Page images
PDF
EPUB

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quidve dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli; quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo: hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. id metuens veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis, necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae et genus invisum et rapti Ganymedis honores; his accensa super iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus haec secum: 'mene incepto desistere victam nec posse Italia Teucrorum avertere regem? quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivom atque ipsos potuit submergere ponto unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum exspirantem transfixo pectore flammas

[blocks in formation]

8 nomine laesa coni. Scioppius, Paradox. litterar. 1628, 24. crimine laesa post Heynium Peerlk. 11 compul. Bähr. 1884, 391. post 20 lac. fortasse statuendam dic. Kv. 1878, 8. 21/2 secl. Probus; cf. Serv. pl. 41 Oili M Ribb. 44 tempore Probus ap. Serv. pl.; def. Fr. Schöll RhM. 1886, 18.

turbine corripuit scopuloque infixit acuto:
ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat,
praeterea aut supplex aris imponet honorem?"

Talia flammato secum dea corde volutans
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
luctantis ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
illi indignantes magno cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens mollitque animos et temperat iras;
ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
sed pater omnipotens speluncis abdidit atris
hoc metuens molemque et montis insuper altos
imposuit regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

45

50

55

60

'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque penatis:
incute vim ventis submersasque obrue puppis,
aut age diversos et disice corpora ponto.

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est.

tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem

47 una] victa Peerlk.

70

75

80

48 adoret b2c2π Serv. XII 11 et G. IV 501. adorans C. Häberlin PhA. 1887, 600. 49 vulgo comma pon. post praeterea. inponit y1bic imponat л 69 venti H. Usener, JJ. 1865, 227 et A. v. Bamberg ib. 1877, 48. 70 diversas x et] aut M1

dissice libri, Ribb. 77 explanare Bähr. 1884, 395.

impulit in latus: ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus et vastos volvunt ad litora fluctus.
insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
intonuere poli et crebris micat ignibus aether
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis

non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!'
Talia iactanti stridens Aquilone procella

velum adversa ferit fluctusque ad sidera tollit.
franguntur remi, tum prora avertit et undis

[blocks in formation]

dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

105

hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
tris Notus abreptas in saxa latentia torquet
(saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras,
dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto
in brevia et syrtis urget (miserabile visu)
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

110

in puppim ferit: excutitur pronusque magister

115

volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem

torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex. apparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.

100 undas commem. Serv., cf. VIUI 538; def. Schöll RhM. 1886, 22*.

104 proram MRy Serv. pl. Lad.

109 versum cum alii deleri volunt

tum Schöll RhM. 1886, 22; def. Plüfs JJ. 1884, 590 distinguens saxa: 116 aliam ex coni. Rbb. 117 vortex Rybc Ribb. Lad.

v.... aras.

iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae, et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis graviter commotus, et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

120

125

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 'tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere et tantas audetis tollere moles?

quos ego sed motos praestat componere fluctus;
post mihi non simili poena commissa luetis.
maturate fugam regique haec dicite vestro:
non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.'

Sic ait et dicto citius tumida aequora placat
collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti
et vastas aperit syrtis et temperat aequor
atque rotis summas levibus perlabitur undas.
ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio saevitque animis ignobile volgus;
iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos et pectora mulcet:

sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto
flectit equos curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere et Libyae vertuntur ad oras.

135

140

145

150

155

120 Achati Plin. ap. Charis. I 132. Ribb. 135 vos ego Schrad. Obs. 54 et Em. LI. 148 magna π

est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra;
fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

nympharum domus. hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
huc septem Aeneas collectis navibus omni
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena
et sale tabentis artus in litore ponunt.
ac primum silici scintillam excudit Achates
suscepitque ignem foliis atque arida circum
nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
expediunt fessi rerum frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem
prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.
navem in conspectu nullam, tris litore cervos
prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur
a tergo et longum per vallis pascitur agmen.
constitit hic arcumque manu celerisque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates,
ductoresque ipsos primum capita alta ferentis
cornibus arboreis sternit, tum volgus et omnem
miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.
hinc portum petit et socios partitur in omnis.
vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,

160

165

170

175

180

185

190

195

175 succepit MRc Serv. Ribb. 176 pavitque Bähr. 1884, 399. 181 siqua 2 Charis. II 218, 31. Serv. pl. 188 verba fidus... Achates damn. Peerlk. Rbb. Gebh. 193 humo libri praeter c2x Srevii plerosque cod. 195 deinde bonus quae vina cod. Pier. 'aliquot'. 196 hospes

« PreviousContinue »