It comes, et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant: Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum Diceret: atque illi Misenum in litore sicco, Vt venere, vident indigna morte peremtum; Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter Aere ciere viros, martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum Et lituo pugnas insignis obibat et hasta. Postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros Addiderat socium, non inferiora sequutus. Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, Demens et cantu vocat in certamina divos, Aemulus exceptum Triton (si credere dignum est) Inter saxa virum spumosa immerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant; Praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri Congerere arboribus, caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum: Procumbunt piceae: sonat icta securibus ilex: Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur: advolvunt ingentes montibus ornos. Necnon Aeneas opera inter talia primus Hortatur socios, paribusque accingitur armis: Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur:
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere, Heu nimium! de te vates, Misene, loquuta est. Vix ea fatus erat, geminae quum forte columbae Ipsa sub ora viri caelo venere volantes,
Et viridi sedere solo. Tum maximus heros Maternas adgnoscit aves, laetusque precatur: Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus, Diva parens. Sic effatus vestigia pressit; Observans quae signa ferant, quo tendere pergant. Pascentes illae tantum prodire volando, Quantum acie possent oculi servare sequentum. Inde, ubi venere ad fauces grave olentis Averni, Tollunt se celeres; liquidumque per aëra lapsae Sedibus optatis geminae super arbore sidunt; Discolor unde auri per ramos aura refulsit. Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, Et croceo fetu teretes circumdare truncos: Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice; sic leni crepitabat bractea vento. Corripit Aeneas extemplo, avidusque refringit Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto
Ingentem struxere pyram: cui frondibus atris Intexunt latera, et ferales ante cupressos Constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et ahena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt. Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, Purpureasque super vestes, velamina nota, Coniiciunt: pars ingenti subiere feretro, Triste ministerium, et subiectam more parentum Aversi tenuere facem. Congesta cremantur Turea dona, dapes, fuso crateres olivo. Postquam collapsi cineres, et flamma quievit, Relliquias vino et bibulam lavere favillam; Ossaque lecta cado texit Corynaeus aheno. Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore levi et ramo felicis olivae; Lustravitque viros, dixitque novissima verba. At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum Imponit, suaque arma viro, remumque, tubamque, Monte sub aërio: qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.
His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. Spelunca alta fuit, vastoque immanis hiatu, Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris; Quam super haud ullae poterant impune volantes Tendere iter pennis: talis sese halitus atris Faucibus effundens supera ad convexa ferebat.
Quattuor hic primum nigrantes terga iuvencos
Constituit, frontique invergit vina sacerdos;
Et, summas carpens media inter cornua saetas, Ignibus imponit sacris, libamina prima,
Voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum, magnaeque sorori, Ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras, Et solida imponit taurorum viscera flammis, Pingue super oleum infundens ardentibus extis. Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, Sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri Silvarum, visaeque canes ululare per umbram, Adventante dea. Procul o, procul este, profani, Conclamat vates, totoque absistite luco: Tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum: Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. Tantum effata, furens antro se immisit aperto: Ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
Dî, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late; Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas, et inania regna. Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra.
Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus, et ultrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, Et Metus, et male suada Fames, ac turpis Egestas; Terribiles visu formae; Letumque, Labosque: Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
In medio ramos annosaque brachia pandit Vlmus opaca, ingens: quam sedem Somnia vulgo Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. Multaque praeterea variarum monstra ferarum, Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, Et centumgeminus Briareus, ac bellua Lernae Horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones, Harpyiaeque, et forma tricorporis umbrae. Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert; Et, ni docta comes tenues sine corpore vitas Admoneat volitare cava sub imagine formae, Irruat, et frustrà ferro diverberet umbras.
Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas: Turbidus hic coeno vastaque voragine gurges Aestuat, atque omnem Cocyto eructat arenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon: cui plurima mento
« PreviousContinue » |