Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIS.

CUM DELECTU VARIAE LECTIONIS

EDIDIT

TH. LADEWIG.

EDITIONEM ALTERAM CURAVIT ET MULTIFARIAM AUXIT

PAULUS DEUTICKE.

BEROLINI

APUD WEIDMANNOS

MDCCCLXXXIX.

1889

C

Y

UNIVERS

LIBRARY

047452 PRAEFATIO.

Novam Aeneidos editionem ut curandam susciperem exoratus, ut vestigia Ladewigi sequenda esse vidi religiose, ita non nihil mutare animum induxi. atque in constituendis poetae verbis ea potissimum retinui, quae codex M exhibet prima manu scripta. sed falsa, sive quod errore mutata sunt sive perpoliendi studio invecta, in M quoque inesse mihi persuasi eaque paulo plura, quam editores recentissimi statuerunt. ita factum est, ut aliis locis adiumentis codicum Pet y praelatis ad Ribbecki exemplar propius accederem, aliis ceterorum librorum fidem amplecterer nec deteriores, sicubi meliora haberent, sequi vererer. quae autem coniecturis editores atque emendatores novanda censuerunt, ea in contextum versuum asciscere plerumque dubitavi, non quo integra omnia bene se habere arbitrarer, sed quod parum potest internosci, utrum illa, quae displicent, imperfecta atque impolita reliquerit poeta an librarius quidam neglegens vel temerarius depravarit.

Nec facilius est de iis locis iudicare, quibus aut hiare aut versibus abundare videtur rerum compositio. itaque transponendis versibus rarissime rem expedire placuit nec multo saepius damnandis: hoc ubi feci, quos versus boni libri suppeditant, eos uncis quadratis seclusi, unum III 230 ad imam paginam relegavi; quos deteriores soli addunt, eos litteris dedi inclinatis. sed germana quoque narrationis membra aut parum inter se cohaerent aut rebus similibus vel contrariis a retractante librum poeta interiectis non bene procedunt. quae vitia, quoniam nec inserendo nec resecando licet exstirpare, multi non curant: equidem si non omnia, at gravissima modeste detegere malui quam silentio transire. itaque non raro lacunas notavi paucis punctis appositis (ex imperfectis versibus solum III 340); tibicines autem quosdam, quos vocavit V. (cf. p. 303 § 11), et secundarum curarum vestigia significavi principiis versuum a solito margine paululum remotis, ut si quis velit omittere facile possit. haec cum distinxi, verae laudi poetae non tam obtrectasse quam prospexisse mihi videor.

a*

« PreviousContinue »