220 Felle dolor; rapit arma manu nodisque gravatum Tum primum nostri Cacum videre timentem 230 Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, Impulit; impulsu quo maximus intonat aether, Ille autem neque enim fuga iam super ulla pericli- Evomit involvitque domum caligine caeca, Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro 255 Fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem Praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam Fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem 260 Corripit in nodum complexus, et angit inhaerens Elisos oculos et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revulsis, Hanc aram luco statuit, quae Maxima semper 280 Devexo interea propior fit Vesper Olympo. Iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas, et mensae grata secundae Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras. 285 Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis, Hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae Monstra manu geminosque premens eliserit angues, 290 Ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores Rege sub Eurystheo, fatis Iunonis iniquae, Pertulerit. "Tu nubigenas, invicte, bimembres, Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas 295 Prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento; Nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, Arduus arma tenens; non te rationis egentem 300 Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo." Talia carminibus celebrant; super omnia Caci Speluncam adiciunt, spirantemque ignibus ipsum. 305 Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant. Exin se cuncti divinis rebus ad urbem Perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo, Et comitem Aenean iuxta natumque tenebat Ingrediens, varioque viam sermone levabat. 310 Miratur facilesque oculos fert omnia circum Aeneas, capiturque locis, et singula laetus Exquiritque auditque virum monumenta priorum. Tum rex Euandrus Romanae conditor arcis: "Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant 315 Gensque virum truncis et duro robore nata, Quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros, Sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, Et belli rabies et amor successit habendi. Quam memorant, Nymphae priscum Carmentis hono rem, 340 Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum 345 Nec non et sacri monstrat nemus Argileti, Iam tum religio pavidos terrebat agrestes "Hoc nemus, hunc " inquit "frondoso vertice collem, Quis deus incertum est habitat deus; Arcades ipsum Credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem Reliquias veterumque vides monumenta virorum. 360 Pauperis Euandri, passimque armenta videbant Ut ventum ad sedes: "Haec" inquit "limina victor Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis. 370 At Venus haud animo nequiquam exterrita mater, Laurentumque minis et duro mota tumultu, Vulcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo Incipit, et dictis divinum adspirat amorem: "Dum bello Argolici vastabant Pergama reges 375 Debita casurasque inimicis ignibus arces, Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi Artis opisque tuae; nec te, carissime coniunx, Incassumve tuos volui exercere labores, Quamvis et Priami deberem plurima natis, 380 Et durum Aeneae flevissem saepe laborem. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris; |