Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon Ipse fatebatur: sed reddere posse negabat. M.Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera Iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas Stridenti miserum stipula disperdere carmen? D.Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) Depono: tu dic, mecum quo pignore certes. M.De grege non ausim quidquam deponere tecum. Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca: Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Verum id, quod multo tute ipse fatebere maius, (Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis: Lenta quibus torno facili superaddita vitis Diffusos edera vestit pallente corymbos. In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter. D.Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. M.Nunquam hodie effugies: veniam ; quocumque vocaris. Audiat haec tantum.... vel qui venit, ecce, Palaemon: Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. D.Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla; Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, Sensibus haec imis (res est non parva) reponas. P. Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, Nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta: tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis: amant alterna Camenae. D. Ab Iove principium, Musae: Iovis omnia plena: Ille colit terras, illi mea carmina curae. M.Et me Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus. D. Malo me Galatea petit lasciva puella; Et fugit ad salices, et se cupit ante videri. M.At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas; Notior ut iam sit canibus non Delia nostris. D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. M.Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi; cras altera mittam. D. O quoties, et quae nobis Galatea loquuta est! Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures. M.Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta; Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? D. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla: Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M.Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit; Et, Longum, formose, vale, vale; inquit, Iolla. D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. M.Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. M.Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Vt nuper; frustra pressabimus ubera palmis. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. D. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tres pateat caeli spatium non amplius ulnas. M.Dic, quibus in terris, inscripti nomina regum Nascantur flores; et Phyllida solus habeto. P. Non nostrum inter vos tantas componere lites. *Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores * Aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt. ECLOGA QVARTA. Sicelides POLLIO. Musae, paullo maiora canamus: Non omnes arbusta iuvant, humilesque myricae: ୮ |