124 P. VIRG. AENEID. LIB. IX. 803 Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt; Discussaeque iubae capiti; nec sufficit umbo Ictibus: ingeminant hastis et Troës et ipse Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Flumen agit: fessos quatit acer anhelitus artus. Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo Accepit venientem, ac mollibus extulit undis; Et laetum sociis abluta caede remisit.
Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divûm pater atque hominum rex Sideream in sedem: terras unde arduus omnes, Castraque Dardanidûm adspectat, populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse:
Caelicolae magni, quia nam sententia vobis Versa retro, tantumque animis certatis iniquis? Aboueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit? Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, Quum fera Carthago Romanis arcibus olim Exitium magnum atque Alpes immittet apertas: Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. Nunc sinite; et placitum laeti componite foedus. Iuppiter haec paucis: at non Venus aurea contra Pauca refert.
O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas!
(Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?) Cernis ut insulteut Rutuli; Turnusque feratur Per medios insignis equis, tumidusque secundo Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros; Quin intra portas atque ipsis proelia miscent Aggeribus murorum; et inundant sanguine fossae. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari Obsidione sines? muris iterum imminet hostis Nascentis Troiae; nec non exercitus alter, Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem, credo, mea vulnera restant; Et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua, atque invito numine Troës Italiam petiere; luant peccata: neque illos Iuveris auxilio. Sin tot responsa sequuti,
Quae Superi Manesque dabant; cur nunc tua quisquam Vertere iussa potest? aut cur nova condere fata? Quid repetam exustas Erycino in litore classes? Quid Tempestatum regem, Ventosque furentes Aeolia excitos? aut actam nubibus Irim? Nunc etiam Manes (haec intentata manebat Sors rerum) movet; et superis immissa repente Allecto, medias Italûm bacchata per urbes. Nil super imperio moveor: speravimus ista, Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniux Dura; per eversae, Genitor, fumantia Troiae Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas procul ignotis iactetur in oris;
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur. Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus, atque Cythera, Idaliaeque domus: positis inglorius armis
Exigat hìc aevum. Magna ditione iubeto Carthago premat Ausoniam. Nihil urbibus inde Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli Iuvit, et Argolicos medium fugisse per ignes? Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt? Non satius cineres patriae insedisse supremos, Atque solum quo Troia fuit? Xanthum ét Simoënta Redde, oro, miseris: iterumque revolvere casus Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Iuno Acta furore gravi: Quid me alta silentia cogis Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem? Aenean hominum quisquam divûmve subegit Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino? Italiam fatis petiit auctoribus; esto; Cassandrae impulsus furiis. Num linquere castra Hortati sumus, aut vitam committere ventis? Num puero summam belli, num credere muros? Tyrrhenamve fidem, aut gentes agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris? Indignum est, Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra, Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater. Quid face Troianos atra vim ferre Latinis? Arva aliena iugo premere, atque avertere praedas? Quid soceros legere, et gremiis abducere pactas? Pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graiûm, Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes; Et potes in totidem classem convertere nymphas: Nos aliquid Rutulos contra iuvisse, nefandum est? Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera. Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis quae caussa fuit consurgere in arma Europamque Asiamque, et foedera solvere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter? Aut ego tela dedi, fovive cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis Haud iustis adsurgis, et irrita iurgia iactas.
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant Caelicolae adsensu vario: ceu flamina prima, Quum depressa fremunt silvis, et caeca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos. Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, Infit. Eo dicente deûm domus alta silescit;
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
« PreviousContinue » |