Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Demens qui nimbos, et non imitabile fulmen
Aere et cornipedum pulsu simularat equorum:
At pater omnipotens densa inter nubila telum
Contorsit; non ille faces, nec fumea taedis
Lumina; praecipitemque inmani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
Cernere erat per tota novem cui jugera corpus
Porrigitur: rostroque inmanis voltur obunco
Inmortale jecur tondens, fecundaque poenis
Viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
Quid memorem Lapithas, Ixiona, Pirithoumque?
Quos super atra silex jam jam labsura, cadentique
Inminet adsimilis lucent genialibus altis
Aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
Regifico luxu. Furiarum maxuma juxta
Adcubat, et manibus prohibet contingere mensas:
Exsurgitque facem adtollens, atque intonat ore.
Hîc, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
Pulsatusve parens, aut fraus innexa clienti į
Aut qui divitiis soli incubuere repertis,

Nec partem posuere suis, quae maxuma turba est :
Quique ob adulterium caesi quique arma secuti
Inpia, nec veriti dominorum fallere dextras,

Inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri
Quam poenam, aut quae forma viros, fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
Districti pendent: sedet, aeternumque sedebit,
Infelix Theseus Phlegyasque miserrimus omnis
Admonet, et magna testatur voce per umbras:

DISCITE JUSTITIAM MONITI, ET NON TEMNERE DIVOS.
Vendidit hicc' auro patriam, dominumque potentem
Inposuit, fixit leges pretio atque refixit.

Hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos.
Ausi omnes inmane nefas, ausoque potiti.

Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox, omnis scelerum conprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina possim.

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos :
Sed jam age, carpe viam, et susceptum perfice munus:
Adceleremus, ait. Cyclopum educta caminis
Moenia conspicio, atque adverso fornice portas,
Haec ubi nos praecepta jubent deponere dona.'
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,
Conripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti
Spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos, et amoena vireta
Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit
hîc

Purpureo; solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris ;
Contendunt ludo, et fulva luctantur arena :
Pars pedibus plaudunt choreas, et carmina dicunt.
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum :
Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquom Teucri, pulcherrima proles,
Magnanimi heroës, nati melioribus annis,
Ilusque, Assaracusque, et Troiae Dardanus auctor.
Arma procul, currusque virûm miratur inanis.
Stant terra defixae hastae, passimque soluti
Per campos pascuntur equi. quae gratia curruum
Armorumque fuit vivis, quae cura nitentis.
Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

Conspicit ecce alios dextra laevaque per herbam
Vescentis, laetumque choro Pacana canentis,
Inter odoratum lauri nemus: unde superne
Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hîc manus, ob patriam pugnando volnera passi,
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates, et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artis,
Quique sui memores alios fecere merendo:
Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta,
Quos circumfusos sic est adfata Sibylla;

Musacum ante omnis: medium nam plurima turba
Hunc habet, atque humeris exstantem suspicit altis:
Dicite, felices animae, tuque, optume vates;
Quae regio Anchisen, quis habet locus ? illius ergo.
Venimus, et magnos Erebi tranavimus amnis.
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:

Nulli certa domus. lucis habitamus opacis,
Riparumque toros et prata recentia rivis
Incolimus. sed vos, si fert ita corde voluntas,
Hoc superate jugum ; et facili jam tramite sistam.
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis
Desuper ostentat dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus convalle virenti
Inclusas animas, superumque ad lumen ituras,
Lustrabat studio recolens, omnemque suorum
Forte recensebat numerum, carosque nepotes,
Fataque, fortunasque virûm, moresque, manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit :
Effusaeque genis lacrimae ; et vox excidit ore :
Venisti tandem, tuaque spectata parenti
Vicit iter durum pietas ? datur ora tueri,

:

Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera tum stridor ferri, tractaeque catenae.
Constitit Aeneas, strepituque exterritus haesit :
Quae scelerum facies? o virgo, effare: quibusve
Urgentur poenis ? qui tantus plangor ad auras?
Tum vates sic orsa loqui Dux inclute Teucrûm,
Nulli fas casto sceleratum insistere limen :
Sed me, quom lucis Hecate praefecit Avernis,
Ipsa deûm poenas docuit, perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna,
Castigatque auditque dolos; subigitque fateri,
Quae quis apud superos, furto laetatus inani,
Distulit in seram conmissa piacula mortem.
Continuo sontis ultrix adcincta flagello

Tisiphone quatit insultans, tortosque sinistra
Intentans anguis, vocat agmina saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
Panduntur portae. cernis, custodia qualis
Vestibulo sedeat; facies quae limina servet :
Quinquaginta atris inmanis hiatibus Hydra
Saevior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras,
Quantus ad aetherium coeli suspectus Olympum.
Hic genus antiquom Terrae, Titania pubes,
Fulmine dejecti, fundo volvuntur in imo.

Hic et Aloïdas geminos, inmania vidi

:

Corpora qui manibus magnum rescindere coelum Adgressi, superisque Jovem detrudere regnis."

Vidi et crudelis dantem Salmonea poenas,

Dum flammas Jovis et sonitus imitatur Olympi. Quatuor hicc' invectus equis, et lampada quassans, Per Graium populos, mediaeque per Elidis urbem Ibat ovans, divômque sibi poscebat honorem,

« PreviousContinue »