Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

§ 4. Liceat nobis hic gratias meritissimas agere Ioanni E. B. Mayor, Litterarum Latinarum apud Cantabrig. Professori. is enim ex doctrinae suae copiis maximis multa nobis humane impertitus est, quae ad sententias cum aliorum tum ipsius de uariis locis noscendas perutiliter nos adiuuerunt'.

1 Consulatur idem v. d. de studiorum Vergilianorum subsidiis in pp. 69–75 libri ipsius, cui titulus, ‘Bibliographical Clue to Latin Literature' (Macmillan et Soc. 1875).

[blocks in formation]

M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
siluestrem tenui musam meditaris auena;

nos patriae fines et dulcia linquimus arua:
nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida siluas.
T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
namque erit ille mihi semper deus, illius aram
saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus.
ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum
ludere quae uellem calamo permisit agresti.

M. Non equidem inúideo, miror magis: undique totis
usque adeo turbatur agris. en ipse capellas
protenus aeger ago: hanc etiam uix, Tityre, duco.
hic inter densas corylos modo namque gemellos
spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit.
saepe malum hoc nobis, si mens non laeua fuisset,
de caelo tactas memini praedicere quercus.
sed tamen iste deus qui sit da, Tityre, nobis.
T. Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putaui

5.

ΙΟ

15

17. Post hunc uersum codd. nonnulli seriores inferciunt saepe sinistra caua praedixit ab ilice cornix ab Ecl. IX. 15 leuiter immutatum.

K. V.

I

stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ouium teneros depellere fetus.

sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram, sic paruis componere magna solebam. uerum haec tantum alias inter caput extulit urbes, quantum lenta solent inter uiburna cupressi.

20

25

M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi?
T. Libertas, quae sera tamen respexit inertem,
candidior postquam tondenti barba cadebat,
respexit tamen et longo post tempore uenit,
postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes libertatis erat nec cura peculi.

30

[ocr errors]

quamuis multa meis exiret uictima saeptis, pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

non umquam grauis aere domum mihi dextra redibat. 35
M. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, uocares;
cui pendere sua patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,
ipsi te fontes, ipsa haec arbusta uocabant.

T. Quid facerem? neque seruitio me exire licebat
nec tam praesentis alibi cognoscere diuos.
hic illum uidi iuuenem, Meliboee, quotannis
bis senos cui nostra dies altaria fumant.

hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
pascite ut ante boues, pueri: summittite tauros.'
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
et tibi magna satis. quamuis lapis omnia nudus
limosoque palus obducat pascua iunco,
non insueta grauis temptabunt pabula fetas,
nec mala uicini pecoris contagia laedent.
fortunate senex, hic inter flumina nota
et fontis sacros frigus captabis opacum.
hinc tibi, quae semper, uicino ab limite saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
saepe leui somnum suadebit inire susurro:
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
nec tamen interea raucae tua cura palumbes

40

45

50

55

47, 48. satis,...iunco. uolg. nos ita interpunximus ut protasim 'quamuis...' sequerentur in apodosi uersus 49, 50 'non...la edent.'

nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

T.

Ante leues ergo pascentur in aethere cerui,
et freta destituent nudos in litore pisces;
ante pererratis amborum finibus exul

aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore uoltus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
pars Scythiam et rapidum cretae ueniemus Oaxen
et penitus toto diuisos orbe Britannos.
en umquam patrios longo post tempore finis,
pauperis et tuguri congestum caespite culmen
post aliquot mea regna uidens mirabor aristas?
impius haec tam culta noualia miles habebit,
barbarus has segetes: en quo discordia ciuis
produxit miseros, his nos conseuimus agros!
insere nunc, Meliboee, piros: pone ordine uites.
ite meae felix quondam pecus ite capellae.
non ego uos posthac uiridi proiectus in antro
dumosa pendere procul de rupe uidebo;

[blocks in formation]

carmina nulla canam; non me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras.

[ocr errors]

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super uiridi: sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis.

et iam summa procul uillarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

ALEXIS. ECLOGA II.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini; nec quid speraret habebat. tantum inter densas umbrosa cacumina fagos adsidue ueniebat. ibi haec incondita solus

59. aequore R. aduersantibus codd. necnon Seruio, Probo. 65. cretae (i.e. limi candentis) R. L. alii. Cretae W. C. al. син illud praestet, uid. in Ed. nostra Schol.

72. his nos (codd. P R) R. C. en quis codd. et edd. plur., quod ex ueteri coniectura profluxisse credimus.

« PreviousContinue »