Adspice, XII. e, quem valido subnixum gloria regno Altius et caeli sedibus extulerat, Terrarum hic bello magnum concusserat orbem; Hic grave servitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat; Tale deae numen: tali mortalia nutu Fallax momento temporis hora premit. XIII. Quocumque ire ferunt uocumque ire ferunt variae nos tempora vitae, Tangere quas terras, quosque videre homines; Dispeream, si te fuerit mihi carior alter: Alter enim quis te dulcior esse potest? O quis te in terris loquitur iucundior uno? Quis XIV. uis deus, Octavi, te nobis abstulit? an, quae Dicuntur, nimio pocula ducta mero? Mortis si culpa est bilis; sua quemque sequuntur Fata; quod immeriti crimen habent cyathi? Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te Raptum, et Romanam flebimus historiam. Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, Manes, Hunc superesse patri quae fuit invidia? Copa Syrissa, caput Graia redimita mitella, Crispum sub crotalo docta movere latus, Ebria fumosa saltat lasciva taberna, Ad cubitum raucos excutiens calamos. Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae, Est et vappa, cado nuper defusa picato, Et strepitans rauco murmure rivus aquae: Est hic munda Ceres; est Amor; est Bromius: Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis, Et pendens iunco caeruleus cucumis: |