Page images
PDF
EPUB

Horrida squamosi volventia membra draconis,
Atque reluctantis, crebris fœdeque petentis
Ictibus, ossa ferit, cingunt qua tempora cristæ :
Et quod erat tardus, somni languore remoto,
Nescius aspiciens; timor occæcaverat artus:
Hoc minus implicuit dira formidine mentem.
Quem postquam vidit cæsum languescere, sedit.

Jam quatit et bijuges oriens Erebo cit equos Nox,
Et piger aurato procedit Vesper ab Œta:
Cum, grege compulso pastor, duplicantibus umbris,
Vadit et in fessos requiem dare comparat artus.
Cujus ut intravit levior per corpora somnus,
Languidaque cffuso requierunt membra sopore:

195

200

205

(casus sociarit opem numenve Deorum) Horrida sq., ut qui sit pro quo trunco. Barthii conatum parum prosperum in emendando loco videat qui_volet Advers. XXI, 18. Heins. conj. sociarit cum Aldo; et vidit casusve Deusve Virgilianum esse; sic Æn. xii, 321. Idem laudat ex Aldo vivere talis, quod non reperio. Jo. Schrader. Quem vel Quam, casus sociarat opem; et mox dederit vitam et vincere fata vel clades.-194. volventia vel volventis Ascens,, alterum hoc etiam Heins. malebat. crebro Ms. Helmst.-195. fædæque vett. edd. petentis, scil. ore, morsu. Sed Scaliger non male: fœdeque patentis Ictibus; patet ictibus, vulneribus, qui recipit. Nec aliter Ms. Koler. creber conj. Heins. Idem varie tentat: avideque petenti, vel petentis, vel patentis Rictibus ora ferit.-196. Heins. refingit: Ictibus usque ferit vel Ictibus ossa terit. feris vett. edd. feris vel feri Ascens. ferit, c. q. t. cristam Bembina est lectio. crista vetus erat lectio, ut video, ante Bembum, itaque recte emendavit Scaliger, cum Heinsio; ut sit, qua crista cingunt tempora. Itaque revocavi.-197. somni pro omni haud dubie cum Scaligero emendandum; sicque edd. Fabric., etiam ante Aldina. Sed totam sententiam vellem ut viri docti exposuissent. Scilicet et hi tres versus 197. 198. 199 insititii et spurii sunt. Voluit ineptus versificator in margine explicationem subjungere: pastorem tanto minus metu obtorpuisse, quod e somno repente expergefactus tempus non haberet de periculo cogitandi. Hoc binis versibus extulerat: Et quod erat tardus somni languore remoto: Hoc minus implicuit dira formidine mentem. Ascripsit alius: Nescius aspiciens; tum tertius misere explevit versum: timor occæcaverat artus. Barthius XXI, 20 frustra operam ludit in loco emaculando. Heins. Utque erat haud tardus, somni languore remoto, Nec suus, adspiciens, ut Ovid. Vix meus; ubi vid.

Not. Jo. Schraderus em. Nescius, ad speciem t. In Voss. excæcaverat. -199. Non minus... mortem Ms. Kæler. implevit Voss. ap. Frisemann.— 200. cesum, languescere cœpit Ms. Helmst. Heins. em. Quæ,...sedit, scil. formido, vel Quæ...languescere desiit, sc. mens.-201. bijugis vett. edd. ante Bemb. quatit equos, non flagrum, ut supplebat Scaliger. Idem: Jam quatiens bijuges. Mox crebo vett. edd., et hine, quis crederet? edd. Fabric. crebro. Feliciter Heins. Jamque atro b.-202. aurata Petav. et Voss. Vesper procedit vett. edd. ab Eta conf. ad v. 41 supra. ab ora Ms. Helmst. Mox v. 203 duplicantibus est pro duplicatis.-204. Noluit, puto, in requiem dicere, ne confunderentur voces et fieret irrequiem. Ascens. et Taubm. jungunt; dare requiem in artus.—206. effuso requierunt membra sopore. Magis accom

Effigies ad eum Culicis devenit, et illi
Tristis ab eventu cecinit convicia mortis.
Inquit: Quid meritus, ad quæ delatus acerbas
Cogor adire vices? tua dum mihi carior ipsa
Vita fuit vita, rapior per inania ventis.

210

Tu lentus refoves jucunda membra quiete,

Ereptus tetris e cladibus: at mea Manes
Viscera Lethæas cogunt transnare per undas;

Præda Charontis agor. Viden' ut flagrantia tædis
Lumina collucent infestis omnia templis ;

215

modatum foret infuso. vid. Obss. ad Tibull. II, 4, 81.-208. ab eventu c. c. amaro conj. Heins.-209. Quis meritis vett. edd., etiam Aldina; unde Scaliger emendat: Quis meritis, inquit, h. quibus meritis. Nisi forte præstat: Quis, inquit, meritis. Licentius, adeoque felicius, Heins. En, quid, ait, meritus ; aut quo delatus. Sed Scaliger pergit: aut quæ delatus, antique, deferor aliquid. Alias, ad quæ delatus, est: in quam culpam incidi? dilatus vett., ex more. Ascens. ad quæ mala reservatus.-210. me carior ipso Vita fuit, rita rapior vett. edd. Fertur autem anima per aërem ad loca infera. Sic mos poëtis. Eorundem more mox Manes sunt Dii inferi, ut Ge. Iv, 489. Notabile quoque, quod vss. 214. 215 trans Lethen Charon umbras vehit, non trans Stygem.—211. rapior p. i. vectus Ms. Helmst. per inania Averni ingeniose Heins. conj.-215. Videt, Videt et, Videt ut vett. edd. Vidi ut Mss. uterque et edd. Ascens. agar et Vide ut Petav. et Voss. Video ut Aldina. Et si verum dicendum, alterutrum probandum est. Narrat enim Culex sibi adeunda fuisse loca infera: adeoque Vidi ut. Viden' ut alienum ab h. 1. est. Vidi et Heins., ut Æn. vi Vidi et crudeles dantem Salmonea pœnas. telis quoque ed. Ven. 1486.-216. Lumina cum lucent Petav. et Voss. infectis Ms. Kæler. infernis Domit. Calder., quod miror desertum esse a sequioribus edd. inferna templa sunt Acherusia templa Ennii. Manet tamen vel sic omnia otiosa vox. Heins. pro templis conj. palmis, quod non capio. Jacobs Limina, ut omnia infernorum templorum limina colluceant tædis. Suspicor versus dilatatos esse insertis ex margine laciniis diversis, et poëtam tantum hæc scripsisse video flagrantia tædis Lumina; Tisiphone, serpentibus undique cincta, Et flammas et sæva quatit mihi verbera Pana, h. Furia, quatit flagrantia tædis NOTE

207 Sequitur locus, in quo poëta non modo luxuriatur, sed adeo ineptit, dum fabulas de rebus inferis non tantum molesta copia retexit; nam, etsi major earum pars ex interpolatione irrepsisse videri debet, tamen aliquas saltem, at vel illas a re alienas, a poëta profectas esse necesse est; verum etiam partes narrantis umbræ Culicis tribuit, qui justis sibi nondum persolutis necdum loca ea adierat, sed e longinquo pro

spexerat. Effigies, h. 1. eldwλov, umbra Culicis, ut bene Scaliger monuit. Mox v. 214 pro ea viscera dixit miro modo; dum corpus et corporis umbram cogitaret. cecinit convicia doctius quam fecit, ex antiquo sermone; ut in XII Tabb. occenture. Sed ab eventu v. 208 quorsum referemus? an, cecinit c. propter id, quod evenerat ? Nisi magis placet ad effigiem referre, ut ea sit tristis ab eventu.

Obvia Tisiphone, serpentibus undique comta,
Et flammas et sæva quatit mihi verbera pœnæ ;
Cerberus et diris flagrat latratibus ora,

Anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis,
Sanguineique micant ardorem luminis orbes.

Heu! quid ab officio digressa est gratia, cum te
Restitui superis leti jam limine ab ipso?
Præmia sunt pietatis ubi? pietatis honores
In vanas abiere vices; et rure recessit
Justitiæ prior illa fides; instantia vidi
Alterius, sine respectu mea fata relinquens ;
Ad pariles agor eventus; fit pœna merenti;

220

225

lumina (faces), et flammas et verbera (flagella).-218. pœnæ, prave, ut facile in oculos incurrit. Pana est Пown, Furia. conf. Scalig., et sic vett. edd. Male mutavit Bembus: pænæ Cerberus. Heins. conj. paenam, non video quam bene, vel penas.—219. Vulgo flagrant. Haud dubie flagrat fuit: Cerberus flagrat ora latratibus. Dicitur autem flagrare, calere, ardere, de repetito alicujus rei actu et intentione operæ. Notatum quoque flagrat video e Ms. Kæler. et Helmst. Scaliger emendat flagrans; supplendum erit: obvius fit. Jo. Schrader. tentat: pandens, aperit. Barthius XXI, 20 non nisi dura et contorta affert. At Heins. eleganter: Cerberea et d. flagrant l. ora. Ita tamen et alteri versui medendum. Idem conj. Cerberus et diris acuens latratibus iram: sed tum deficit verbum.-220. arent cui colla vett. edd., quod cum Scaligero explicari possit, squalent repexis em. Heins., nam et supra 217 serpentibus undique comta.-221. orbes per se sunt oculi, et ii micant ardorem luminis sanguinei. Sed vett. edd. Sanguineumque : quod melius. Sic orbes luminis micant sanguineum ardorem. Ms. Helmst. Sanguineique ardore micant jam luminis orbes. Petav. Sanguineaque et orbos. Heins. conj. micant infandum. Jo. Schrader. ardentis luminis.-222. Sententiam non satis exploratam habeo. gratia tamen aut beneficium vel benevolentia, aut gratus beneficii accepti sensus est. Si prius, tum sententia est nimis forte arguta pro hoc poëta: Heu quare gratia, beneficentia et benevolentia mea, digressa est ab officio, scil. eo, quod mihi ipsi debebam. Cur mihi ipsi defui, dum alium servare studui. Sin alterum tenemus, queritur Culex de pietate et grata memoria, quæ officio et beneficio accepto non respondet. Alterum hoc melius poni arbitror; quantopere tu ab officio animi grati digressus es! discessisti. Taubmannus officium de beneficio accipit; quo sensu reliqua, ignoro. Ascensius reddit: heu quid est gratitudo, digressa ab officio grati animi?—223. lumine ab ipso Voss. et Petav.—224. Scaliger recte concinnius putat: Præmia ubi pietatis? ubi pietatis honores? În vanas abiere vices. Manifesta imitatio Virgiliani versus ex pr. Æneid. Hic pietatis honos? etc. in vanas vices eleganter pro, in vanum. Vices fuissent in retribuendo. et rure, h. e. heu etiam inter ruricolas abiit, recessit, Justitiae fides, ornate pro justitia: sed in reddendo, quod debetur, fides cernitur. cf. Ge. 11, 473. 474. Male Aldina et jure cum Petav. et Voss. iterumque recessit conj. Heins. -226. Bene cum Jo. Schrader. Jacobs em. Justitia et prior illa Fides. Mox i. vici vel adivi Heins.-228. Jam ab his inde verss., quæ sequuntur, meri sunt lusus versificatorum: in quibus tamen docti homines fuere. fit...fit. Scaliger hæc corrupta arbitratus emendat: sit pæna merenti: Pana

Poena fit exitium; modo sit dum grata voluntas !
Existat par officium! Feror avia carpens,
Avia Cimmerios inter distantia lucos:
Quem circa tristes densentur in omnia pœnæ.
Nam vinctus sedet immanis serpentibus Otos,
Devinctum moestus procul aspiciens Ephialten,
Conati cum sint quondam rescindere mundum;

230

235

sit exitium; modo, si cui grata voluntas, Existat par officium. Retineo saltem illud: modo sit dum; nisi malis: modo dum sit, pro dum modo sit grata voluntas et par officium, sc. ut memoriam Culicis gratus colat. Poterat tamen et ferri; fit pœna merenti, h. mihi bene merenti; Pœna fit exitium ; h. e. et pro pœna, mercede, exitium infligitur. Quæ sequuntur putida sunt. Taceri hic nonnulla puta: tum pergit: sit ita: modo sit dum etc. (cum g. v. vett. edd.) dum modo sit grata voluntas! dum modo officium par beneficio neo existat! habebo hoc pro solatio. Paulo ante male interpungebatur plene post relinquens. Nam hoc significat: vidi alterius fata instantia: tum ego mea fata, vitæ meæ periculum, relinquens, negligens, sine respectu agor ad p. e., ad eandem mortem præsentem propero. Interpolatoris tamen manum etiam in toto loco agnoscere facile est. Forte a poëta profecta sunt tantum illa: Justitia et prior illa Fides! feror avia carpens.-231. Parum suaviter hæc avia distantia inter lucos. Unde inf. 258 magis distantia limina.— 232. Quem circa. Etiam hunc versum ejiciendum censeo. Alienum esse arguit importuna junctura et structura. Nam quem de Culice accipiendum. Feror carpens (cursu, volatu) avia (loca), avia distantia, inter Cimmerios lucos, dum circa me pœnæ tristes densentur in omnia, h. quaquaversum, undique. Sic enim videtur posuisse. cf. inf. 241. Jacobs noster, densentur in agmina. Saltem Quos (lucos) circa legendum arbitrer. densentur recte revocatum. Alii densantur et pæne. Describit autem Tartarum. Ceterum Scaliger hic iterum plures versus transponit, nullo ad poëtam et sententiam cum fructu, me quidem arbitro. Scilicet post 232 Quem circa, inserit v. 247 Atque alias alio densent super a. t.; tum 238 Terreor etc.-233. victus al. mastus Petav. Mox Othon pessime dederant. Est'Oròs satis notus vel ex Od. A. 307.-234. Devinctum lego, h. pariter vinctum. Id quoque Asulanus et Bembus ediderant. Intelligit Aloidas ex Æn. VI, 582. Vulgo: Devictum. Edd. vett. aliquot Devictus. Ceterum alligatos columnæ Aloidas et alii dixere; sed sibi aversos. Hygin. f. 28 Qui ad Inferos dicuntur hanc pœnam pati: Ad columnam aversi alter ab altero serpentibus sunt deligati. Est Strix inter columnam sedens, ad quam sunt delegati. Postrema corrupta sunt, nisi, quod suspicor, ab alia manu assuta; saltem: et Strix in columna sedens.235. Conati quondam cum sint incendere vulgg., prave; natum ex inscendere. escendere conj. Heins. In promtu erat rescindere e v. 583 Æn. vi et Ge. 1,

NOTE

230 Ad loca infera delatus vagatur per avia lucorum Cimmeriorum, quos hic in remotis Orci partibus versus Tartari limina collocat. In Tartaro enim sceleratorum supplicia prospicere debuit Culex: Oti, Ephialtæ, Tityi, Tantali, Danaidum, Medex,

Philomelæ et Procnes, Eteoclis et Polynicis: usque ad v. 259. Inde ad Sedes Piorum (ad quas vs. 295 sq. pervenit) defertur: sed in limine Campos Lugentium prospicit: inque iis heroidas Alcestin, Penelopen, Eurydicen. feror curpens, carpo avia.

Et Tityos, Latona, tuæ memor anxius iræ,
Implacabilis ira nimis, jacet alitis esca.
Terreor ah tantis insistere, terreor, umbris,
Ad Stygias revocatus aquas. Vix ultimus amni
Restat, nectareas Divum qui prodidit escas.
Gutturis arenti revolutus in omnia sensu.
Quid, saxum procul adverso qui monte revolvit,
Contemsisse dolor quem numina vincit acerbus,
Otia quærentem frustra? Vos ite puellæ,

240

280. Jam Jo. Schrader. e cod. Voss. protulit in Emendatt. pag. 19, id quod posui: C. cum sint quondam rescindere. Non igitur recte positum est a Frisemanno, inscendere legi in Voss. et Petav.-236. tuas...iras vett. edd. cum Ald., quasi sit: memor iras.-237. Implacabilis ira nimis! per parenthesin cum exclamatione dictum (De Tityo conf. ibid. 595). Lectio est Bembina, et proba. Vett. edd. (non una, quod Scalig. putabat) sic efferunt: I. ira jacet vivus alitis esca. Emendatum in Ascenss. edd. vivi alitis, in edd. Fabric. viva a. e. At Scaliger inde refingebat: Implacabilibus Divis jacet a. e. Heins. Jure impacati fibris jacet alitis esca. Virgil. Nec fibris requies datur ulla renatis. -238. Terreor ah tantis legendum; et edd. Fabric. bene exhibent. Vulgg. a tantis. Sed pessimi poëtæ versus sunt.-239. 240. Sensum velim et hic subjecissent viri docti, qui, quantum intelligo, nullus est. At Stygiis r. aquis Voss. et Petav. Vett. edd. ad superiora trahunt interpunctione: quasi retrahatur ad Stygem Culex, Vix ultimus amni, vix proximus factus, Cocyto vel Phlegethonti, qui Tartarum ambit: h. cum vix ad amnem accessisset. Forte leg. Vix ultimus amnis Restat (scil. ei) nectareas d. qui p. Tantalo eluso fugiens a labiis amnis vix in imo fundo alvei supererat. ultimus, infima pars. amne Voss., unde Heins. em. Extat eleganter, quatenus Tantalus in flumine stat, vix summa sui parte eminens. Pergit autem describere phantasma Tartari, quem tamen non adiit.-241. Aut fœde corruptus est versus, aut, quod mihi probabile fit, margini fuit ascriptus. Certe sive amnem, sive Tantalum intelligas, nulla exit sententia commoda : Tantalus revolutus in omnia, in omnes partes convertens se, ut aquam captet, sensu arenti gutturis, præ siti. in obvia conj. Jo. Schrader. Audacius refingam: Gutture ab arenti revolutis fluminis undis.-242. de monte Voss. cui monte volutum Heins. 243. Quem vincit dolor contemsisse Numina, satis jejune. dolor ex eo, quod Deos contemsit Ixion. vincit dolor, occupat, tenet. Poterat commodius verbum poni: etsi per se non est insolens, dolorem vincere, superare animum. n. v. acerba Ms. Koeler. acerbas Voss. et Petav. Ex Heins. notatum: Contemsisse labor quem numina sancit acerbi: puto voluit, acerbus.--244. Hæc et seqq. misere fœdata sunt. Primo vett. edd. omnes ante Bemb. pro Vos ite, sub lite vel sublite. Codd. fiblite. Voss. ceu vite, puellæ; tum quærentes f., ut ad Danaidas referatur, Ascens. Pomp. Sab. Ms. Helmst. et idem e vett. edd. malebat Scaliger: Otia quærentes frustra sub lite puellæ, Ite, q., nam certatim dolia implent; dure profecto. Heins. NOTE

238. 239 Hæc conjungenda sunt cum v. 257. 258 auferor ultra In diversa magis. Errabat umbra Culicis per loca infera avia et ad limen Tar

tari pervenerat. Ibi vero territa monstris eorumque suppliciis refugit et tandem defertur in alteram partem, ad Elysios campos.

« PreviousContinue »