Page images
PDF
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

navis onera retenta sunt; (quæ multorum etiam illic æftimatione triginta millium librarum fummam conficere existimabantur) Anglorum autem partìm oçcisi, partim vulnerati, cæteri poftquam in ipsa navi fua barbare atque inhumanè efsent habiti, Dunkirkam abrepti haud melius accepti sunt, don ecrationem aliquam profugendi inveniffent. Et quamvis supradicti focii satisfactionem omnibus modis postulaffent, rexque proximus per residentem suum Dom. Balthasarum Gerberium, perque literas tam fua manu, quam a fecretario Coco scriptas, eorum nomine reparationem popofciffet, nullam tamen neque bonorum restitutionem, neque ob ea ut compensatio ulla fieret, impetrare potuerunt.

Sunt et alia recentioris et acerbioris etiam memoriæ exempla, illud nempe Sanctæ Crucis ab Hifpanis a Portorico provectis oppugnatæ anno circiter 1651, infulæ quidem antea non habitatæ; illo autem tempore colonia Anglorum, duce Nicolao Philips, eam tenuit; qui cum centum circiter colonis ab Hifpanis crudelitèr occisus est; qui etiamn naves in portu occuparunt, sedes diripuerunt, vastarunt, et funditùs exciderunt. Cùmque plures quos occiderent invenire non poffent (cùm incolarum pars alia in filvas profugisset) Hispani Portoricum reversi iïs miseris et fame propemodum confectis reliquiis ad alias vicinas insulas recipiendi sese, illamque Sanctæ Crucis penitus deserendi, spatium dedere. Sed brevi poft tempore Hispani ad pervesti. gandum et quasi venandum eos qui in filvas sele abdides rant, reverterunt: verum illi ex manibus eorum effugiendi, et in alias insulas dilabendi, rationema liquam invenerunt.

Eodem anno 1651, navis quædam Joannis Turneri, cum effet in portum Cumanagotæ vehementioribus ventis appulsa, ab illius loci præfecto occupata, et cum omni onere in fiscum redacta est.

* Similitèr factum est navi et bonis capitanei Cranlei.

Et anno 1650 navis quædam Samuelis Wilson, quæ Barbados insulas petebat, equis onusta, in alto capta et Hava* nam abducta est; navis et bona publicata, nautarum ple

rique 'n custodiam traditi, et mancipiorum more in muni. 'mentis operas dare coacti.

* Similitèr etiam factum fuerat eodem in portu navi cuidam Joannis Blandi, cui præfectus erat Nicolaus Philippus.

Similia

[ocr errors]
[ocr errors]

euin

« PreviousContinue »