Page images
PDF
EPUB

Sublimes animas, iterumque in tarda reverti
Corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?
Dicam equidem; nec te suspensum, nate, tenebo:
Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

Principio caelum ac terras, camposque liquentes,
Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra,
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor, et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
Terrenique hebetant artus, moribundaque membra.
Hinc metuunt, cupiuntque; dolent, gaudentque; neque auras
Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

Quin et supremo quum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes: penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum.
Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos: aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni:
Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
Concretam exemit labem, purumque reliquit
Aetherium sensum, atque auraï simplicis ignem.
Quisque suos patimur Manes: exinde per amplum
Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus.

Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno: Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti. Dixerat Anchises: natumque unaque Sibyllam Conventus trahit in medios, turbamque sonantem; Et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit Adversos legere, et venientum discere vultus.

sequatur

Nunc age, Dardaniam prolem, quae deinde Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, Illustres animas, nostrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo. Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca; primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniux Educet silvis regem, regumque parentem: Vnde genus Longa nostrum dominabitur Alba. Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis, Et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. Qui iuvenes quantas ostentant, adspice, vires! At qui umbrata gerunt civili tempora quercu, Hi tibi Nomentum, et Gabios, urbemque Fidenam, Hi Collatinas imponent montibus arces,

Pometios, Castrumque Inui, Bolamque, Coramque.

Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
Quin et avo comitem sese Mavortius addit
Romulus; Assaraci quem sanguinis Ilia mater
Educet. Viden' ut geminae stant vertice cristae,
Et Pater ipse suo Superûm iam signat honore?
En, huius, nate, auspiciis illa inclyta Roma
Imperium terris, animos aequabit Olympo,
Septemque una sibi muro circumdabit arces,
Felix prole virum: qualis Berecyntia Mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
Laeta deûm partu, centum complexa nepotes,
Omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
Huc geminas nunc flecte acies: hanc adspice gentem,
Romanosque tuos. Hic Caesar, et omnis Iuli
Progenies, magnum caeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus: aurea condet
Saecula qui rursus Latio, regnata per arva
Saturno quondam; super et Garamantas et Indos
Proferet imperium; iacet extra sidera tellus,
Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divům, et Maeotia tellus,
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit;
Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu.

Nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis?
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
Quis procul ille autem ramis insignis olivae.
Sacra ferens? Nosco crines incanaque menta
Regis Romani; primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriae, residesque movebit
Tullus in arma viros, et iam desueta triumphis
Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
Vltoris Bruti, fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures
Accipiet natosque pater, nova bella moventes,
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
Infelix, utcumque ferent ea facta minores!
Vincet amor patriae, laudumque immensa cupido.
Quin Decios, Drusosque procul, saevumque securi
Adspice Torquatum, et referentem signa Camillum,
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animae nunc, et dum nocte premuntur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
Descendens, gener adversis instructus Eois.

Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella:
Neu patriae validas in viscera vertite vires.

Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo:
Proiice tela manu, sanguis meus.

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos, Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achillei;
Vitus avos Troiae, templa et temerata Minervae.
Quiste, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium; vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,
Vnus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus;
Orabunt caussas melius, caelique meatus
Describent radio, et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
Adspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
Ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
Sistet, eques sternet Poenos, Gallumque rebellem,
Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.

« PreviousContinue »