Page images
PDF
EPUB

Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Unguibus ora soror fœdans, et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :
Hoc illud, germana, fuit ? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
Quid primùm deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocâsses ;
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora, tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut positâ, crudelis! abessem?
Extinxti me, teque, soror, populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuam. Date vulnera lymphis ;
Abluam, et, extremus si quis supèr halitus errat,
Ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,
Semanimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
Deficit infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,
Ter revoluta toro est; oculisque errantibus alto
Quæsivit cœlo lucem, ingemuitque repertam.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,
Quæ luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, meritâ nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris, croceis per cœlum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextrâ crinem secat. Omnis et unâ
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

675

680

685

690

695

700

705

ENEIDOS

LIBER V.

INTEREA medium Æneas jam classe tenebat Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, Moenia respiciens, quæ jam infelicis Elissæ Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem Causa latet; duri magno sed amore dolores Polluto, notumque furens quid fœmina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuêre rates, nec jam ampliùs ulla Occurrit tellus, maria undique et undique cœlum ; Olli cæruleus supra caput adstitit imber,

Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab altâ :

Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?

Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus,

Colligere arma jubet, validisque incumbere remis ;
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur :
Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cœlo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contrà, nec tendere tantùm,
Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
Quòque vocat, vertamus iter. Nec littora longè
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos,
Si modò ritè memor servata remetior astra.
Tum pius Æneas: Equidem sic poscere ventos

5

10

15

20

25

Jamdudum, et frustra cerno te tendere contrà.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quòve magis fessas optem demittere naves,
Quàm quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisa gremio complectitur ossa?

30

Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur, cita gurgite classis;
Et tandem læti notæ advertuntur arenæ.

At procul excelso miratus vertice montis Adventum sociasque rates, occurrit Acestes, Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ ; Troïa Crimiso conceptum flumine mater

35

Quem genuit. Veterum non immemor ille parentûm,
Gratatur reduces; et gazâ lætus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

40

Postera quum primo stellas oriente fugârat
Clara dies, socios in cœtum littore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur :
Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divûm,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis

45

Condidimus terrâ, mœstasque sacravimus aras.

Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,

Semper honoratum (sic dî voluistis) habebo.

50

Hunc ego, Gætulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ,
Annua vota tamen solemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine divûm,
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem :
Poscamus ventos, atque hæc me sacra quotannis
Urbe velit positâ templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Trojâ generatus Acestes
Dat numero capita in naves: adhibete Penates
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Præterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima cita Teucris ponam certamina classis:
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cæstu :
Cuncti adsint, meritæ que exspectent præmia palmæ.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.

55

60

65

70

Sic fatus, velat maternâ tempora myrto;

Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes,

Hoc puer Ascanius; sequitur quos cætera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

75

Ad tumulum, magnâ medius comitante catervâ.
Hîc duo ritè mero libans carchesia Baccho

Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro ;
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:

Salve, sancte parens, iterum: salvete, recepti
Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ.
Non licuit fines Italos, fataliaque arva,

80

Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Tybrim.
Dixerat hæc, adytis quum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina, traxit,
Amplexus placidè tumulum, lapsusque per aras;
Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor; ceu nubibus arcus
Mille jacit varios adverso sole colores.
Obstupuit visu Æneas. Ille, agmine longo
Tandem inter pateras et levia pocula serpens,
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus Geniumne loci, famulumne parentis,
Esse putet cædit binas de more bidentes,

85

90

95

Totque sues, totidem nigrantes terga juvencos :
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisæ magni, Manesque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quæ cuique est copia, læti
Dona ferunt, onerantque aras, mactantque juvencos :
Ordine ahena locant alii; fusique per herbam

100

Subjiciunt verubus prunas, et viscera torrent.

Exspectata dies aderat, nonamque serenâ

Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant :
Famaque finitimos et clari nomen Acestæ
Excierat læto complêrant littora cœtu,
Visuri Æneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio; sacri tripodes, viridesque coronæ,
Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et ostro

105

110

Perfusæ vestes, argenti aurique talenta :
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor ex omni delectæ classe carinæ.
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin,

115

Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmî;
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram,
Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
Impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magnâ ; Scyllâque Cloanthus
Cæruleâ, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum, spumantia contra
Littora, quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori ;
Tranquillo silet, immotâque attollitur undâ
Campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hîc viridem Æneas frondenti ex ilice metam
Constituit signum nautis pater, unde reverti
Scirent, et longos ubi circumflectere cursus.

120

125

130

Tum loca sorte legunt ; ipsique in puppibus auro

Ductores longè effulgent ostroque decori.

Cætera populeâ velatur fronde juventus,

Nudatosque humeros oleo purfusa nitescit :
Considunt transtris, intentaque brachia remis ;
Intenti exspectant signum; exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
Haud mora, prosiluêre suis; ferit æthera clamor
Nauticus; adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos; totumque dehiscit
Convulsum remis rostrisque tridentibus æquor.
Non tam præcipites bijugo certamine campum
Corripuêre, ruuntque effusi carcere currus ;
Nec sic immissis aurigæ undantia lora

135

140

145

Concussêre jugis, pronique in verbera pendent.
Tum plausu fremituque virûm, studiisque faventûm,
Consonat omne nemus; vocemque inclusa volutant
Littora; pulsati colles clamore resultant.

150

Effugit ante alios, primisque elabitur undis

« PreviousContinue »