Page images
PDF
EPUB

exierint, tunc stringe comas, tunc bracchia tonde; ante reformidant ferrum; tum denique dura

exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

370

458-474. Happiness of the husbandman.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
fundit humo facilem victum iustissima tellus!
si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis vomit aedibus undam,
nec varios inhiant pulchra testudine postes,
illusasque auro vestes, Ephyreiaque aera,
alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
at secura quies et nescia fallere vita,
dives opum variarum, at latis otia fundis,
speluncae, vivique lacus, at frigida Tempe,
mugitusque boum, mollesque sub arbore somni
non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
sacra deum, sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris vestigia fecit.

460

465

470

475-494. Virgil reveres Lucretius for his insight into Nature and her Laws. But the rivers and the woods which he loves are his teachers and also the Gods of the country.

Me vero primum dulces ante omnia Musae,
quarum sacra fero ingenti percussus amore,
accipiant, caelique vias et sidera monstrent;
defectus solis varios, lunaeque labores;
unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant,
obicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant;
quid tantum oceano properent se tingere soles
hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
sin, has ne possim naturae accedere partes,

475

480

485

490

frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; flumina amem silvasque inglorius. o, ubi campi Spercheosque, et virginibus bacchata Lacaenis Taügeta! o, qui me gelidis in vallibus Haemi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnes et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari! fortunatus et ille, deos qui novit agrestes Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores! 495-542. Calm and happiness of the country compared with the ambition and greed of city-life. The countryman rejoices in the work of his hands. It was in such clean and strenuous living that Rome waxed strong and became the glory of the earth.

Illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres, aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti. quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit. sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit exscidiis urbem miserosque Penates, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius, defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant, atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. agricola incurvo terram dimovit aratro:

495

500

505

510

hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. nec requies, quin aut pomis exuberet annus, aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. venit hiems, teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; et varios ponit fetus autumnus, et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis. interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus haedi. ipse dies agitat festos, fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te, libans, Lenaee, vocat, pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant praedura palaestrae. hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante impia quam caesis gens est epulata iuvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat. necdum etiam audierant inflari classica, necdum impositos duris crepitare incudibus enses. sed nos immensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla.

516

520

525

530

535

540

M. V.

2

BOOK III

Ll. 1-16, 26-33 ff. Rome must have a poetry of her own, not re-telling the old and outworn legends of Greece. I will bring the Muses to Italy and rear a temple to Caesar with his victories sculptured on the gates. 72-94. The points of a horse. 284-293. Virgil must hasten on to treat of sheep and goats a humble subject for poetry but its novelty will carry him on. 515-530. Pestilence among cattle. The ox sorrowing for his yokefellow, fallen dead at the plough.

1-16, 26-33 ff. Rome must have a poetry of her own, not re-telling the old and outworn legends of Greece. I will bring the Muses to Italy and rear a temple to Caesar with his victories sculptured on the gates.

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso; vos, silvae amnesque Lycaei. cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam vulgata. quis aut Eurysthea durum, aut illaudati nescit Busiridis aras?

5

cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos, Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno, acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim tollere humo, victorque virum volitare per ora. primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, 10 Aonio rediens deducam vertice Musas;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas; et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas. in medio mihi Caesar erit, templumque tenebit.... in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam, victorisque arma Quirini; atque hic undantem bello magnumque fluentem

15

Nilum, ac navali surgentes aere columnas.

40

addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten, 30 fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea, bisque triumphatas utroque ab litore gentes.... interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. te sine nil altum mens incohat... mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

72-94. The points of a horse.

Nec non et pecori est idem dilectus equino.
tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
continuo pecoris generosi pullus in arvis
altius ingreditur, et mollia crura reponit.
primus et ire viam, et fluvios temptare minaces,
audet, et ignoto sese committere ponti;

46

75

nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix, argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga; 80 luxuriatque toris animosum pectus. honesti spadices, glaucique: color deterrimus albis,

et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit; micat auribus et tremit artus; collectumque fremens volvit sub naribus ignem: 85 densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo. at duplex agitur per lumbos spina; cavatque tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu. talis, Amyclaei domitus Pollucis habenis, Cyllarus, et, quorum Graii meminere poëtae, Martis equi biiuges, et magni currus Achilli: talis et ipse iubam cervice effudit equina, coniugis adventu pernix, Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

90

« PreviousContinue »