Page images
PDF
EPUB

CAP. XXVII.

De Diftributione ex Effectis, ubi de Genere et Specie.

"Distributio ex effectis eft, quando partes funt effecta. Diftributio generis in fpecies hic excellit."

Nonnulli ex Cicerone diftributionem integri in membra "partitionem" vocant; generis in fpecies divifionem." Nec de nihilo fanè: membra enim copulari, fpecies disjungi folent.

"Genus eft totum partibus effentiale."

In quo contrarium eft integro: illic enim toti partes, hic totum partibus eft effentiale: unde conftat, illam ex caufis, hanc ex effectis diftributionem rectè dici. Genus autem "eft totum partibus effentiale," quia illam effentiam nempe materiam et formam, quæ fpeciebus omnibus æquè communis eft, fignificatione fua complectitur: vel brevius, quia fymbolum eft communis effentiæ. Neque enim genus propriè effentiam fpeciebus communicat (cùm in se extra fpecies revera nihil fit) fed earum duntaxat effentiam fignificet. Quod enim effentiale eft et fpeciebus omnibus commune, ejus notio genus dicitur. Et idæa fæpe à Græcis, non feparata quidem à rebus illa, ut velunt Platonica, quæ nugæ funt, telte Ariftot. Phil. 1, 7, et v. 5. Sed quod cogitatione et ratione unum et idem eft fpecieb. multis commune in quibus re et natura eft fingulatim, ut Plato in Menone. Stoici etiam Idæas, ut refert Plut. de Placit. 1, 10, noftras notiones effe dixerunt.

"Species eft pars generis."

Sic etiam Ariftoteles, Phil. 8, 25. Et Cicero Invent. I, "Pars quæ generi fubeft." Ex definitione autem generis intelligimus fpeciem ejufmodi partem effe cujus effentia communis in generis fignificatione contineatur. Propriam autem effentiam fpecies, per quam eft id quod eft, à propria forma habet, quæ generis fignificatione minime continetur." Sic etiam Ariftot. Phil., 12, "Genus non videtur particeps effe differentiarum: fimul n. contrariorum idem particeps effet; differentiæ n. contrariæ funt." Unde

illud; plus eft in fpecie quam in genere: et illud Porphyrii; "differentia eft qua fpecies fuperat genus." Tota igitur generis effentia fingulis æqualiter ineft fpeciebus; at tota effentia fpeciei non eit in genere, nifi potentia, ut inquit Porphyrius. Hinc ut fpecies eft pars generis, ita genus pars effe fpeciei quodammodo videtur: quod et Plato in Politico notavit. Sic animal genus hominis et beftiæ dicimus. Animal enim eft totum, cujus effentia, nempe corporea, animata, fentiens, ad hominem et bestiam communiter attinet. Sic dicimus hominem et beftiam fpecies animalis; quia partes funt animali fubjectæ, quæ animalis effentiam communem habent.

"Genus eft generaliffimum aut fubalternum. Species fubalterna aut fpecialiffima.

Genus generaliffimum, cujus nullum eft genus.

[ocr errors]

Ut in logica inventione argumentum eft genus generalifimum artificialium et inartificialium.

"Subalternum genus, ut fubalterna item fpecies, quod fpecies hujus, illius autem genus eft."

Id eft, quod nunc genus eft, nunc fpecies: genus, fi ad fpecies fibi fubjectas referatur ; fpecies, fi ad fuum genus.

Sic caufa, genus eft materiæ et formæ; fpecies, argumenti abfolutè confentanei. Sic homo eft genus fubalternum, five fpecies fubalterna: fpecies quidem, fi ad animal referas; genus, fi ad fingulos homines.

"Species fpecialiffima eft, quà individua eft in fpecies alias."

Ut materia et forma quæque fingularis. Sic homines finguli funt fpecies fpecialiffimæ hominis, et finguli leones

leonis.

Logicorum quidem pars maxima hominem fpeciem specialiffimam, fingulos homines individua vocant, non fpecies. Verùm ut animal eft totum cujus effentia communis, nempe corporea, animata, fentiens, ad hominem et beftiam communiter attinet; fic homo eft totum, cujus communis effentia rationalis communiter ad fingulos attinet homines; atque ut homo et beftia fpecies funt animalis, quia partes funt animali fubjectæ, quæ animalis effentiam communem habent; ita finguli homines fpecies funt hominis, quia partes funt homini fubjectæ, quæ hominis effentiam communem habent: ergo homb non minus eft

fingu

fingulorum hominum genus quàm animal hominis; homines finguli non minus funt hominis fpecies quàm homo animalis. Singuli enim homines propria forma differunt: quæ autem forma differunt propria, differunt et fpecie; teste Ariftot. Phyf. 1, 7. Deinde, quicquid differt, aut genere differt aut fpecie; tefte eodem Ariftot. Phil. 10, 3. Differre autem genere fingulos homines nemo dixerit; differunt ergo fpecie. Nam quod aiunt hominem effe fpeciem fingulorum hominum, id planè abfurdum eft: fpecies enim pars eft ejus cujus eft fpecies; ut ex ejus definitione conftat: genus porrò et fpecies cùm relata fint, genus utique erit fpeciei genus; fpecies, generis erit fpecies. Si igitur homo, ut vulgò volunt, eft fpecies fingulorum hominum; finguli homines erunt genus hominis; quod nimis abfurdum eft. At inquiunt finguli homines numero tantum differunt, non forma. Verùm quæ numero differunt, forma quoque differre, jam fupra capite de forma fatis oftendimus; etfi formæ cujufque propriæ differentia nobis non nifi per externa quædam effecta, et accidentia, quæ vocant, dignofci potest. Deinde, finguli homines inter fe difparantur, ergo opponuntur: quæ autem inter fe opponuntur, eorum eadem forma effe non poteft; forma ergo differunt non numero tantum. Itaque apud Laertium, in Zenone, ftoici docent, Socratem effe fpeciem fpecialiffimam. Immo Ariftot. de Part. 1, 4, Socratem et Corifcum fpecies infimas vocat. Sic jurifconfulti, hominem genus appellant; Stichum et Pamphilum fpe

cies.

"Genus verò et fpecies notæ funt caufarum et effectorum."

In animali n. eft effentia corporea, quæ materia est ad fpecies communiter attinens: tum facultas vitæ et fenfus, quæ forma item communiter ad fpecies fpectat. Quare genus continet caufas, quæ communiter ad ipfius fpecies attinent contra itaque etiam fpecies effecta generis fui

[ocr errors]

continent."

"Hinc univerfale eft infigne ac præftabile: quia caufam declarat."

Idem ait Ariftot. Pofter. 1, 24.

"Diftributio generis in fpecies valdè quidem excellit,

fed difficliis eft et rara inventu."

Excellit

Excellit quidem quia quicquid in artibus ex caufis et effectis fumitur, id totum ferè generis et fpeciei notionibus comprehenditur difficilis eft, cùm quia formæ, unde fpecies oriuntur, difficiles itidem inventu funt; tum etiam propter vocum penuriam, quibus genera et species apte nominentur.

Attamen illustrationis et exempli gratia afferemus quod poterimus. Ovidius 1 Metam. dividit animal in quinque fpecies, ftellas, aves, beftias, pifces, homines: ftellis animam tribuens, ut etiam quidam philofophi tribuerunt.

"Neu regio foret ulla fuis animalibus orba,

Aftra tenent cœlefte folum forméque deorum," &c.

Sic Cic. Offic. 1, virtutem dividit in fpecies quatuor, prudentiam, juftitiam, fortitudinem, temperantiam ; quæ tamen ipfæ non ponuntur in distributione, fed, quod idem eft, earum formæ. "Sed omne quod honeftum eft, id quatuor partium oritur ex aliqua: aut enim in perfpicentia veri folertiáque verfatur, aut in focietate hominum tuenda, tribuendóque fuum unicuique, et rerum contractarum fide; aut in animi excelfi atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnibus quæ fiunt, quæque dicuntur, ordine et modo, in quo ineft modeftia et temperantia."

Hæc quidem, ut dixi, eft " distributio generis in fpecierum formas;" quæ perinde eft ac fi in ipfa fpecies effet; quia forma cum genere conftituunt fuas fpecies.'

[ocr errors]

"Genus et fpecies non folum tractantur hac fimplici divifionis formula, fed etiam feparatim alterum ex al

tero."

Hoc eft, quod de toto genere, id de omnibus etiam fpeciebus rectè affirmatur. Sic Cicero, pro Archia, poëticam cum eloquentia comparans, quæ funt fpecies artis, cognatas effe ait inter fe, quia idem de artibus in genere, humanioribus præfertim, affirmatur. "Etenim omnes artes, quæ ad humanitatem pertinent, habent quoddam - commune vinculum, et quafi cognatione quadam inter fe continentur."

"Contra genus tractatur per fpecies."

Hoc eft, quod de omnibus fpeciebus, id de genere quoque rectè affirmatur. Sic Ovidius probat, virtutem in

[blocks in formation]

rebus

rebus adverfis clariorem effe, per inductionem specierum : quoniam fcilicet virtus militis, nautæ, medici, rebus adverfis fpectatur, 4 Trist.

"Hectora quis noffet, felix fi Troia fuiffet?
Publica virtutis per mala facta via eft:

Ars tua, Tiphy, jacet, fi non fit in æquore fluctus:
Si valeant homines, ars tua, Phoebe, jacet.
Quæ latet, inque bonis ceffat non cognita rebus,
Apparet virtus arguitúrque malis."

Cùm itaque genus tractetur etiam per fpecies, ut fuperiore regula docemur, et exempla fpecialia fpecies eorum fint, quorum exempla funt; hinc fequitur, "exempla fpeciali fuo generi accommodata, hujus effe loci ;" five unum folum, five per inductionem plura adhibeantur: fpecialia inquam, exempla enim vel fimilia funt, quæ fimilia arguunt; vel fpecialia, quæ arguunt fuum genus; qualia fuerunt in fingulis argumentorum capitibus ex poëtis et oratoribus defumpta. Exemplorum autem fpecialium, non folum in artib. cùm inveniendis tum tradendis ufus planè eft neceffarius (nam inductione exemplorum præcepta colliguntur, et eorum ufu illuftrantur) verùm etiam in omni fermone, quoties res lucem defiderat. Cujufmodi eft illud Cic. ad Atticum: "Urbem tu relinquas? Ergo idem fi Galli venirent. Non eft, inquit, in parietibus respub. at in aris et focis: fecit idem Themistocles: fluctum enim totius barbariæ ferre urbs una non poterat. At idem Pericles non fecit, annum ferè poft quinquagefimum, quum præter moenia nihil teneret: noftri olim, urbe reliqua capta, arcem tamen retinuerunt." Hic ab exemplo fpeciali in utramque partem differitur. Themiftocles deferuit Athenas; ergo urbem deferere licet. Pericles non deferuit Athenas; nec Romani Gallis venientibus Romam; ergo urbs non eft deferenda. Quod fi hoc modo argumentaretur, Themistocles urbem reliquit, ergo mihi licet; argumentum effet à fimili: nam exempla, cùm ad alia fpecialia accommodantur, fimilia funt vel diffimilia. Hujus autem loci ea demum funt, quæ generi fuo accommodantur.

Eft et alia imperfectior diftributio ex effectis, quando partes non funt propriè effecta totius, fed ipfarum partium.

« PreviousContinue »