; nec veterum memini lætorve malorum.
Munera, quæ patriis ad me portatis ab oris,
Vertite ad Ænean. Stetimus tela aspera contra,
Contulimusque manus: experto credite, quantus
In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo præterea tales Idæa tulisset

Terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Græcia fatis.

275

280

285

Quidquid apud duræ cessatum est monia Troja,
Hectoris Æneæque manu victoria Graiûm
Hæsit, et in decimum vestigia retulit annum.
Ambo animis, ambo insignes præstantibus armis :
Hic pietate prior. Coëant in fœdera dextræ,
Quâ datur: ast armis concurrant arma, cavete.
Et responsa simul quæ sint, rex optime, regis
Audîsti, et quæ sit magno sententia bello.

290

295

Vix ea legati ; variusque per ora cucurrit
Ausonidûm turbata fremor: ceu saxa morantur
Quum rapidos amnes; fit clauso gurgite murmur,
Vicinæque fremunt ripæ crepitantibus undis.
Ut primùm placati animi, et trepida ora quiêrunt,
Præfatus divos, solio rex infit ab alto:

300

Antè equidem summâ de re statuisse, Latini, Et vellem, et fuerat meliùs non tempore tali Cogere concilium, quum muros assidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum Invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant

Prælia, nec victi possunt absistere ferro.

Spem, si quam adscitis Ætolûm habuistis in armis,

305

Ponite; spes sibi quisque. Sed hæc, quàm angusta, videtis ! Cætera quâ rerum jaceant perculsa ruinâ,

Ante oculos interque manus sunt omnia vestras.

310

Nec quemquam incuso. Potuit quæ plurima virtus
Esse, fuit. Toto certatum est corpore regni.
Nunc adeò, quæ sit dubiæ sententia menti,
Expediam, et paucis, animos adhibete, docebo.
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
Longus in occasum, fines super usque Sicanos:
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
Exercent colles, atque horum asperrima pascunt.
Hæc omnis regio, et celsi plaga pinea montis,
Cedat amicitiæ Teucrorum ; et fœderis æquas
Dicamus leges, sociosque in regna vocemus:
Considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios fines aliamque capessere gentem
Est animus, poscuntque solo decedere nostro ;
Bis denas Italo texamus robore naves,

315

320

325

Seu plures complere valent: jacet omnis ad undam

Materies; ipsi numerumque modumque carinis
Præcipiant; nos æra, manus, navalia demus.

Præterea, qui dicta ferant, et fœdera firment,
Centum oratores primâ de gente Latinos
Ire placet, pacisque manu prætendere ramos;
Munera portantes aurique eborisque talenta,
Et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis.

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni

Obliquâ invidiâ stimulisque agitabat amaris,
Largus opum, et linguâ melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
Seditione potens; genus huic materna superbum
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat ;
Surgit, et his onerat dictis, atque aggerat iras:

330

335

340

Rem nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem, Consulis, o bone rex. Cuncti se scire fatentur, Quid fortuna ferat populi; sed dicere mussant. Det libertatem fandi, flatusque remittat,

345

Cujus ob auspicium infaustum moresque sinistros

(Dicam equidem, licèt arma mihi mortemque minetur)

Lumina tot cecidisse ducum, totamque videmus

Consedisse urbem luctu, dum Troïa tentat

350

Castra, fugæ fidens, et cœlum territat armis.

« PreviousContinue »