Page images
PDF
EPUB

accipiunt celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
'bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis.

245

et patrio Harpyias insontis pellere regno?

accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,

250

quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo

praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.

Italiam cursu petitis ventisque vocatis

ibitis Italiam portusque intrare licebit;

[ocr errors]

sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.
dixit et in silvam pinnis ablata refugit.
at sociis subita gelidus formidine sanguis

deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.
et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna vocat meritosque indicit honores:
'di, prohibete minas; di, talem avertite casum
et placidi servate pios!' tum litore funem
deripere excussosque iubet laxare rudentis.
tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis,
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna,
et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
et formidatus nautis aperitur Apollo.
hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti
lustramurque Iovi votisque incendimus aras
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.

255

260

265

270

275

280

253 post vocatis colon poni iubet Kv. 1881, 50; sed cf. Kl. 1882, 6. 262 damn. Rbb.; Georgii, Festschr. d. Gymn. Württ. 1877, 78, collocari vult post 235. 267 dirip. Mb1c Lad. 268 fugimus] ferimur P2y Rbb. 275 et] nec Bähr. 264.

exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii; iuvat evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.
interea magnum sol circumvolvitur annum
et glacialis hiems aquilonibus asperat undas.
aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,
postibus adversis figo et rem carmine signo:

AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBUS ARMA.

linquere tum portus iubeo et considere transtris. certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. protinus aërias Phaeacum abscondimus arces litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum et patrio Andromachen iterum cessisse marito. obstipui miroque incensum pectus amore compellare virum et casus cognoscere tantos. progredior portu classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras. ut me conspexit venientem et Troïa circum arma amens vidit, magnis exterrita monstris deriguit visu in medio, calor ossa reliquit, labitur et longo vix tandem tempore fatur: 'verane te facies, verus mihi nuntius adfers, nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit,

285

290

295

300

305

310

Hector ubi est?' dixit lacrimasque effudit et omnem
implevit clamore locum. vix pauca furenti
subicio et raris turbatus vocibus hisco:

'vivo equidem vitamque extrema per omnia duco; ne dubita, nam vera vides.

315

heu! quis te casus deiectam coniuge tanto excipit aut quae digna satis fortuna revisit,

Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia servas?'

284/5 post 288 coll. Kl. 1879, 12 lac. inter v. 285 et 289 statuens. 319 Andromachen c1x cf. Serv. Lad. interrogandi signum vulgo post revisit pon., non post Andr.; mut. Ribb.

deiecit voltum et demissa voce locuta est:

320

'o felix una ante alias Priameia virgo

hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos
nec victoris heri tetigit captiva cubile!

nos patria incensa diversa per aequora vectae
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum
servitio enixae tulimus; qui deinde secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
ast illum ereptae magno inflammatus amore
coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?
quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troia . .

[ocr errors]

? ecqua tamen puero est amissae cura parentis? ecquid in antiquam virtutem animosque virilis et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?' talia fundebat lacrimans longosque ciebat incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert adgnoscitque suos laetusque ad limina ducit. [et multum lacrimas verba inter singula fundit]. procedo et parvam Troiam simulataque magnis Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum adgnosco Scaeaeque amplector limina portae. nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur. illos porticibus rex accipiebat in amplis; aulai medio libabant pocula Bacchi

330_flammatus FPy1 Ribb.

325

330

335

340

345

350

333 credita

327 nexae coni. Kl. Kv. 1881, 55. 339/43 damn. Peerlk., 340/1 Gruppe 32, 340/3 Güthl. 340 quem] quae ex Menag. II Wagn. et edit. inde omnes. versiculum transponi vult Madv. 34 post 336, Georgii 1877, 76 post 338, Münscher GPr. Jauer 1879, 13 addito est post 337. 348 damn. Ribb. ut dittogr. v. 344, cui in ed. min. praemisit uncis inclusum v. initio mutato in haec multum lacrimans lacrimans Py1, cf. Serv.

impositis auro dapibus paterasque tenebant.

Iamque dies alterque dies processit et aurae vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro: his vatem aggredior dictis ac talia quaeso: "Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae,

fare age (namque omnem cursum mihi prospera dixit religio et cuncti suaserunt numine divi

Italiam petere et terras temptare repostas;

sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno prodigium canit et tristis denuntiat iras

355

360

365

obscenamque famem): quae prima pericula vito?
quidve sequens tantos possim superare labores?'
hic Helenus caesis primum de more iuvencis
exorat pacem divom vittasque resolvit
sacrati capitis meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit

atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
'nate dea (nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex
sortitur volvitque vices, is vertitur ordo),
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.
principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
vicinosque, ignare, paras invadere portus,
longa procul longis via dividit invia terris.
ante et Trinacria lentandus remus in unda
et salis Ausonii lustrandum navibus aequor
infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra.
signa tibi dicam, tu condita mente teneto.
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
triginta capitum fetus enixa iacebit,
alba, solo recubans, albi circum ubera nati,

Gebh.

370

375

380

385

390

360 qui

non 374 s. nam .. contra 377/80

355 verba pat. ten. iam Heynio suspecta secl. tr. Cl. et l. Madv. 35. 362 omnis Py Ribb. ordo, sed 375 s. sic.. ordo parenthesi saepsit Lad. in parenthesi pos. Kl. 1879, 13. 386 damn. Gebh.

is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
nec tu mensarum morsus horresce futuros:
fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.
has autem terras Italique hanc litoris oram,
proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais:
hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
et Sallentinos obsedit milite campos

395

400

Lyctius Idomeneus, hic illa ducis Meliboei

parva Philoctetae subnixa Petelia muro.

quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes

et positis aris iam vota in litore solves,

purpureo velare comas adopertus amictu,

405

ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostilis facies occurrat et omina turbet.
hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;
hac casti maneant in religione nepotes.
ast ubi digressum Siculae te admoverit orae
ventus et angusti rarescent claustra Pelori,
laeva tibi tellus et longo laeva petantur
aequora circuitu, dextrum fuge litus et undas.
haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina
(tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit arvaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu.
dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis
obsidet atque imo barathri ter gurgite vastos
sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras
erigit alternos et sidera verberat unda.
at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris
ora exsertantem et navis in saxa trahentem.
prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pistrix
delphinum caudas utero commissa luporum.
praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus,
quam semel informem vasto vidisse sub antro

410

415

420

425

430

415 damn. Gruppe 34. 419 litore] aequore Seneca, Nat. quaest. VI 30, 1.

« PreviousContinue »