Page images
PDF
EPUB

Clariffimo Viro LEONARDO PHILARE Athenienfi, Ducis Parmenfis ad Regem Gallia Legato.

*

12. Benevolentiam erga me tuam, ornatiffime Leonarde Philara, nec non etiam præclarum de noftra pro P. A. Defenfione judicium, ex literis tuis ad dominum Augerium, virum apud nos, in obeundis ab hac republica legationibus, fide eximia illuftrem, partim ea de re fcriptis cognovi: miffam deinde falutem cum effigie, atque elogio tuis fane virtutibus digniffimo: literas denique abs te humaniffimas per eundem accepi. Atque ego quidem cum nec Germanorum ingenia, ne Cymbrorum quidem, aut Suecorum afpernari foleo, tum certe tuum, qui et Athenis Atticis natus, et, literarum ftudiis apud Italos fœliciter peractis, magno rerum ufu honores ampliffimos es confecutus, judicium de me non poffum quin plurimi faciam. Cum enim Alexander ille magnus in terris ultimis bellum gerens, tantos fe militiæ labores pertuliffe teftatus fit, της παρ' Αθηναίων indogías Evena; quidni ego mihi gratuler, meque ornari quam maxime putem, ejus viri laudibus, in quo jam uno prifcorum Athenienfium artes, atque virtutes illæ celebratiffimæ, renafci tam longo intervallo, et reflorefcere videntur. Qua ex urbe cum tot viri difertiffimi prodierint, eorum potiffimùm fcriptis ab adolefcentia pervolvendis, didiciffe me libens fateor quicquid ego in literis profeci. Quod fi mihi tanta vis dicendi accepta ab illis et quafi tranffufa ineffet, ut exercitus noftros et claffes ad liberandam ab Ottomannico tyranno Greciam, eloquentiæ patriam, excitare poffem, ad quod facinus egregium noftras opes pene implorare videris, facerem profecto id quo nihil mihi antiquius aut in votis prius effet. Quid enim vel fortissimi olim viri, vel eloquentiffimi gloriofius aut fe dignius effe duxerunt, quam vel fuadendo vel fortiter faciendo inθερὰς καὶ αυτονόμες ποιείσθαι τὰς Ἕλληνας ? Verum et aliud quiddam præterea tentandum eft, mea quidem fententia longe maximum, ut quis antiquam in animis Græcorum virtutem, induftriam, laborum tolerantiam, antiqua illa ftudia dicendo, fufcitare atque accendere poffit. Hoc fi

• Pro Populo Anglicano Defenfio.

quis

quis effecerit, quod à nemine potius quam abs te, pro tua illa infigni erga patriam pietate, cum fumma prudentia, reique militaris peritia, fummo denique recuperandæ libertatis priftinæ ftudio conjuncta, expectare debemus; neque ipfos fibi Græcos neque ullam gentem Græcis defuturam effe confido. Vale.

Londino, Jun. 1652.

RICHARDO HETHO.

13. Si quam ego operam, amice fpectatiffime, vel in ftudiis tuis promovendis, vel in eorum fubfidio comparando, unquam potui conferre, quæ fane aut nulla plane, aut perexigua fuit; tamen eam in bona indole, quamvis ferius cognita, tam bene tamque fœliciter collocatam, haud uno profecto nomine gaudeo; eam etiam adeo frugiferam fuiffe, ut et ecclefiæ paftorem probum, patriæ bonum civem, mihi denique amicum gratiffimum pepererit. Quod equidem, cum ex cætera vita tua atque ex eo, quod de religione et fimul de republica præclare fentis, tum præcipue ex fingulari animi tui gratitudine, quæ nulla abfentia, nullo ætatis decurfu, extingui aut minui poteft, facile intelligo. Neque enim poteft fieri, nifi in virtute, ac pietate, rerumque optimarum ftudiis, progreffus plufquam mediocres fecifles, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel minimum adjumentum attulere, tam grato animo effes. Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor libenter, fi finis; fic velim exiftimes, te cum primis à me diligi, nec mihi quicquam optatius fore, quam, fi tua commoda rationéfque ferrent, quod et tibi etiam in votis effe video, ut poffis prope me alicubi degere, quo frequentior inter nos atque jucundior, et vitæ ufus et studiorum effet. Verum de eo, prout numini vifum erit, tibique expediverit. Quod fcripferis deinceps, poteris, fi placet, noftro fermone fcribere (quanquam tu quidem Latinis haud parum profecifti) nequando fcriptionis labor alterutrum noftrum fegniorem forte ad fcribendum reddiderit, utque fenfus animi nofter inter nos, nullis exteri fermonis vinculis conftri&tús, eo liberius expromere fe poffit. Literas autem tuas cuivis, credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecifti, rectiffime committes. Vale..

Westmonafterio, Decemb. 13. 1652.

HENRICO OLDENBURGO Bremenfium ad Sen. A. Oratori. :

14. Priores literæ tuæ, vir ornatiffime, tum mihi funt datæ, cum tabellarius vefter diceretur jamjam rediturus: quo factum eft, ut refcribendi eo tempore facultas nulla effet id vero quamprimum facere cogitantem inopinatæ quædam occupationes excepere; quæ nifi accidiffent, librum profecto, defenfionis licet titulo munitum, non ita nudum ad te fine excufatione mififfem; cum ecce tuæ ad me alteræ, in quibus pro muneris tenuitate fatis fupérque gratiarum funt actæ. Et erat quidem haud femel in animo, Latinis tuis noftra reponere; ut qui fermonem nostrum exteris omnibus, quos ego quidem novi accuratius ac fœlicius addidiceris, ne quam occafionem eundem quoque fcribendi, quod æque te arbitror accurate poffe, amitteres. Verum id prout dehinc impetus tulerit, tua perinde optio fit. De argumento quod fcribis, plane mecum fentis, clamorem iftiufmodi ad cœlum fenfus omnes humanos fugere: quo impudentior fit is, neceffe eft, qui audiffe fe eum tam audacter affirmaverit. Is autem quis fit, fcrupulum injecifti: atqui dudum, cum aliquoties hac de re effemus inter nos locuti, tuque recens ex Hollandia huc veniffes, nulla tibi de authore dubitatio fubeffe videbatur; quin is Morus fuiffet: eam nimirum iis in locis famam obtinuiffe, neminem præterea nominari. Si quid igitur hac de re certius nunc demum habes, me rogo certiorem facias. De argumenti tractatione vellem equidem (quid enim diffimulem) abs te non diffentire; id pene ut audeam quid eft quod perfuadere facilius poffit, quam virorum, qualis tu es, cordatorum fincerum judicium, omnífque expers adulationis laudatio? Ad alia ut me parem, nefcio fane an nobiliora aut utiliora (quid enim in rebus humanis afferenda libertate nobilius aut utilius effe poffit?) fiquidem per valetudinem et hanc luminum orbitatem, omni fenectute graviorem, fi denique per hujufmodi rabularum clamores licuerit, facile induci potero: neque enim iners otium unquam mihi placuit, et hoc cum libertatis adverfariis inopinatum certamen, diverfis longe, et amoenioribus omnino

me

1

me ftudiis intentum, ad fe rapuit invitum; ita tamen ut rei geftæ, quando id neceffe erat, nequaquam pœniteat: nam in vanis operam confumpfiffe me, quod innuere videris, longe abeft, ut putem. Verum de his alias; tu tandem, vir doctiffime, ne te prolixius detineam, vale; meque in tuis numera.

Westmonafterio, Julii 6, 1654.

LEONARDO PHILARE Athenienfi.

15. Cum fim à pueritia totius Græci nominis, tuarúmque in primis Athenarum cultor, fi quis alius, tum una hoc femper mihi perfuafiffimum habebam, fore ut illa urbs præclaram aliquando redditura vicem effet benevolentiæ erga fe meæ. Neque defuit fane tuæ patriæ nobiliffimæ antiquus ille genius augurio meo; deditque te nobis et germanum Atticum et noftri amantiffimum: qui me, fcriptis duntaxat notum, et locis ipfe disjunctus, humaniffime per literas compellaveris, et Londinum poftea inopinatus adveniens, vifenfque non videntem, etiam in ea calamitate, propter quam confpectior nemini, defpectior multis fortaffe fim, eadem benevolentia profequaris. Cum itaque author mihi fis, ut vifus recuperandi fpem omnem ne abjiciam, habere te amicum ac neceffarium tuum Parifiis Tevenotum medicum, in curandis præfertim oculis præftantiffimum, quem fis de meis luminibus confulturus, fi modo acceperis à me unde is caufas morbi et fymptomata poffit intelligere ; faciam equidem quod hortaris, ne oblatam undecunque divinitus fortaffis opem repudiare videar. Decennium, opinor, plus minus eft, ex quo debilitari atque habefcere vifum fenfi, eodémque tempore lienem, vifceráque omnia gravari, flatibufque vexari: et mane quidem, fiquid pro more legere cœpiffem, oculi ftatim penitus dolere, lectionemque refugere, poft mediocrem deinde corporis exercitationem recreari; quam afpexiffem lucernam, iris quædam vifa eft redimere: haud ita multò poft finiftra in parte oculi finiftri (is enim oculus aliquot annis prius altera nubilavit) caligo oborta, quæ ad latus illud fita erant,omnia eripiebat. Anteriora quoque, fi dexterum forte oculum claufiffem, minora vifa funt. Deficiente per hoc fere tri

1

ennium

ennium fenfim atque paulatim altero quoque lumine, aliquot ante menfibus quam vifus omnis aboleretur, quæ immotus ipfe cernerem, vifa funt omnia nunc dextrorfum, nunc finiftrorfum natare; frontem totam atque tempora inveterati quidem vapores videntur infediffe; qui fomnolenta quadam gravitate oculos, à cibo præfertim ufque ad vefperam, plerunque urgent atque deprimunt; ut mihi haud raro veniat in mentem Salmydeffii vatis Phinei in Argonauticis,

Σκάρος δέ μιν αμφεκάλυψεν

πορφύρεος· γαίαν δε πέριξ ἐδόκησε φερεσθαι

νειόθεν, ἀβληχρῶ δ' επι κώματι κέκλι ἄναυδος.

Sed neque illud omiferim, dum adhuc vifus aliquantum fupererat, ut primum in lecto decubuiffem, meque in alterutrum latus reclinaffem, confueviffe copiofum lumen claufis oculis emicare; deinde, imminuto indies vifu, colores perinde obfcuriores cum impetu et fragore quodam intimo exilire; nunc autem, quafi extincto lucido, merus nigror, aut cineraceo distinctus, et quafi intextus folet fe affun dere: caligo tamen quæ perpetuo obverfatur, tam noctu, quam interdiu, albenti femper quam nigricanti propior vi detur; et volvente fe oculo aliquantillum lucis quafi per rimulam admittit. Ex quo tametfi medico tantundem quoque fpei poffit elucere, tamen ut in re plane infanabili, ita me paro atque compono; illudque fæpe cogito, cum deftinati cuique dies tenebrarum, quod monet fapiens multi fint, meas adhuc tenebras, fingulari Numinis benignitate, inter otium et ftudia, vocéfque amicorum, et falutationes, illis lethalibus multo effe mitiores. Quod fi, ut fcriptum eft, non solo pané vivet homo, fed omni verbo prodeunte per os Dei, quid eft, cur quis in hoc itidem non acquiefcat, non folis fe oculis, fed Dei ductu an providentia fatis oculatum effe. Sane dummodo ipfe mihi profpicit, ipfe mihi providet, quod facit, meque per omnem vitam quafi manu ducit atque deducit, ne ego meos oculos, quandoquidem ipfi fic vifum eft, libens feriari juffero. Teque, mi Philara, quocunque res ceciderit, non minus forti et confirmato animo, quam fi Lynceus effem, valere jubeo. Weftmonafterio, Septemb. 28, 1654. K.

VOL. VI.

« PreviousContinue »