fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas iste dolor solisque licet capere arma Mycenis. "sed periisse semel satis est": peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum. quibus haec medii fiducia ualli fossarumque morae, leti discrimina parua, dant animos. at non uiderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis? sed uos, o lecti, ferro quis scindere uallum apparat, et mecum inuadit trepidantia castra ? non armis mihi Volcani, non mille carinis est opus in Teucros, addant se protinus omnes Etrusci socios: tenebras et inertia furta Palladii caesis summae custodibus arcis ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo: luce palam certum est igni circumdare muros. haut sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum. nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, uiri, et pugnam sperate parari.' interea uigilum excubiis obsidere portas
cura datur Messapo et moenia cingere flammis; bis septem Rutuli, muros qui milite seruent, delecti; ast illos centeni quemque secuntur purpurei cristis iuuenes auroque corusci.
discurrunt uariantque uices fusique per herbam indulgent uino et uertunt crateras aënos. conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo.
Haec super e uallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas
141. modo non (codd. F M Py bc Seru. Grammat.) H. W. C. Br. al. modo nunc ed. Ven. Markl. R. F. al. uid. quae disputarunt illinc W. C. hinc F.
Varii codd. dant discrimina parua et discrimine paruo.
ut nos edd. plur. R. C. F. al. ct. IV. 98.
Hos uss. transposuere R. L. ut sequerentur u. 72, contra
pugnante C. quem uid. in Vol. 111. 484.
explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus, quos pater Aeneas, siquando aduersa uocarent, rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros. omnis per muros legio, sortita periclum,
excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est. 175 Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida uenatrix iaculo celerem leuibusque sagittis ; it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuuenta. his amor unus erat, pariterque in bella ruebant: tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quietest. cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum. lumina rara micant; somno uinoque soluti procubuere; silent late loca: percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique uiros, qui certa reportent. si tibi quae posco promittunt, nam mihi facti fama sat est, tumulo uideor reperire sub illo posse uiam ad muros et moenia Pallantea.' obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: 'mene igitur socium summis adiungere rebus, Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus: est hic, est animus lucis contemptor et istum qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale uerebar, nec fas, non, ita me referat tibi magnus ouantem Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
sed siquis, quae multa uides discrimine tali, siquis in aduersum rapiat casusue deusue, te superesse uelim; tua uita dignior aetas. sit qui me raptum pugna pretioue redemptum mandet humo, solita aut siqua id Fortuna uetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulchro. neu matri miserae tanti sim causa doloris, quae te sola, puer, multis e matribus ausa persequitur magni nec moenia curat Acestae.' ille autem causas nequiquam nectis inanis, nec mea iam mutata loco sententia cedit: adceleremus' ait. uigiles, simul excitat, illi succedunt seruantque uices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt. Cetera per terras omnis animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum; ductores Teucrum primi, delecta iuuentus, consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisue Aeneae iam nuntius esset. stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio. tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant:
rem magnam, pretiumque morae fore. primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis,
Aeneadae, neue haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus. Rutuli somno uinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in biuio portae, quae proxuma ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta adfore cernetis. nec nos uia fallit euntis: uidimus obscuris primam sub uallibus urbem uenatu adsiduo et totum cognouimus amnem.'
226. et delecta R. F. al. sed abest et ab omn. uet. codd. itaque cum C. non edidimus.
229. et scuta tenentes codd. et edd. fere omnes. ex cod. P corrupta scriptione eruit R. in scuta tuentes.
hic annis grauis atque animi maturus Aletes: 'di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis pectora.' sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et uoltum lacrimis atque ora rigabat. 'quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis praemia posse rear solui? pulcherrima primum. di moresque dabunt uestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aeui Ascanius, meriti tanti non inmemor umquam.' 'immo ego uos, cui sola salus genitore reducto ' excipit Ascanius, 'per magnos, Nise, Penatis Assaracique Larem et canae penetralia Vestae obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, in uestris pono gremiis: reuocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, deuicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera anticum, quem dat Sidonia Dido. si uero capere Italiam sceptrisque potiri contigerit uictori et praedae dicere sortem, uidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis aureus ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. praeterea bis sex genitor lectissima matrum corpora captiuosque dabit suaque omnibus arma, insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. te uero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, uenerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis. nulla meis sine te quaeretur gloria rebus; seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum uerborumque fides.' contra quem talia fatur Euryalus: 'me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda haut aduersa cadat. sed te super omnia dona
274. Schaper coni. quin super.
283. haut (codd. M P R 71) W. C. L. F. al. aut (codd. y2 b c)
unum oro genetrix Priami de gente uetusta
est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae. hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo, nox et tua testis
dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis. at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo in casus omnis.' percussa mente dedere Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago. tum sic effatur:
'sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parua manet. casus factum quicumque sequentur, per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, haec eadem matrique tuae generique manebunt.' sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem uagina aptarat eburna.
dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuuias; galeam fidus permutat Aletes.
protinus armati incedunt; quos omnis euntis primorum manus ad portas iuuenumque_senumque prosequitur uotis. nec non et pulcher Iulus, ante annos animumque gerens curamque uirilem, multa patri mandata dabat portanda: sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. passim somno uinoque per herbam corpora fusa uident, arrectos litore currus, inter lora rotasque uiros, simul arma iacere,
H. R. G. Br. nobis simplicissima ratio placet, ut Euryalus uerbis quam minime malis dicat 'modo ne moriar hac nocte.'
288, 9. Hunc locum male distinxerunt C. F. cum Maduigio, 'nox et tua testis dextera' in parenthesi ponentes. etenim linquo quod nequeam' bene latine non dicitur. constructio est 'nox...testis (me insalutatam eam linquere) quod nequeam...' uid. Praef. ad Grammat.
« PreviousContinue » |