Page images
PDF
EPUB

Abnegat : externusque in regnum quaeritur heres.
I nunc, ingratis offer te, inrise , periclis :
Tyrrhenas, i, sterne acies : tege pace Latinos.
Haec adeo tibi me , placida quom nocte jaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia jussit.
Quare age, et armari pubem portisque moveri
Laetus in arma para, et Phrygios, qui flumine pulcluro
Consedere, duces, pictasque exure carinas.
Coelestum vis magna jubet. rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium , et dicto parere fatetur,
Sentiat, et tandem Turmum experiatur in armis.
Hic juvenis, vatem inridens, sic orsa vicissim
Ore refert : Classes invectas Thybridis undam
Non, ut rere , meas effugit nuntius aures.
Ne tantos mihi finge metus : nec regia Juno
Immemor est nostri.
Sed te victa situ verique effeta senectus,
O mater, curis nequidquam exercet, et arma
Regum inter falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi, divóm effigies et templa tueri:
Bella viri pacemque gerent. [quis bella gerenda]
Talibus Ailecto dictis exarsit in iras.
At juveni oranti subitus tremor occupat årtus :
Deriguere oculi : tot Erinnys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit : tum flammea torquens
Lumina cumctantem et quaerentem dicere plura
Repulit, et geminos erexit crinibus anguis,
Verberaque insonuit, rabidoque haec addidit ore:
En ego victa situ, quam veri effeta semectus
Arma inter regum falsa formidine ludit :

Respice ad haec : adsum dirarum ab sede sororum ;

[merged small][graphic]

Lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
Perfundit toto proruptus corpore sudor.
Arma amens fiemit ; arma toro tectisque requirit. '
Saevit amor ferri , et scelerata insania belli :
Ira super ; magno veluti quom flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aheni,
Exsultantque aestu latices; furit intus aquai
Fumidus atque alte spumis exuberat amnis :
Nec jam se capit unda ; volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum
Indicit primis juvenum, et jubet arma parari,
Tutari Italiam , detrudere fimibus hostem :
Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Haec ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit ;
Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.
Hunc decus egregium formae movet atque juventae ;
Hunc atavi reges ; hunc claris dextera factis.
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis.
Arte nova, speculata locum, quo litore pulcher
Insidiis cursuque feras agitabat Iiilus,
Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
Objicit, et noto naris contingit odore,
Ut cervom ardentes agerent : quae prima laborum
Caussa fuit, belloque animos adcendit agrestis.
Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
Nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parent
Armenta, et late custodia credita campi.
Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
Mollibus intexens ornabat cornua sertis,
Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat.
M m q.

Ille, manum patiems, mensaeque adsuetus herili,
Errabat silvis; rursusque ad limina nota
Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidae venantis Hüli
Commovere canes : fluvio quom forte secundo
Deflueret, ripaque aestus viridante levaret.
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu :
Nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit,
Successitque gemens stabulis, questuque cruentus
Atque inploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
Auxilium vocat, et duros conclamat agrestis.
Olli (pestis enim tacitis latet aspera silvis)
Improvisi adsunt : hic torre armatus obusto,
Stipitis hic gravidi modis : quod cuique repertum
Rimanti, telum ira facit. vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
Scindebat, rapta spirans immane securi.
At saeva e speculis tempus dea macta nocendi
Ardua tecta petit stabuli ; et de culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem : qua protenus omne
Contremuit memus, et silvae intonuere profundae.
Audiit et Triviae longe lacus, audiit ammis
Sulfurea Nar albus aqua, fontesque Velimi :
Et trepidae matres pressere ad pectora matos.
Tum vero ad vocem celeres, qua buccina signum
Dira dedit, raptis concurrunt undique telis
Indomiti agricolae : nec non et Troia pubes
Ascanio auxihum castris effundit apertis.

Direxere acies. non jam certamine agresti,
Stipitibus duris agitur, sudibusve praeustis;
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late
Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent
Sole lacessita, et lucem sub nubila jactant :
Fluctus uti primo coepit quom albescere vento ,
Paullatim sese tollit maxe , et altius umdas
Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
Hic juvenis primam ante aciem 'stridente sagitta ,
Gnatorum Tyrrhei fuerat qui maxumus, Almo
Sternitur. haesit enim sub gutture volnus, et udae
Vocis iter, tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virüm circa, semiorque Galaesus,
Dum paci medium se offert ; justissimus unus
Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis :
Quinque greges illi balantum, quina redibant
Armenta, et tcrram centum vertebat aratris.
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
Imbuit, et primae commisit fumera pugnae,
Deserit Hesperiam, et coeli conversa per auras
Junonem victrix adfatur voce superba :
En perfecta tibi bello discordia tristi.
Dic , in amicitiam coëant, et foedera jungant:
Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros.
Hocc' etiam his addam, tua si mihi certa voluntas ;
Finitimas in bella feram rumoribus urbes,
Adcendamque animos insani Martis amore,
Undique ut auxilio veniant : spargam arma per agros.
Tum contra Juno : Terrorum et fraudis abunde est.
Stant belli caussae : pugnatur comminus armis.
Quae fors prima dedit, sanguis novus inbuit arma.
Talia conjugia , et talis celebrent hymemacos

Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
Te super aetherias errare licentius auras, -
Haud pater ille velit, summi regnator Olympi.
Cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,
Ipsâ regam. tales dederat Saturnia voces:
1lla autem adtollit stridentes anguibus alas,
Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. •
Est locus Italiae medio sub montibus altis
Nobilis, et fama multis memoratus in oris,
Amsancti valles. densis hunc frondibus atrum
Urget utimque latus nemoris, medioque fagosus
Dat sonitum saxis et torto vortice torrens.
Hic specus horrendum, saevi spiracula Ditis,
Monstratur, ruptoque ingens Acheronte vorago
Pestiferas aperit fauces : quis condita Erinnys,
Invisum numen, terras coelumque levabat.
Nec minus interea extremam Saturnia bello
Imponit regina manum. ruit omnis in urbem
Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant ,
Almonem puerum, foedatique ora Galaesi:
Implorantque deos, obtestanturque Latinumn.
Turnus adest, medioque in crimine, caedis et ignis
Terrorem ingeminat : Teucros in regna vocari,
Stirpem admisceri Phrygiam ; se limine pelli.
Tum quorum adtonitae Baccho nemora avia matres
Insultant thiasis, (neque enim leve nomen Amatae)
Undique conlecti coëunt, Martemque fatigant.
Ilicet infandum cuncti contra omina bellum ,
Contra fata deùm , perverso numine poscunt.
Certatim regis circumstant tecta Latini.
Ille, velut pelagi rupes immota, resistit,
[Ut pelagi rupes, magno veniente fragore]
Quae sese, multis circum latrantibus undis, •

« PreviousContinue »