Page images
PDF
EPUB

Bis conatus erat casus effingere in auro;

Bis patriæ cecidêre manus. Quin protenus omnia
Perlegerent oculis, ni jam præmissus Achates
Afforet, atque unâ Phœbi Triviæque sacerdos,
Deïphobe Glauci, fatur quæ talia regi:

35

Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit:

Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.

Talibus affata nean (nec sacra morantur
Jussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum,
Quò lati ducunt aditus centum, ostia centum ;
Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ.
Ventum erat ad limen, quum virgo, Poscere fata
Tempus, ait: deus, ecce, deus. Cui talia fanti
Ante fores, subitò non vultus, non color unus,
Non comptæ mansêre comæ ; sed pectus anhelum
Et rabie fera corda tument, majorque videri,
Nec mortale sonans; afflata est numine quando
Jam propiore dei. Cessas in vota precesque,

40

45

50

Tros, ait, Ænea? cessas? neque enim antè dehiscent

Attonitæ magna ora domûs. Et talia fata,

Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit

Ossa tremor; funditque preces rex pectore ab imo:

55

Phoebe, graves Trojæ semper miserate labores,

Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in acidæ, magnas obeuntia terras
Tot maria intravi, duce te, penitùsque repôstas
Massylûm gentes, prætentaque Syrtibus arva;
Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras:
Hâc Trojana tenus fuerit fortuna secuta.

60

Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti,

Dîque deæque omnes, quibus obstitit Ilium, et ingens

Gloria Dardaniæ. Tuque, o sanctissima vates,

65

Præscia venturi, da, non indebita posco

Regna meis fatis, Latio considere Teucros,

Errantesque deos, agitataque numina Trojæ.

Tum Phobo et Trivia solido de marmore templum
Instituam, festosque dies de nomine Phœbi.

70

Te quoque magna manent regnis penetralia nostris :

Hîc ego namque tuas sortes, arcanaque fata
- Dicta meæ genti, ponam, lectosque sacrabo,
Alma, viros. Foliis tantùm ne carmina manda ;
Ne turbata volent rapidis ludibria ventis :
Ipsa canas, oro. Finem dedit ore loquendi.

At, Phœbi nondum patiens, immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse deum: tantò magis ille fatigat

Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Ostia jamque domûs patuêre ingentia centum
Sponte suâ, vatisque ferunt responsa per auras :
O tandem magnis pelagi defuncte periclis !
Sed terrâ graviora manent. In regna Lavinî
Dardanidæ venient; mitte hanc de pectore curam ;
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Tybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra,
Defuerint alius Latio jam partus Achilles,
Natus et ipse deâ ; nec Teucris addita Juno
Usquam aberit. Quum tu supplex, in rebus egenis,
Quas gentes Italûm, aut quas non oraveris urbes !
Causa mali tanti conjux iterum, hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

Tu, ne cede malis; sed contrà audentior ito,
Quâ tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minimè reris, Graiâ pandetur ab urbe.
Talibus ex adyto dictis Cumæa Sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit,
Obscuris vera involvens: ea fræna furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit, Apollo.
Ut primùm cessit furor, et rabida ora quiêrunt,
Incipit Æneas heros: Non ulla laborum,
O virgo, nova mî facies inopinave surgit.
Omnia præcepi, atque animo mecum antè peregi.
Unum oro quando hîc inferni janua regis
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat; doceas iter, et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela
Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi ;

75

80

85

90

95

100

105

110

Ille, meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas cœlique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.

Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere: potes namque omnia; nec te
Nequidquam lucis Hecate præfecit Avernis.
Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïciâ fretus citharâ fidibusque canoris ;
Si fratrem Pollux alternâ morte redemit,

Itque reditque viam toties. Quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mî genus ab Jove summo.
Talibus orabat dictis, arasque tenebat ;

115

120

Quum sic orsa loqui vates: Sate sanguine divûm,
Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ;
Noctes atque dies patet atri janua Ditis :

125

Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,

130

Dîs geniti, potuêre. Tenent media omnia silvæ,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.

Quòd si tantus amor menti, si tanta cupido est

Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre

Tartara, et insano juvat indulgere labori,

135

Accipe, quæ peragenda priùs. Latet arbore opacâ

Aureus et foliis et lento vimine ramus,

Junoni infernæ dictus sacer: hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbræ.
Sed non antè datur telluris operta subire,
Auricomos quàm quis decerpserit arbore fœtus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso, non deficit alter

140

Aureus; et simili frondescit virga metallo.
Ergo altè vestiga oculis, et ritè repertum

145

Carpe manu namque ipse volens facilisque sequetur,

Si te fata vocant; aliter, non viribus ullis

Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Præterea jacet exanimum tibi corpus amici,

(Heu nescis!) totamque incestat funere classem, Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.

150

Sedibus hunc refer antè suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.
Eneas mosto defixus lumina vultu

155

Ingreditur, linquens antrum, cæcosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates

[blocks in formation]

Hectoris hic magni fuerat comes: Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hastâ.

Postquam illum vitâ victor spoliavit Achilles,
Dardanio Æneæ sese fortissimus heros

Addiderat socium, non inferiora secutus.

170

Sed tum, fortè cavâ dum personat æquora conchâ,
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Emulus exceptum Triton (si credere dignum est)
Inter saxa virum spumosâ immerserat undâ.
Ergo omnes magno circùm clamore fremebant ;
Præcipuè pius Æneas. Tum jussa Sibyllæ,
Haud mora, festinant flentes; aramque sepulcri
Congerere arboribus, cœloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum :
Procumbunt picea; sonat icta securibus ilex;
Fraxineæque trabes cuneis et fissile robur
Scinditur; advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Æneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis :
Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur :
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto! quando omnia verè,
Heu! nimiùm de te vates, Misene, locuta est.
Vix ea fatus erat, geminæ quum fortè columbæ,
Ipsa sub ora viri, cœlo venêre volantes,

175

180

185

190

Et viridi sedêre solo.

Tum maximus heros

Maternas agnoscit aves, lætusque precatur :
Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens. Sic effatus, vestigia pressit,
Observans quæ signa ferant, quò tendere pergant.
Pascentes illæ tantùm prodire volando,

195

Quantùm acie possent oculi servare sequentûm.
Inde, ubi venêre ad fauces graveolentis Averni,

200

Tollunt se celeres ; liquidumque per aëra lapsæ,
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,

Discolor unde auri per ramos aura refulsit.

Quale solet silvis brumali frigore viscum

205

Fronde virere novâ, quod non sua seminat arbos,

Et croceo fœtu teretes circumdare truncos :
Talis erat species auri frondentis opacâ
Ilice; sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit Æneas extemplo, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllæ.

210

Nec minùs interea Misenum in littore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto
Ingentem struxêre pyram; cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales antè cupressos
Constituunt, decorant que supèr fulgentibus armis.
Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt.
Fit gemitus: tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque supèr vestes, velamina nota,
Conjiciunt. Pars ingenti subiêre feretro,
Triste ministerium, et subjectam more parentûm

215

220

Aversi tenuêre facem. Congesta cremantur

Thurea dona, dapes, fuso crateres olivo.

225

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,

Reliquias vino et bibulam lavêre favillam,

Ossaque lecta cado texit Corynæus aheno.
Idem ter socios purâ circumtulit undâ,
Spargens rore levi et ramo felicis olivæ,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.

230

« PreviousContinue »