Page images
PDF
EPUB

445

450

Quo primum, jactati undis et turbine, Pœni
Effodere loco signum, quod regia Juno
Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
Egregiam et facilem victu per sæcula gentem.
Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine divæ,
Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque
Ære trabes, foribus cardo stridebat aenis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem
Leniit; hic primum Æneas sperare salutem
Ausus, et afflictis melius confidere rebus :
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
Reginam opperiens, dum, quæ fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se operumque laborem
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
Bellaque jam fama totum vulgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et sævum ambobus Achillen.
Constitit, et lacrimans, Quis jam locus," inquit,
'Quæ regio in terris nostri non plena laboris ? ["Achate,
En Priamus! Sunt hic etiam sua præmia laudi; 461
"Sunt lacrimæ rerum, et mentem mortalia tangunt.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

455

Solve metus; feret hæc aliquam tibi fama salutem." Sic ait, atque animum pictura pascit inani,

Multa gemens, largoque humectat flumine vultum. 465
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
Hac fugerent Graii, premeret Trojana juventus;
Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Agnoscit lacrimans; primo quæ prodita somno
Tydides multa vastabat cæde cruentus,
Ardentesque avertit equos in castra, priusquam
Pabula gustassent Troja, Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,

470

Infelix puer, atque impar congressus Achilli,
Fertur equis, curruque hæret resupinus inani,

475

480

Lora tenens tamen; huic cervixque comæque trahuntur
Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
Interea ad templum non æquæ Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant,
Suppliciter tristes et tunsæ pectora palmis ;
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,

Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exsertæ cingula mammæ,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Hæc dum Dardanio Æneæ miranda videntur,
Dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno,
Regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
Incessit, magna juvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotæ ripis, aut per juga Cynthi,
Exercet Diana choros, quam mille secutæ

485

490

495

499

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes ;
Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus :
Talis erat Dido, talem se læta ferebat

505

Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divæ, media testudine templi,
Sæpta armis, solioque alte subnixa resedit.
Jura dabat legesque viris, operumque laborem
Partibus æquabat justis, aut sorte trahebat,
Quum subito Encas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510
Teucrorumque alios, ater quos æquore turbo
Dispulerat, penitusque alias avexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
Lætitiaque metuque; avidi conjungere dextras
Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
Quæ fortuna viris; classem quo litore linquant;
Quid veniant cuncti : nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi, et coram data copia fandi, 520
Maxumus Ilioneus placido sic pectore cœpit :

66

[ocr errors]

O regina, novam cui condere Jupiter urbem, Justitiaque dedit gentes frenare superbas, "Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, "Oramus: prohibe infandos a navibus ignes,

515

525

"Parce pio generi, et propius res adspice nostras. "Non nos aut ferro Libycos populare Penates

66

[ocr errors]

Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas;

Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. "Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,

[ocr errors]

Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ ; "Enotri coluere viri; nunc fama minores

66

Italiam dixisse ducis de nomine gentem. "Huc cursus fuit;

[ocr errors]
[ocr errors]

530

535

Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion In vada cæca tulit, penitusque procacibus austris Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris. Quod genus hoc hominum? quæve hunc tam barbara "Permittit patria? hospitio prohibemur arenæ ;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

[morem

Bella cient, primaque vetant consistere terra! Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi. “Rex erat Æneas nobis, quo justior alter, "Nec pietate fuit nec bello major et armis. 'Quem si fata virum servant, si vescitur aura Ætheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, "Non metus, officio ne te certasse priorem

66

[ocr errors]

66

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

66

Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes, 'Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem,

Et silvis aptare trabes, et stringere remos;

Si datur Italiam, sociis et rege recepto,

Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus ;

540

545

550

Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrûm, 555 "Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli, "At freta Sicaniæ saltem sedesque paratas, "Unde huc advecti, regemque petamus Acesten." Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidæ.

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur : Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. "Res dura et regni novitas me talia cogunt

"Moliri, et late fines custode tueri.

66

66

560

Quis genus Æneadum, quis Troja nesciat urbem, 565 Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli ?

"Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni,

66

"Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
"Sive Erycis fines regemque optatis Acesten,
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
"Vultis et his mecum pariter considere regnis :
"Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
"Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem,
"Afforet Æneas! Equidem per litora certos
'Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat."
His animum arrecti dictis et fortis Achates
Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Ænean compellat Achates :
"Nate dea, quæ nunc animo sententia surgit?
"Omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
"Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
"Submersum; dictis respondent cetera matris.”
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, claraque in luce refulsit,

་་

570

575

580

585

Os humerosque deo similis : namque ipsa decoram

Cæsariem nato genetrix lumenque juventæ

590

Purpureum, et lætos oculis afflarat honores:

66

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente Improvisus ait: "Coram, quem quæritis, adsum, Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis. "O sola infandos Troja miserata labores, "Quæ nos, reliquias Danaûm, terræque marisque "Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, "Urbe, domo, socias! grates persolvere dignas "Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est "Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem. 'Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid "Usquam justitia est et mens sibi conscia recti,

[ocr errors]
[ocr errors]

595

600

Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt 605 "Sæcula? qui tanti talem genuere parentes?

66

'In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ "Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,

[ocr errors][merged small]

"Quæ me cumque vocant terræ." Sic fatus, amicum 610 Ilionea petit dextra, lævaque Serestum,

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,

Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:

[ocr errors]

Quis te, nate dea, per tanta pericula casus "Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ? "Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ

[ocr errors]
[ocr errors]

“ Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
"Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
"Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
"Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

[ocr errors]

66

66

66

[ocr errors]

Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
"Quare agite, o tectis, juvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
"Jactatam hac demum voluit consistere terra:
Non ignara mali miseris succurrere disco."
Sic memorat, simul Ænean in regia ducit
Tecta, simul divûm templis indicit honorem ;
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum

615

620

625

630

Terga suum, pingues centum cum matribus agnos, 635 Munera lætitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu

Instruitur, mediisque parant convivia tectis :
Arte laboratæ vestes, ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

640

Æneas (neque enim patrius consistere mentem

Passus amor) rapidum ad naves præmittit Achaten,

Ascanio ferat hæc, ipsumque ad monia ducat:
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessosque Hymenæos,

645

650

« PreviousContinue »