Page images
PDF
EPUB

bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut uitam committere uentis, num puero summam belli, num credere muros? Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas? quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris? indignum est Italos Troiam circumdare flammis nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater: quid face Troianos atra uim ferre Latinis, arua aliena iugo premere atque auertere praedas? quid soceros legere et gremiis abducere pactas, pacem orare manu, praefigere puppibus arma ? tu potes Aenean manibus subducere Graium proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis, tu potes in totidem classem conuertere Nymphas : nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est? "Aeneas ignarus abest": ignarus et absit. est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera : quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas? nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo conamur? nos, an miseros qui Troas Achiuis obiecit? quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera soluere furto? me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter, aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella? tum decuit metuisse tuis nunc sera querellis haut iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant murmura, uenturos nautis prodentia uentos. tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit, eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum zephyri posuere, premit placida aequora pontus. 'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris

70

75

80

85

90

95

100

105

haut licitum, nec uestra capit discordia finem:

IIO

115

quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo, seu fatis Italum castra obsidione tenentur siue errore malo Troiae monitisque sinistris. nec populos soluo: sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem. fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque uoragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede uiros et moenia cingere flammis. at legio Aeneadum uallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. miseri stanț turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo

120

125

et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. fert ingens toto conixus corpore saxum,

haut partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,

nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo, hi iaculis, illi certant defendere saxis

130

molirique ignem neruoque aptare sagittas.

ipse inter medios, Veneris iustissima cura,

Dardanius caput ecce puer detectus honestum,

qualis gemma micat, fuluum quae diuidit aurum, aut collo decus aut capiti; uel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho

135

lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis

accipit et molli subnectens circulus auro.

te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes
uolnera derigere et calamos armare ueneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
exercentque uiri Pactolusque inrigat auro.
adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turnî
aggere moerorum sublimem gloria tollit,

et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.

140

145

Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus

150

admonet inmiscetque preces: haut fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
classem conscendit iussis gens Lydia diuom,
externo commissa duci. Aeneia puppis

155

prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat euentus belli uarios, Pallasque sinistro

160

adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae

noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,

quae manus interea Tuşcis comitetur ab oris

Aenean armetque rates pelagoque uehatur.

165

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri: sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leues umeris et letifer arcus.

una toruus Abas: huic totum insignibus armis

170

agmen et aurato fulgebat Apolline puppis,
sescentos illi dederat Populonia mater
expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos
insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
tertius ille hominum diuomque interpres Asilas,
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes,
mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr,
Astyr equo fidens et uersicoloribus armis.

179.
ab origine (codd. uet. omn.) edd. pler.
Haupt, ex Lachmanni coni.

180. Astyr (codd. M al.) W. L. C. F. al.

R. Br.

175

180

Alpheae origine R.

Astur (codd. P. al.)

tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis,
et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
transierim, sine re et paucis comitate Cupauo,
cuius olorinae surgunt de uertice pinnae,
crimen, Amor, uestrum formaeque insigne paternae.
namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
populeas inter frondes umbramque sororum
dum canit et maestum Musa solatur amorem,
canentem molli pluma duxisse senectam,
linquentem terras et sidera uoce sequentem.
filius, aequalis comitatus classe cateruas,
ingentem remis Centaurum promouet: ille
instat aquae saxumque undis immane minatur
arduus et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen : Mantua, diues auis: sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires. hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco uelatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso. hunc uehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit aluus: spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant subsidio Troiae et campos salis, aere secabant. Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum:

185

190

195

200

205

210

215

186. Quod hic sequitur post transieṛim tam diuerse scribitur in codd. (Cinyre, Cinire, Cinere, Cinyrae, Ċinyra, cinera, Cumarre, Cimare, Cyane) ut corruptum esse pateat. itaque nos elegantissimam Maduigii coniecturam recepimus sine re, de toto loco uid. notam ad finem libri X.

Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat.
atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
occurrit comitum: Nymphae, quas alma Cybebe
numen habere maris Nymphasque e nauibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
adgnoscunt longe regem lustrantque choreis.
quarum quae fandi doctissima Cymodocea
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeua tacitis subremigat undis,

220

225

tum sic ignarum adloquitur: 'uigilasne, deum gens, Aenea? uigila et uelis inmitte rudentis.

nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus,

230

nunc pelagi Nymphae, classis tua. perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus inuitae tua uincula teque per aequor
quaerimus. hanc Genetrix faciem miserata refecit
et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis.
at puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque ardentis Marte Latinos.
iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques: medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certast sententia Turno.
surge age et Aurora socios ueniente uocari

235

240

245

primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse inuictum Ignipotens atque oras ambiit auro. crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.' dixerat, et dextra discedens inpulit altam haut ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et uentos aequante sagitta. inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. tum breuiter supera aspectans conuexa precatur: 'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques

250

237. horrentis (codd. M R b c) W. C. F. al. ardentis (codd. P71) R. L. al.

« PreviousContinue »