Page images
PDF
EPUB

usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis quas gentis Italum aut quas non oraveris urbes! causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris externique iterum thalami.

tu ne cede malis, sed contra audentior ito, quam tua te fortuna sinet. via prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit obscuris vera involvens: ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo. ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros: 'non ulla laborum, o virgo, nova mi facies inopinave surgit; omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. unum oro: quando hic inferni ianua regis dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso, ire ad conspectum cari genitoris et ora contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. illum ego per flammas et mille sequentia tela eripui his umeris medioque ex hoste recepi, ille meum comitatus iter maria omnia mecum atque omnis pelagique minas caelique ferebat invalidus viris ultra sortemque senectae.

95

100

105

110

quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,

115

alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te
nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis),
si potuit manis arcessere coniugis Orpheus
Threicia fretus cithara fidibusque canoris,

120

si fratrem Pollux alterna morte redemit

itque reditque viam totiens. quid Thesea magnum,

quid memorem Alciden? et mi genus ab love summo.' Talibus orabat dictis arasque tenebat,

cum sic orsa loqui vates: 'sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno:

noctes atque dies patet atri ianua Ditis;

sed revocare gradum superasque evadere ad auras,

125

91 cum] quam (adverb.) Peerlk. 96 qua Seneca Ep. XI 3, 18;

Ribb. (cf. ad X 49. XII 147. 626.) 105 percepi y2b1m Serv. (pr. cod. M

Cass. Flor. Hamb.).

122 Serv. dist. ante magnum.

126 Averni

[ocr errors]

hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit
Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus,
dis geniti potuere. tenent media omnia silvae
Cocytosque sinu labens circumvenit atro.
quod si tantus amor menti, si tanta cupido
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara et insano iuvat indulgere labori,
accipe, quae peragenda prius. latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.
sed non ante datur telluris operta subire,
auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit. primo avolso non deficit alter
aureus et simili frondescit virga metallo.

130

135

140

ergo alte vestiga oculis et rite repertum

145

carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,

si te fata vocant; aliter non viribus ullis
vincere nec duro poteris convellere ferro.
praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
(heu nescis) totamque incestat funere classem,
dum consulta petis nostroque in limine pendes:
sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
aspicies." dixit pressoque obmutuit ore.

Aeneas maesto defixus lumina voltu
ingreditur linquens antrum caecosque volutat
eventus animo secum. cui fidus Achates

150

155

it comes et paribus curis vestigia figit.
multa inter sese vario sermone serebant,

160

quem socium exanimem vates, quod corpus humandum

diceret. atque illi Misenum in litore sicco,

ut venere, vident indigna morte peremptum,

Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
aere ciere viros Martemque accendere cantu.

165

Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum

132 Cocytusque libri praeter M; Ribb.

141 quis libri pr. M

144 aurea sed Kl. 1883, 24. 146 iamque H. Löwner BG. 1886, 216. 161 exanimum libri pr. M

Vergilius.

8

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
addiderat socium non inferiora secutus.

sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
demens, et cantu vocat in certamina divos,
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa virum spumosa immerserat unda.
ergo omnes magno circum clamore fremebant,
praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
haud mora, festinant flentes aramque sepulcri
congerere arboribus caeloque educere certant.
itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum,
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.

Nec non Aeneas opera inter talia primus
hortatur socios paribusque accingitur armis.
atque haec ipse suo tristi cum corde volutat
aspectans silvam immensam et sic forte precatur:
si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
heu nimium de te vates, Misene, locuta est.'
vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
ipsa sub ora viri caelo venere volantes
et viridi sedere solo. tum maximus heros

170

175

180

185

190

maternas adgnoscit aves laetusque precatur:

'este duces, o, si qua via est, cursumque per auras

dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat

195

ramus humum. tuque o dubiis ne defice rebus, diva parens.' sic effatus vestigia pressit

observans, quae signa ferant, quo tendere pergant. pascentes illae tantum prodire volando,

quantum acie possent oculi servare sequentum. inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae sedibus optatis gemina super arbore sidunt; discolor unde auri per ramos aura refulsit..

200

177 sepulchro Py Ribb. 186 et.. precatur damn. Peerlk. 'vacat

forte' Serv. voce Rx ore Longob. Pierii.

193 adgnovit Ma1

195 derigite PRy1 Ribb. 200 sequentem Pald. 203 geminae Rx

quale solet silvis brumali frigore viscum

205

fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos,
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
corripit Aeneas extemplo avidusque refringit
cunctantem et vatis portat sub tecta Sibyllae.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant et cineri ingrato suprema ferebant. principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera et feralis ante cupressos

constituunt decorantque super fulgentibus armis.
pars calidos latices et aëna undantia flammis
expediunt corpusque lavant frigentis et ungunt.
fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt
purpureasque super vestes, velamina nota,
coniciunt. pars ingenti subiere feretro
(triste ministerium) et subiectam more parentum
aversi tenuere facem. congesta cremantur
turea dona, dapes, fuso crateres olivo.
postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
reliquias vino et bibulam lavere favillam,
ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
idem ter socios pura circumtulit unda
spargens rore levi et ramo felicis olivae
lustravitque viros dixitque novissima verba.
at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
imponit suaque arma viro remumque tubamque
monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

210

215

220

225

230

235

His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.

spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
quam super haud ullae poterant impune volantes
tendere iter pinnis: talis sese halitus atris
faucibus effundens supera ad convexa ferebat.
unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.

240

242 om.

211 nutantem Güthl. 1877, 18 et L. Schmidt Phil. 1883, 22. 241 super M1P1R Ribb.; similiter 750. 787. VII 562. X 251. FMPa'cm, habet ante 241 y.

quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
constituit frontique invergit vina sacerdos
et summas carpens media inter cornua saetas
ignibus imponit sacris, libamina prima,

Voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.
supponunt alii cultros tepidumque cruorem
suscipiunt pateris. ipse atri velleris agnam
Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori
ense ferit sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
tum Stygio regi nocturnas incohat aras
et solida imponit taurorum viscera flammis
pingue super oleum infundens ardentibus extis.
ecce autem primi sub lumina solis et ortus
sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri
silvarum visaeque canes ululare per umbram
adventante dea. procul o, procul este, profani',
conclamat vates 'totoque absistite luco;
tuque invade viam vaginaque eripe ferrum;
nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'
tantum effata furens antro se immisit aperto;

245

250

255

260

ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.

Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes

265

et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas!

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna, quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem. vestibulum ante ipsum primisque in faucibus orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas, terribiles visu formae, Letumque Labosque; tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis Gaudia mortiferumque adverso in limine Bellum ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens.

249 succip. F? y2b2 (Serv. 'antique') Ribb. praeter ; Ribb. lacunae signo addito post 254.

270

275

280

254 superque libri superne Wagn. Qu. V.

XII 13. fundens libri pr. M, inde superfundens oleum Schap. p. ol.

super inf. Kappes ed.2 1878.

273 que om.

Pyc Ribb.

« PreviousContinue »