Page images
PDF
EPUB

Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
quod si tantus amor menti, si tanta cupido
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano iuvat indulgere labori,
accipe, quae peragenda prius. latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
sed non ante datur telluris operta subire,
auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit primo avulso non deficit alter
aureus, et simili frondescit virga metallo.
ergo alte vestiga oculis et rite repertum

140

150

carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant: aliter non viribus ullis vincere nec duro poteris convellere ferro. praeterea iacet exanimum tibi corpus amici— heu nescis!—totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto. sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina vultu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum: cui fidus Achates

it comes et paribus curis vestigia figit. multa inter sese vario sermone serebant,

160

quem socium exanimum vates, quod corpus humandum diceret; atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

133 cupido est. 141 quis.

6

postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros

addiderat socium, non inferiora secutus.
sed tum forte cava dum personat aequora concha,
demens, et cantu vocat in certamina divos,
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
ergo omnes magno circum clamore fremebant,
praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
haud mora, festinant flentes aramque sepulchri
congerere arboribus caeloque educere certant.
itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
procumbunt piceae; sonat icta securibus ilex;
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
scinditur; advolvunt ingentes montibus ornos.
nec non Aeneas opera inter talia primus
hortatur socios paribusque accingitur armis.
atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
aspectans silvam inmensam, et sic forte precatur :
si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
heu nimium de te vates, Misene, locuta est.'
vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
ipsa sub ora viri caelo venere volantes

et viridi sedere solo. tum maximus heros

maternas adgnoscit aves, laetusque precatur:

este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
derigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
ramus humum. tuque o dubiis ne defice rebus,
diva parens.' sic effatus vestigia pressit
observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
pascentes illae tantum prodire volando,
quantum acie possent oculi servare sequentum.
inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae
sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
voce. 203 geminae.

177 sepulchro.

170

180

190

200

discolor unde auri per ramos aura refulsit.
quale solet silvis brumali frigore viscum
fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretes circumdare truncos:
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
corripit Aeneas extemplo avidusque refringit
cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

nec minus interea Misenum in litore Teucri
flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
principio pinguem taedis et robore secto
ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
intexunt latera, et ferales ante cupressos
constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
pars calidos latices et aëna undantia flammis
expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt,
purpureasque super vestes, velamina nota,
coniciunt. pars ingenti subiere feretro,
triste ministerium, et subiectam more parentum
aversi tenuere facem. congesta cremantur
turea dona, dapes, fuso crateres olivo.
postquam collapsi cineres et flamma quievit,
reliquias vino et bibulam lavere favillam,
ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
idem ter socios pura circumtulit unda,
spargens rore levi et ramo felicis olivae,
lustravitque viros, dixitque novissima verba.
at pius Aeneas ingenti mole sepulchrum
inponit, suaque arma viro remumque tubamque,
monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

his actis propere exsequitur praecepta Sibyllae. spelunca alta fuit vastoque inmanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris ; quam super haud ullae poterant inpune volantes

231 domos.

210

220

230

240

250

tendere iter pinnis: talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat: [unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.] quattuor hic primum nigrantes terga iuvencos constituit, frontique invergit vina sacerdos ; et summas carpens media inter cornua saetas ignibus inponit sacris, libamina prima, voce vocans Hecaten, caeloque Ereboque potentem. supponunt alii cultros, tepidumque cruorem succipiunt pateris. ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam. tum Stygio regi nocturnas incohat aras, et solida inponit taurorum viscera flammis, pingue super oleum fundens ardentibus extis. ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea. 'procul o, procul este, profani,' conclamat vates, 'totoque absistite luco: tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum; nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' tantum effata, furens antro se inmisit aperto : ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,

et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas.

ibant obscuri sola sub nocte per umbram, perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,

241 super. 254 superque. 273 primis.

260

270

pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles visu formae, Letumque, Labosque;

tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia de

mens,

vipereum crinem vittis innexa cruentis.

280

in medio ramos annosaque bracchia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. multaque praeterea variarum monstra ferarum Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones, Harpyiaeque, et forma tricorporis umbrae. corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore vitas admoneat volitare cava sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diverberet umbras.

hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas. turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam. portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon : cui plurima mento canities inculta iacet; stant lumina flamma ; sordidus ex umeris nodo dependet amictus. ipse ratem conto subigit velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cumba, iam senior; sed cruda deo viridisque senectus. huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,. matres atque viri, defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, inpositique rogis iuvenes ante ora parentum : quam multa in silvis autumni frigore primo 300 flammae.

290

300

« PreviousContinue »