Page images
PDF
EPUB

immanisque Gela fluuii cognomine dicta.
arduus inde Acragas ostentat maxima longe

moenia, magnanimum quondam generator equorum ;
teque datis linquo uelis, palmosa Selinus,
et uada dura lego saxis Lilybeia caecis.
hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. hic pelagi tot tempestatibus actis
heu genitorem, omnis curae casusque leuamen,
amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum
deseris, heu tantis nequiquam erepte periclis:
nec uates Helenus, cùm multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
hic labor extremus, longarum haec meta uiarum..
hinc me digressum uestris deus appulit oris.'

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat diuom cursusque docebat. conticuit tandem factoque hic fine quieuit.

705

710

715

In u. 416 plene distinximus post 'ferunt:' neque enim prohibet modus uerbi 'foret:' cf. Geo. I. 118.

In u. 433 Nauckium secuti sumus, qui comma ad finem uersus transtulit.

Versus 445-449 aut corrupti esse nobis uidentur aut imperfecti. in u. 446 conici posset 'et quae antro seclusa relinquit,'-in 448, 9'uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentos impulit et teneras turbauit ianua frondes,'-si enim recte dicitur uentus impellere folia, recte quoque dicitur ianua uerso cardine impellere uentos, neque turbare frondes potuit nisi uentis impulsis. ex his coniecturis altera multo probabilior est: sed ne hanc quidem in textum recipere adhuc ausi sumus. uiderint critici. comma tamen post 'eadem' posuimus, quo pronomine Sibyllam designari censemus, perpenso qui sequitur contextu.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QVARTVS.

At regina graui iamdudum saucia cura uolnus alit uenis, et caeco carpitur igni. multa uiri uirtus animo multusque recursat gentis honos, haerent infixi pectore uoltus uerbaque, nec placidam membris dat cura quietem. postera. Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimouerat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem : 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent? quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis? credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu quibus ille iactatus fatis quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet necui me uinclo uellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede penates, solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. adgnosco ueteris uestigia flammae. sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat

5

10

15

20

uel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te uiolo, aut tua iura resoluo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro.'
sic effata sinum lacrimis impleuit obortis.

Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuuenta,
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto, aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
diues alit placitone etiam pugnabis amori?
nec uenit in mentem, quorum consederis aruis?
hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis,
hinc deserta siti regio lateque furentes
Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam
germanique minas?

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas.

25

30

35

40

45

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus!

tu modo posce deos ueniam sacrisque litatis indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaeuit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.

His dictis incensum animum flammauit amore, spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

50

55

60

25. adigat (codd. plur.) uolg. abigat (cod. F) R. quod, etsi fortius, non edidimus propter VI. 594.

26. Erebo R., quod codd. testimonia quaedam habet.

54. impenso (codd. F1 P1) R. incensum (codd. M R y b c) C. al. flammauit (codd. F R c) R. inflammauit (codd. P M y b) W. al.

candentis uaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras
instauratque diem donis pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
heu uatum ignarae mentes! quid uota furentem,
quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas
interea, et tacitum uiuit sub pectore uolnus.
uritur infelix Dido totaque uagatur

urbe furens qualis coniecta cerua sagitta,

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis liquitque uolatile ferrum
nescius, illa fuga siluas saltusque peragrat
Dictaeos, haeret lateri letalis harundo.
nunc media Aenean secum per moenia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,
incipit effari mediaque in uoce resistit ;
nunc eadem labente die conuiuia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
post ubi digressi, lumenque obscura uicissim.
luna premit, suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret uacua, stratisque relictis
incubat, illum absens absentem auditque uidetque,
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem.
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus
exercet portusue aut propugnacula bello
tuta parant: pendent opera interrupta minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

65

70

75

80

85

Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iouis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: ' egregiam uero laudem et spolia ampla refertis

90

tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
una dolo diuom si femina uicta duorum est.
nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

95

sed quis erit modus, aut quo nunc certamina tanta?

94.

numen (codd. opt.) R. nomen W. C. al.

98. certamine tanto? R. C. F. al. cum codd. omn. sed nobis

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? habes, tota quod mente petisti :
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis, liceat Phrygio seruire marito
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'
Olli (sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas auerteret oras)
sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,

si modo quod memoras factum fortuna sequatur?
sed fatis incerta feror si Iuppiter unam
esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis,
misceriue probet populos aut foedera iungi.
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
perge: sequar.' tum sic excepit regia Iuno:

[ocr errors][merged small][merged small]

mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis, aduerte, docebo.

uenatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
his ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
diffugient comites et nocte tegentur opaca :
speluncam Dido dux et Troianus eandem
deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo;
hic hymenaeus erit.' non aduersata petenti
adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
it portis iubare exorto delecta iuuentus;
retia rara, plagae, lato uenabula ferro
Massylique ruunt equites et odora canum uis.
reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum expectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

[20

125

130

135

librarii ablatiuum secuti uidentur propter relatiui casum. et Ribbeckius ait constructionem inperfectam esse posse. itaque cum multis edd. Heinsii coniect. recepimus.

« PreviousContinue »