Urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem Reliquias: Troiae cineres atque ossa peremtae Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris.
• Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis, Quam molem subito excierit. Maria omnia coelo Miscuit, Aeoliis nequidquam freta procellis, In regnis hoc ausa tuis.
Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis Exussit foede puppis; et classe subegit Amissa socios ignotae linquere terrae.
Quod superest; oro, liceat dare tuta per undas Vela tibi! liceat Laurentem attingere Thybrim! Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.
Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, Unde genus ducis. Merui quoque: saepe furores 801 Compressi et rabiem tantam coelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troïa Achilles Exanimata sequens impingeret agmina muris, Millia multa daret leto, gemerentque repleti Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset In mare se Xanthus: Pelidae tunc ego forti Congressum Aenean, nec Dîs nec viribus aequis, Nube cava rapui: cuperem cum vertere ab imo Structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timorem.
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret: Unum pro multis dabitur caput.
His ubi laeta Deae permulsit pectora dictis,
Iungit equos auro genitor, spumantiaque addit Frena feris, manibusque omnis effundit habenas. Caeruleo per summa levis volat aequora curru. Subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti Sternitur aequor aquis: fugiunt vasto aethere nimbi, Tum variae comitum facies; immania cete, Et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis. Laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.
Hîc patris Aeneae suspensam blanda vicissim Gaudia pertentant mentem: iubet ocius omnis Attolli malos, intendi brachia velis.
Una omnes fecere pedem; pariterque sinistros, Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent 831 Cornua, detorquentque. Ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnis densum Palinurus agebat Agmen: ad hunc alii cursum contendere iussi. Iamque fere mediam coeli Nox humida metam Contigerat; placida laxarant membra quiete Sub remis fusi per dura sedilja nautae: Cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras, Te, Palinurę, petens, tibi tristia somnia portans Insonti; puppique Deus consedit in alta, Phorbanti similis; funditque has ore loquelas : Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem; Aequatae spirant aurae; datur hora quieti: Pone caput, fessosque oculos furare labori. Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo. Cui vix attollens Palinurus lumina fatur: Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
Ignorare iubes? mene huic confidere monstro? Aenean credam quid enim fallacibus Austris, Et coeli toties deceptus fraude sereni? Talia dicta dabat, clavumque adfixus et haerens Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. Ecce Deus ramum Lethaeo rore madentem, Vique soporatum Stygia, super utraque quassat Tempora; cunctantique natantia lumina solvit. Vix primos inopina quies laxaverat artus; Et super incumbens, cum puppis parte revolsa, Cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas Praecipitem, ac socios nequidquam saepe vocantem. Ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non secius aequore classis, Promissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat; Difficilis quondam, multorumque ossibus albos; Tum rauca assiduo longe sale saxa sonabant: Cum pater amisso fluitantem errare magistro Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, Multa
gemens, casuque animum concussus amici. O nimium coelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis arena!
P. VIRGILII MARONIS
AENEIDOS
Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboïcis Cumarum adlabitur oris. Obvertunt pelago proras: tum dente tenaci Ancora fundabat navis, et litora curvae Praetexunt puppes; iuvenum manus emicat ardens Litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum Tecta rapit, silvas; inventaque flumina monstrat. At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
Praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae, 10 Antrum immane, petit: magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
Iam subeunt Triviae lucos, atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna, Praepetibus pennis ausus se credere coelo, Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arcé. Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum, posuitque immania templa. In foribus letum Androgei: tum pendere poenas Cecropidae iussi (miserum!) séptena quotannis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna. Contra elata mari respondet Gnosia tellus: Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae ; Hic labor ille domus, et inextricabilis error: Magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, Caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro:
Bis patriae cecidere manus. Quin protenus omnia Perlegerent oculis: ni iam praemissus Achates Adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci; fatur quae talia regi: Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentis.
Talibus adfata Aenean, (nec sacra morantur Iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcae latus ingens rupis in antrum: Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, cum virgo, Poscere fata Tempus, ait: Deus, ecce, Deus. Cui tali fanti Ante fores, subito non voltus, non color unus, Non comtae mansere comae; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument; maiorque videri, Nec mortale sonans, adflata est numine quando Iam propiore Dei. Cessas, in vota precesque, Tros, ait, Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent Attonitae magna ora domus. Et talia fata
« PreviousContinue » |