Page images
PDF
EPUB

flatus et in lento luctantur marmore tonsae. atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno uerticibus rapidis et multa flauos harena

30

in mare prorumpit. uariae circumque supraque
adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo
aethera mulcebant cantu lucoque uolabant.
flectere iter sociis terraeque aduertere proras
imperat et laetus fluuio succedit opaco.

35

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam et primae reuocabo exordia pugnae. tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo, maius opus moueo.

Rex arua Latinus et urbes

iam senior longa placidas in pace regebat.

hunc Fauno et Nympha genitum Laurente Marica
accipimus, Fauno Picus pater, isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
filius huic fato diuom prolesque uirilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuuenta est.
sola domum et tantas seruabat filia sedes,
iam matura uiro, iam plenis nubilis annis.
multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia. petit ante alios pulcherrimus omnis
Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx
adiungi genérum miro properabat amore;
sed uariis portenta deum terroribus obstant.

40

45

50

55

laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

sacra comam multosque metu seruata per annos,

60

quam pater inuentam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
huius apes summum densae, mirabile dictu,
stridore ingenti liquidum trans aethera uectae,
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

65

examen subitum ramo frondente pependit.
continuo uates externum cernimus' inquit
'aduentare uirum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem adstat Lauinia uirgo,

uisa, nefas, longis comprendere crinibus ignem,

atque omnem ornatum flamma crepitante cremari
regalisque accensa comas, accensa coronam
insignem gemmis, tum fumida lumine fuluo
inuolui ac totis Volcanum spargere tectis.
id uero horrendum ac uisu mirabile ferri:
namque fore inlustrem fama fatisque canebant
ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
at rex sollicitus monstris oracula Fauni,
fatidici genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Aibunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim.
hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petiuit,
multa modis simulacra uidet uolitantia miris
et uarias audit uoces fruiturque deorum
conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis.
hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est:
'ne pete conubiis natam sociare Latinis,
o mea progenies, thalamis neu crede paratis :
externi uenient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.'
haec responsa patris Fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
sed circum late uolitans iam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
gramineo ripae religauit ab aggere classem.

70

75

80

85

90

95

100

105

Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam subiciunt epulis, sic Iuppiter ipse monebat, et Cereale solum pomis agrestibus augent. consumptis hic forte aliis ut uertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et uiolare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris: 'heus, etiam mensas consumimus' inquit Iulus, nec plura adludens. ea uox audita laborum

prima tulit finem, primamque loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus numine pressit. continuo 'salue fatis mihi debita tellus

uosque' ait, 'o fidi Troiae saluete Penates:

110

115

120

hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque

(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit : cum te, nate, fames ignota ad litora uectum accisis coget dapibus consumere mensas,

125

tum sperare domos defessus ibique memento

prima locare manu molirique aggere tecta.

haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,

exitiis positura modum.

quare agite et primo laeti cum lumine solis

130

quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis,

uestigemus et a portu diuersa petamus.

nunc pateras libate Ioui precibusque uocate
Anchisen genitorem et uina reponite mensis.'
sic deinde effatus frondenti tempora ramo
implicat et Geniumque loci primamque deorum
Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur
flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem
inuocat et duplicis caeloque Ereboque parentis.
hic Pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
intonuit radiisque ardentem lucis et auro
ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
diditur hic subito Troiana per agmina rumor

135

140

129. exitiis codd. et edd. plur. exiliis (cod. unus Gott.) R.

Wakefield.

aduenisse diem, quo debita moenia condant. certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et uina coronant.

145

Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis diuersi explorant: haec fontis stagna Numici,

150

hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos.
tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
centum oratores augusta ad moenia regis
ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis,

donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris.
haut mora, festinant iussi rapidisque feruntur
passibus. ipse. humili designat moenia fossa
moliturque locum primasque in litore sedes
castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum
ardua cernebant iuuenes muroque subibant.
ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus
exercentur equis domitantque in puluere currus
aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:
cum praeuectus equo longaeui regis ad auris
nuntius ingentis ignota in ueste reportat
aduenisse uiros. ille intra tecta uocari

155

160

165

imperat et solio medius consedit auito.

tectum augustum ingens, centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

170

horrendum siluis et religione parentum.

hic sceptra accipere et primos attollere fasces

175

regibus omen erat, hoc illis curia templum,
hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso
perpetuis soliti patres considere mensis.
quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum
antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
uitisator, curuam seruans sub imagine falcem,
Saturnusque senex Ianique bifrontis imago
uestibulo astabant, aliique ab origine reges
Martiaque ob patriam pugnando uolnera passi.
multaque praeterea sacris in postibus arma,
captiui pendent currus curuaeque secures

180

et cristae capitum et portarum ingentia claustra

spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

ipse Quirinali lituo paruaque sedebat

succinctus trabea laeuaque ancile gerebat

185

Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx
aurea percussum uirga uersumque uenenis
fecit auem Circe sparsitque coloribus alas.
tali intus templo diuom patriaque Latinus
sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit,
atque haec ingressis placido prior edidit ore:

[ocr errors]

190

200

Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 195 et genus, auditique aduertitis aequore cursum), quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? siue errore uiae seu tempestatibus acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neue ignorate Latinos Saturni gentem, haut uinclo nec legibus aequam, sponte sua ueterisque dei se more tenentem. atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes Thraeiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli

accipit et numerum diuorum altaribus auget.'

Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus: 'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos atra subegit hiemps uestris succedere terris, nec sidus regione uiae litusue fefellit: consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo ueniens Sol aspiciebat Olympo.

ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema,

6

205

210

315

220

211. numero codd. P2 71, numerum codd. cet. auget codd. F M P R, addit codd. y b c. 'numero...addit' scripserat Heins. nec improbat R. 'numerum...addit' C. al. nos ut R. edidimus.

2 20. Nihil nobis proficere uidentur, qui post suprema plene interpungunt, sublato commate in u. 221.

« PreviousContinue »