Page images
PDF
EPUB

augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.'

tantum effatus. et interea reuoluta ruebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur

atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
stans celsa in puppi. clipeum cum deinde sinistra
extulit ardentem, clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri
Ausoniis, donec uersas ad litora puppes
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
ardet apex capiti cristisque a uertice flamma
funditur et uastos umbo uomit aureus ignis:
non secus ac liquida siquando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
nascitur et laeuo contristat lumine caelum.

Haut tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et uenientis pellere terra.
*ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:*
'quod uotis optastis, adest, perfringere dextra:
in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto
quisque suae tectique memor, nunc magna referte
facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam,
dum trepidi egressisque labant uestigia prima.
audentis Fortuna iuuat.'

255

260

265

279

275

280

haec ait, et secum uersat, quos ducere contra

285

uel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis

pontibus exponit. multi seruare recursus

2

256. ruebat codd. et edd. plur. rubebat (cod. P2 et in y spat.) R. 278, Hunc u. omittunt codd. M Pym nec interpretatur Seru. 280. ipse uiris. (codd. plur. Seru.) R. al. ipse uiri. (cod. R) W. 281. referto (codd. M R y, b c) W. al. referte (codd. P 1) R. F. 283. egressisque (codd. M P) R. al. egressique (codd. cet.) C. F. al., quod uerum esse potest eodemque redit.

K. V.

19

languentis pelagi et breuibus sé credere saltu,
per remos alii. speculatus litora Tarchon,.
qua uada non spirant nec fracta remurmurat unda,
sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
aduertit subito proram sociosque precatur:
"nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis;
tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
frangere nec tali puppim statione recuso
arrepta tellure semel." quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
spumantisque rates aruis inferre Latinis,
donec rostra tenent siccum, et sedere carinae
omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
namque inflicta uadi dorso dum pendet iniquo,
anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
soluitur atque uiros mediis exponit in undis,
fragmina remorum quos et fluitantia transtra
impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
signa canunt. primus turmas inuasit agrestis
Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos

290

295

300

305

310

occiso Therone, uirum qui maximus ultro

Aenean petit huic gladio perque aerea suta,

per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.

inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta

315

et tibi, Phoebe, sacrum, casus euadere ferri

quod licuit paruo. nec longe Cissea durum
immanemque Gyan, sternentis agmina claua,
deiecit Leto: nihil illos Herculis arma

nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus,
Alcidae comes usque grauis dum terra labores
praebuit. ecce Pharo, uoces dum iactat inertis,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
tu quoque, flauentem prima lanugine malas

320

dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon, 325

291. spirant (cod. M) edd. plur. sperat (codd. plur.) R.

317. quod (codd. P My b) W. C. F. al. cui (codd. R c) I. quo interrogatiue ex coni. Marklandi R., fauente, ut putat, Seruii nota.

Dardania stratus dextra, securus amorum,

qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci
progenies, septem numero, septenaque tela.
coniciunt; partim galea clipeoque resultant
inrita, deflexit partim stringentia corpus

330

alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:

[merged small][ocr errors]

torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam et iacit illa uolans clipei transuerberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero neruis moribunda pependit. tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit: sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum grauiter pressa pariterque loquentis uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem. tris quoque Thraeicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per uarios sternit casus. accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. expellere tendunt nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. magno discordes aethere uenti proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis, non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: haut aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret pede pes densusque uiro uir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late inpulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci,

335

340

345

350

355

360

365

(aspera quis natura loci dimittere quando

370

suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris: 'quo fugitis, socii? per uos et fortia facta, per ducis Euandri nomen deuictaque bella spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis est uia. qua globus ille uirum densissimus urget, hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit. numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. ecce, maris magna claudit nos obice pontus, dest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' haec ait et medius densos prorumpit in hostis. obuius huic primum, fatis adductus iniquis,

375

380

fit Lagus. hunc, magno uellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis

per medium qua spina dabat, hastamque receptat

ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,

ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, 385 dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare nouercae. uos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas:

390

nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;
te decisa suum, Laride, dextera quaerit
semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
Ilo namque procul ualidam derexerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus

395

400

366-8. Pro quando conicimus eundo,' et u. 365 post 367 ponendum, unum quod ad praecedentia relato. sed nihildum nouauimus.

caedit semianimis Rutulorum calcibus arua.
ac uelut optato uentis aestate coortis
dispersa inmittit siluis incendia pastor;
correptis subito mediis extenditur una
horrida per latos acies Volcania campos;
ille sedens uictor flammas despectat ouantis:
non aliter socium uirtus coit omnis in unum
teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus
tendit in aduersos seque in sua colligit arma.
hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
fata cauens siluis genitor celarat Halaesum:
ut senior leto canentia lumina soluit,
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus:
'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi.
haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.'
audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
at non caede uiri tanta perterrita Lausus,

405

410

415

420

425

pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem

oppositum interemit, pugnae nodumque moramque.
sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
et uos, o Grais inperdita corpora, Teucri.

430

agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis.
extremi addensent acies nec turba moueri
tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:
egregii forma, sed quis Fortuna negarat
in patriam reditus. ipsos concurrere passus
haut tamen inter se magni regnator Olympi:
mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

435

Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. ut uidit socios, 'tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset,'

440

« PreviousContinue »