Page images
PDF
EPUB

seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva
sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo;
voltis et his mecum pariter considere regnis:
urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
atque utinam rex ipse noto compulsus eodem
adforet Aeneas! equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'

His animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
ardebant. prior Aenean compellat Achates:
'nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
submersum, dictis respondent cetera matris.'
vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
restitit Aeneas claraque in luce refulsit

os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
tum sic reginam adloquitur cunctisque repente
improvisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
o sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos
urbe domo socias, grates persolvere dignas

non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt
saecula? qui tanti talem genuere parentes?

570

575

580

585

590

595

600

605

habetur Non. 282, 24; inde habetor auct. 578 montibus Goth. 56, Burm. 599 ex602 magnum. . orbem damn. Peerlk.

574 Tyriusve Gebh. Guiet. Bähr. 1884, 510. haustis F1 Serv. pl.; Ribb. 604 iustitiae libri praeter M1y

Vergilius.

605 ferent Jort. 604.

2

in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
quae me cumque vocant terrae. sic fatus amicum
Ilionea petit dextra laevaque Serestum,
post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
'quis te, nate dea, per tanta pericula casus
insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna petentem
auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.
tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
ipse hostis Teucros insigni laude ferebat

seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.
me quoque per multos similis fortuna labores
iactatam hac demum voluit consistere terra.
non ignara mali miseris succurrere disco.'
sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divom templis indicit honorem.
nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti tauros, magnorum horrentia centum

610

615

620

625

630

terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,

635

munera laetitiamque dii.

at domus interior regali splendida luxu

instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo,

ingens argentum mensis caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum

640

per tot ducta viros antiquae ab origine gentis. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem

607/8 damn. Peerlk.

608 lustra dabunt Heins. dum stabunt

Schröt. 1875, 3. Ribb. dist. ante convexa; cf. Prob. 5, 9 et Serv. 612 fortemque Gyan cet. (=222) damn. Albr. 426.

636 dii Gellius

IX 14, 8; cf. Serv. pl. dei libri, Serv. 639 superbae Heidtm. GPr. Wesel 1884, 4. 642 antiqua P1Ry1bc1 Ribb.

passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat:
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

munera praeterea Iliacis erepta ruinis
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum;
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.
haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio veniat donisque furentem
incendat reginam atque ossibus implicet ignem;
quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat.
ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
'nate, meae vires, mea magna potentia solus,
nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,
ad te confugio et supplex tua numina posco.
frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
quocirca capere ante dolis et cingere flamma
reginam meditor, ne quo se numine mutet,

645

650

655

660

665

670

sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

675

qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.

regius accitu cari genitoris ad urbem.

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;

hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam,

680

acerbae

646 caro Bähr. JJ. 1872, 836. 665 Typhoia 'multi' ap. Serv. Typhoea libri, Ribb. 668 iacteturque libri praeter F1 Fiply1b2m Ribb. 670 nunc F1c? % Ribb. -P

675 pectus ten. Gent 10.

[ocr errors]

671 at Weidn.

ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
tu faciem illius (noctem non amplius unam
falle dolo) et notos pueri puer indue voltus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido.
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspires ignem fallasque veneno.
paret Amor dictis carae genetricis et alas
exuit et gressu gaudens incedit Iuli.

685

690

at Venus Ascanio placidam per membra quietem
inrigat et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
floribus et dulci adspirans complectitur umbra.

695

Iamque ibat dicto parens et dona Cupido

regia portabat Tyriis duce laetus Achate.
cum venit, aulaeis iam se regina superbis
aurea composuit sponda mediamque locavit;
iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris
expediunt tonsisque ferunt mantelia villis.
quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
cura penum struere et flammis adolere penatis ;
centum aliae totidemque pares aetate ministri,
qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
convenere toris iussi discumbere pictis.
mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
flagrantisque dei voltus simulataque verba
[pallamque et pictum croceo velamen acantho].
praecipue infelix, pesti devota futurae,
expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa et pariter puero donisque movetur.
ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
et magnum falsi implevit genitoris amorem,
reginam petit. haec oculis, haec pectore toto
haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
insidat quantus miserae deus. at memor ille

700

705

710

715

683 s. sine parenth. Ribb. Lad. 701 famulae MPу1 701/2 damn. Peerlk. 701/6 post 722 coll. Bähr. 1884, 412. 703 longam Charis. 74, 30; cf. Gell. IV 1, 15. longo libri. 711 ( 648 s.) damn. auct. Heynio Ribb. 712/14 dittographiam esse suspicatur Rbb. 719 in

matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
incipit et vivo temptat praevertere amore
iam pridem resides animos desuetaque corda.

720

crateras magnos statuunt et vina coronant.

Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,

fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis
incensi et noctem flammis funalia vincunt.
hic regina gravem gemmis auroque poposcit
implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
a Belo soliti; tum facta silentia tectis:
'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
esse velis nostrosque huius meminisse minores.
adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno;
et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes.'
dixit et in mensam laticum libavit honorem
primaque libato summo tenus attigit ore;
tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
spumantem pateram et pleno se proluit auro,
post alii proceres. cithara crinitus Iopas

725

730

735

740

personat aurata, docuit quem maximus Atlas.

hic canit errantem lunam solisque labores,

unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,

quid tantum Oceano properent se tinguere soles

745

hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. ingeminant plausu Tyrii Troesque sequuntur. nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido longumque bibebat amorem

multa super Priamo rogitans, super Hectore multa, nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,

750

nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.
'immo age et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias' inquit 'Danaum casusque tuorum
erroresque tuos; nam te iam septima portat
omnibus errantem terris et fluctibus aestas.

755

sideat GRсл, cf. Serv. 721 pervertere Gebh. 725 fit] P it y1b2x Serv. Ribb.

[blocks in formation]

744 (= III 516) damn. Albr. 426. 747 plausum schol. 755/56 nam aestas secl. Rbb., sed cf. Ov. her. 7, 86.

...

perampla Jort. 464. 726 lychini Ribb.

741 quae

« PreviousContinue »