Page images
PDF
EPUB

quod tu munus sipud eum petis. Verum in ipso discessu jam tabellarius est. Vale.

Westmonasterio, Decemb, 18. 1657.

Joanni Badjæo Pajlori Arausionensi.

a8. Quod tardius ad te rescribo, vir clariffime et reverende, non recusabit, credo, noster Duræus, quo minus tardiori6 culpam rescriptionis a. me in ipsum transferam. Postea enim quam fchedulæ illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii causa egisses atque perpeffus esses, copiam mihi fecit, non distuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus difcessisset, sollicitus quam in partem silentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molinæo veflro Nemausenfi, qui suis de me sermonibus et amicissima prsedicatione, tot per ea loca bonorum virorum me in gratiam immifit. Et fane quanquam non sum nefcius, me vel eo quod cum adverfario tanri nominis publice jussus certamen non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem, vel-denique fcribendi genus longe lateque satis innotuisse; sic tamen existimo, me tantundem duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ existimationis apud bonos. Atque in eadem te quoque esse fententia, plane video; qui veritatis Christianas studio atque amore accenfus, tot labores pertuleris, tot hostes fustinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abest, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certissima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus unum ex tot millibus virorum, alioqui fapientum atque doctorum, ex ipsis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam insigne matque intrepidam Evangelii fui professionem evocavit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei voluntate singulari factum, ut ad te citius non rescriberim: cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab infestis undique hostibua petitum atque obfessum, circumspicere, et merito quidem, quo te posses in extremo discrimine, si ita res tulisset,recipere, et Angliam tibi in primis placuisse, gaudebam equidem non uno nomine, te id consilii cepisse; cum tui potiundi fpe,

turn

[graphic]

turn te de mea patria tarn præclare sentire: illud dolebam, non turn vidisse me unde tibi hie apud nos præsertim Anglice nescienti, pro eo ac deceret prospectum esset posset. Nunc vero peropportune accidit ut minister quidam Gallicus ætate confectus, ante paucos dies e vita migraverit. In iOa ecclesia qui plurimum possunt, teque illis in locis non satis tuto versari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, fed ex ipsis auditum refero) cooptatum te illius ministri in locum summopere cupiunt, immo invitant; sumptusque itineris suppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provisum iri pollicentur, ut ministrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud fe libenter obeundum poflit conducere. Quare advola quamprimum, si me audis, vir reverende, ad cupidiHimos tui, messem hie messurus, etsi commodorum hujus mundi fortasse non ita uberem, tamen, quam tui fimilis potissimum exoptant, animarum, ut fpero, numerofam: tibique perfuadeas, te viris bonis omnibus expectatissimum esse venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale. Westmonasterio, April, si. 1659.

Hen si co Oldenburgo.

19. Silentii, quam petis veniam tui, dabis potius mei; cujus crant, fi memini, refpondendi vices. Me certe non imminuta erga te voluntas, hoc enim perfuasissimum tibi esse velim, fed vel studia, vel curæ domesticæ impediverant, vel ipfa fortasse ad scribendum pigritia, intermifli offieii reum facit. Quod scire cupis, valeo equidem, Deo juvante, ut soleo: ab historia nostrorum motuum concinnanda, quod hortari videris, longe abfum; funt enim silentio digniores quam præconio: nec nobis qui motuum hiftoriam concinnare, fed qui motus ipsos componere feliciter possit, est opus: tecum enim vereor ne libertatis ac religionis hostibus nunc nuper fociatis, nimis opportuni inter has nostras civiles difeordias vel potius infanias, videamur; verum non illi gravius, quam nofmetipsi jamdiu flagitiis nostris, religioni vulnus intulerint. Sea* Deus, uti fpero, propter fe gloriamque suam, quæ nunc agitur, consilia im

petusque petusqúe hostium ex ipsorum scntentia succedere non finet, quicquid reges et cardinales turbarum meditentur aut struant. Synodo interea protelíantium Laodunensi, propediem, ut scribis, convocanda;, precor id, quod nulli adhuc synodo contigit, fœlicem exitum, non Nazianzenicum; fœlicem autem huic nunc satis futurum, íi nihil aliud decreverit, quam ejiciendum esse Morum. De adversario posthumo simul ac prodierit, sac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Vale. Westmon. Decemb. îo. 1659.

Nobili Adolescenti Richardo Jonesiq.

30. Quod longo intervallo ad me scribis, modestissime tu quidem te excusas, qui poffis ejusdem delicti me rectius accusare: ut haud sciam profecto utrum non deliquisse te, an sic excusasse, maluerim. Illud tìbi in mentem cave veniat; me gratìtudinem tuam, si qua mihi abs te debetur, literarum affiduitate metiri: tum te gratissimum adversus me esse sensero, cum mea erga te quae prœdicas mérita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo ítudiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnasio quod es ingressus, recte fecisti; sed viam scito illam virtutis ac vitii communem; illuc pro» grediendum, ubi via in bivium se scindit. Teque sic comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amœna ac florida, illam arduam ac difficilem, qui solius virtutis clivus est, tua sponte libentius, etiam cum labore ac periculo, possis ascendere. Id tu prœ aliis multo faciJiús, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nactus es itineris ducem. Vale.

Westm. Decemb. 20. 1659.

Ornatijstmo Viro Petro Heimbachiq, Electorit Brandertburgìci Confiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, an no tam ^ravi ac pestilenti, abreptum me quoque, ut scribis, ex ru-more prœsertim aliquo credidisti, mirum non est; atque

ille ille rumor apud vestros, ut videtur, homines, fì ex eo quod

[graphic]

de salute mea soliciti estent, increbuit, non displicet; indicium enim fuse erga me benevolentias fuisse existimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita restat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo venisse in mentem mei, pergratum est; quanquam, prout rem verbis exornas, prasbere aliquem suspicionem videris, oblitum mei te potius esse, qui tot virtutum diversarum conjugium in me, ut scribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerosam nimis prolem expavescerem, nisi constaret in re arcta, rebusque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametsi earum una non ita belle charitatem hospitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria est, ubicunque est bene. Finem faciam, si hoc prius abs te impetravero, ut, si quid mendose descriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui harc excepit, Latine prorfus nescienti velis imputare; cui singulas plane literulas annumerare non sine miseria dictans cogebar. Tua intérim viri mérita, quem ego adolescentem spei eximia; cognoví, ad tam honestum in principis gratia provexisse te locum, gaudeo, casteraque fausta omnia et cupio tibi, et spero. Vale. Londini, Aug. 15. 1666.

[graphic]
[ocr errors]

JOANNIS MILTON1I

Prolufiones quædam Oratoriæ.
IN COLLEGIO, &c.

JJtrum Dies an Nox prajlantiorfit?

Scriptum post fe reliquere passim nobilissimi quique rhe-< toricæ magistri, quod nec vos præteriit, Academici, in unoquoque dicendi genere, five demonstrative, five deliberative, five judiciali, ab aucupanda auditorum gratia exordium duci oportere; alioqui nec permoveri posse auditorum animos, nec caufam ex fententia fuccedere. Quod si res ita est, quam fane, ne vera dissimulem, eruditorum omnium confenfu fixum ratumque novi, miferum me! ad quantas ego hodie redactus sum angustias! qui in ipfo orationis limine vereor ne aliquid prolaturus sim minime oratorium, et ab officio oratons primo et præcipuo necesse habeam abfcedere. Etenim qui poffim ego vestram fperare benevolentiam, cum in hoc tanto concurfa, quot oculis intueor tot ferme afpiciam infest a in me capita; adeo ut orator venisse videar ad non exorabiles. Tantum po test ad simultates etiam in fcholis æmulatio, vel diverfa studia, vel in eifdem studiis diverfa judicia fequentium j ego vero solicitus non sum,

Ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem prartulerint; nugæ.

Veruntamen ne penitus defpondeam animum, fparsim video, ni sailor, qui mihi ipfo afpectu tacito, quam bene velint, haud obscure significant; a quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperi

torum

[graphic]
« PreviousContinue »