Page images
PDF

Hicc', ait, et noftris inluferit advena regnis?
Non arma expedient, totâque ex urbe fequentur;
Deripientque rates alii navalibus? Ite,
Ferte citi flammas, date vela, inpellite remos.—
Quid loquor? aut ubi fum? Quæ mentem infania
mutat?—
Infelix Dido! nunc te fa&ta inpia tangunt?
Tum decuit, quum fceptra dabas.— En, dextra fi-
desque!
Quem fecum patrios aiunt portare Penatis:
Quem fubiiffe humeris, confe&tum ætate, paren-
tem!—
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere? non focios, non ipfum abfumere ferro
Afcanium, patriisque epulandum ponere menfis?—
Verum anceps pugnæ fuerat fortuna.—Fuiffet;
Quem metui moritura ? Faces in caftra tuliffem,
Inpleffemque foros flammis; natumque, patrem-
que,
Cum genere exftinxem; memet fuper ipfa dedif-
fem.—
Sol, qui terrarum flammis opera omnia luftras,
Tuque, harum interpres curarum et confcia, Juno,
No&turnisque Hecate triviis ululata per urbis,
Et Dirae ultrices, et Di morientis Eliffae,
Adcipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et noftras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare, neceffe eft;

Et fic fata Jovis pofcunt; hic terminus haeret;
At, bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, conplexu avolfus Iuli,
Auxilium inploret, videatque indigna fuorum
Funera: nec, quum fe fub leges pacis iniquæ
Tradiderit, regno, aut optatâ luce, fruatur:
Sed cadat ante diem, mediâque inhumatus arenâ.
Haec precor: hanc vocem extremam cum fanguine
fundo.
Tum vos, o Tyrii! ftirpem et genus omne futurum
Exercete odiis: cinerique haec mittite noftro
Munera. Nullus amor populis, nec fœdera funto.
Exoriare aliquis noftris ex offibus ultor,
Qui face Dardanios, ferroque, fequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt fe tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluétibus undas,
Inprecor, arma armis: pugnent ipfique, nepotesque.
Haec ait, et partis animum verfabat in omnis,
Invifam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
Namque fuam patriâ antiquâ cinis ater habebat:
Annam cara mihi nutrix huc fifte fororem:
Dic, corpus properet fluviali fpargere lymphâ,

'Et pecudes fecum, et monftrata piacula, ducat:

Sic veniat: tuque ipfa piâ tege tempora vittà. Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi, Perficere eft animus, finemque inponere curis; Dardaniique rogum capitis permittere flammae.

Sic ait: illa gradum ftudio celerabat anili.
At trepida, et coeptis inmanibus effera, Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
Interfufa genas, et pallida morte futurâ,
Interiora domùs inrumpit limina, et altos
Confcendit furibunda rogos, enfemque recludit
Dardanium, non hos quæfitum munus in ufus.
Hic, poftquam Iliacas veftis, notumque cubile,
Confpexit, paullum lacrimis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque noviffima verba :
Dulces exuviae, dum fata deusque finebant,
Adcipite hanc animam, meque his exfolvite curis.
Vixi, et, quem dederat curfum Fortuna, peregi;
Et nunc magna mei fub terras ibit imago.
Urbem praeclaram ftatui: mea moenia vidi:
Ulta virum, pœnas inimico a fratre recepi :
Felix, heu ! nimium felix, fi litora tantum
Numquam Dardaniae tetigiffent noftra carinae !
Dixit: et, os inpreffa toro, Moriemur inultae !
Sed moriamur, ait. Sic, fic juvat ire fub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et noftræ fecum ferat omina mortis.
Dixerat: atque illam, media inter talia ferro
Conlabfam, adfpiciunt comites, enfemque cruore
Spumantem, fparfasque manus. It clamor ad alta
Atria: concuffam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis, gemituque, et femineo ululatu
Te&ta fremunt: refonat magnis plangoribus aether:

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Non aliter, quam fi inmiffis ruat hoftibus omnis
Carthago, aut antiqua Tyros; flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur, perque deo-
rum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita curfu,
Unguibus ora foror fœdans, et pe&tora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
Hoc rogus ifte mihi, hoc ignes, araeque, parabant?
Quid primum deferta querar? comitemne fororem
Sprevifti moriens ? Eadem me ad fata vocaffes;
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora, tuliffet.
His etiam ftruxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, fic te ut pofitâ crudelis abeffem ?
Exftinxfti me, teque, foror! populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuam. Date volnera lymphis;
Abluam: et, extremus fi quis fuper halitus errat,
Ore legam. Sic fata gradus evaferat altos, •
Semianimemque finu germanam amplexa fovebat

Cum gemitu, atque atros ficcabat vefte cruores.
Illa, gravis oculos conata adtollere, rurfus
Deficit: infixum ftridit fub pe&tore volnus.
Ter fefe, adtollens cubitoque adnixa, levavit;
Ter revoluta toro eft, oculisque errantibus alto
Quaefivit coelo lucem, ingemuitque repertam.

Tum Juno omnipotens, longum miferata dolo

rem,

Difficilisque obitus, Irim demifit Olympo,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Quae lu&tantem animam nexosque refolveret artus.
Nam, quia nec fato, merità nec morte, peribat,
Sed mifera ante diem, fubitoque adcenfa furore,
Nondum illi flavum Proferpina vertice crinem
Abftulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per coelum rofcida pennis,
Mille trahens varios adverfo fole colores,
Devolat, et fupra caput adftitit: Hunc ego Diti
Sacrum juffa fero, teque ifto corpore folvo.
Sic ait, et dextrâ crinem fecat. Omnis et una
Dilabfus calor, atque in ventos vita receffit.

« PreviousContinue »