Page images
PDF
[ocr errors][merged small]

patris ex profligatis gigantibus triumphus ? neutiquam sanè: meminit illa probe, nec fine lachrymis, confternatos plerosque à Jove fratres superstitesque cæteros usque ad penitissimos inferorum recessus in fugam actos; et certe jam nihil minus quam bellum adornat trepida, querelam potius et lites instruit, atque pro more mulierum poft rem unguibus et pugnis fortiter gestam ad colloquium seu verius ad rixam venit, periclitura, opinor, linguáne plus an armis valeat. At vero quam inconfultò, quam arroganter, quamque debili caufæ titulo præ die fummam rerum ambiat, expedire festino. Video fiquidem et ipfam diem galli cantu expergefactam, curfu folito citatiori adproperaffe ad suas laudes exaudiendas. Et quoniam unusquisque hoc imprimis ad honores et decus conferre arbitratur, fi ab generofis natalibus et prisco regum vel deorum fanguine ori. undum fe compererit. Videndum primo utra genere fit clarior, mox quænam antiquitate honoratior ; dein hæc an illa humanis ufibus accommodatius inserviat. Apud vetustissimos itaque mythologiæ fcriptores memoriæ datum reperio, Demogorgonem deorum omnium atavum (quem eundem et Chaos ab antiquis nuncupatum hariolor) inter alios liberos, quos sustulerat plurimos, Terram genuiffe ; hac, incerto patre noctem fuiffe prognatam ; quamvis, paulo aliter Hefiodus eam chaogenitam velit hoc mo.. nasticho.

[ocr errors]

Hanc, quocunque natam, cum adoleverat ad ætatem nuptiis maturam, pofcit fibi uxorem Phanes pastor ; annuente matre, refragatur illa, negatque fe ignoti viri et nusquam visi, moribufque insuper tam longe diversis concubitum inituram. Repulsam Phanes ægre ferens, vcrso in odium ainore, nigellam hanc Telluris filiam per omnes orbis terrarum tractus ad necem fequitur indignabundus. Illa vero quem amantem sprevit, eum hoftem non minus tremit ; propterea ne apud ultimas quidem nationes, et disjuncta quam maxime loca, immo ne in ipfo finu parentis fatis se tutam rata, ad incestos Erebi fratris amplexus furtim et clanculum fe corripit; timore fimul gravi foluta, maritum.

que

qué nacta proculdubio sui fimilem. Hoc itaque tam ve. nusto conjugum pari Æther et Dies perhibentur editi, ut author eft idem, cujus fupra mentionem fecimus, Hefiodus.

[ocr errors]

At enim vetant humaniores mufæ, ipfa etiam prohibet : philosophia diis proxima, ne minus poetis deorum figulis, præsertim Græcanicis, omni ex parte habeamus fidem; nec quisquam iis hoc probro datum putet, quod in re tanti momenti authores videantur vix fatis locupletes. Si quis enim eorum aliquantillum deflexerit à vero, id non tam ingeniis eorum afsignandum, quibus nihil divinius, quam pravæ et cæcutienti ejus ætatis ignorantiæ, quæ tunc tem. peftatis pervadebat omnia. Abunde fane laudis hinc fibi adepti sunt, affatim gloriæ, quod homines in sylvis atque montibus difpalatos belluarum ad instar, in unum compu. lerint locum, et civitates constituerint, quodque omnes difciplinas quotquot hodie traduntur, lepidis fabellarum involucris obvestitas pleni Deo primi docuerint; eritque hoc folum üsdem ad affequendam nominis immortalitatem non ignobile fane subsidium, quod artium fcientiam feliciter inchoatam pofteris absolvendam reliquerint.

Noli igitur, quisquis es, arrogantiæ me temere damnare, quasi ego jam veterum omnium poetarum decreta, nulla nixus authoritate, perfregerim aut immutaverim ; neque enim id mihi sumo, sed ea tantummodo ad normam rationis revocare conor, exploraturus hoc pacto num rigidæ poffint veritatis examen pati. Quocirca primò noctem Tellure ortam erudite quidem et eleganter fabulata est antiquitas; quid enim aliud mundo noctem obducit quam denfa et impervia terra, folis lumini noftroque horizonti interpofita ? quòd eam deinde nunc patrimam, fuisse negant mythologi, nunc matrimam, id quoque festiviter fictum; inde fiqui. dem recte colligitur fpuriam fuiffe aut subdititiam, aut demum parentes prolem tam famosam et illiberalem præ pudore non agnoviffe. At vero cur exiftimarent Phanetem illum mirifica supramodum humanum facie, noctem Æthia opislam.et monogrammam etiam in matrimonium adamaffe, arduum impense negotium videtur è vestigio divinare, nifi

L 2

quod

quod fæminarum infignis admodum id temporis paucitas delectum suppeditaret nullum. Atqui preffe agamus et cominus. Phanetem interpretantur veteres folem five diem; quem dum commemorant noctis conjugium primo petiiffe, deinde in ultionem spreti connubii insecutum, nihil aliud quam dierum et noctium vices oftendere volunt. Ad hoc autem quid opus erat introduxiffe Phanetem noctis nuptias ambientem, cum perpetua illa eorum fuccefsio et mutuus quasi impulsus innato et æterno odio melius adfignificetur; quippe conftat sudum et tenebras ab ipfo rerum principio acerrimis inter fe diffediffe inimicitiis. Atque ego fane noctem credo, supeéuns cognomen hinc folum accepifle, quod Phanetis connubio permifcere fe caute recusarit, nec non cogitate ; etenim fi illuin femel in fuos admisisset tha-lamios, extra dubium radiis ejus et impatibili fulgore absumpta vel in nihilum interiiflet, vel penitus conflagrasset, ficuti olim invito Jove Amasio arfiffe ferunt Semelem. Quapropter huic, non improvida salutis suæ, Erebum prætulit. Unde scitum illud Martialis et perurbanum.

[ocr errors][ocr errors]

bula

[ocr errors]
« PreviousContinue »