P. Vergili Maronis Aeneis: cum delectu variae lactionis

Front Cover
Apud Weidmannos, 1889 - Aeneas (Legendary character) - 304 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 4 - Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra lovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 The Storm. Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus : ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Page 56 - Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
Page 28 - ... sibila lambebant linguis vibrantibus ora. diffugimus visu exsangues, illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus; 215 post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem corripiunt spirisque ligant ingentibus ; et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati superant capite et cervicibus altis.
Page 31 - Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?" Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: "Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens 325 gloria Teucrorum ; ferus omnia luppiter Argos transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
Page 5 - Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant ; Ille regit dictis animos, et pectora mulcet...
Page 13 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco. 425 iura magistratusque legunt sanctumque senatum.
Page 128 - ille autem : 'tua me, genitor, tua tristis imago, saepius occurrens, haec limina tendere adegit. stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram, da, genitor ; teque amplexu ne subtrahe nostro.
Page 117 - ... matres atque viri. defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat et terris immittit apricis.
Page 133 - Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Page 21 - Hic canit errantem lunam solisque labores, Unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Quid tantum oceano properent se tinguere soles 745 Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Bibliographic information