Page images
PDF
EPUB

Imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem,
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terræ
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invertant tauri, glebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus æstas:
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco;
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ,
Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales

Et segnem patiere situ durescere campum ;
Aut ibi flava seres mutato sidere farra,
Unde prius lætum siliqua quassante legumen,
Aut tenues fetus viciæ tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenæ ;
Urunt Lethæo perfusa papavera somno.
Sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ.
Sæpe etiam steriles incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires et pabula terræ
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exudat inutilis humor;
Seu plures calor ille vias et cæca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas;
Seu durat magis et venas astringit hiantes,
Ne tenues pluvia, rapidive potentia solis
Acrior, aut boreæ penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertes
Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo

70

80

90

Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga,
Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolæ; hiberno lætissima pulvere farra,
Lætus ager; nullo tantum se Mysia cultu
Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, jacto qui semine cominus arva
Insequitur cumulosque ruit male pinguis arenæ ?
Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentes,
Et, quum exustus ager morientibus æstuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam

Elicit? illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quum primum sulcos æquant sata? quique paludis
Collectum humorem bibula deducit arena?
Præsertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late tenet omnia limo,
Unde cava tepido sudant humore lacunæ.

100

110

Nec tamen, hæc quum sint hominumque boumque labores

Versando terram experti, nihil improbus anser,
Strymoniæque grues, et amaris intuba fibris
Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda,
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni ;
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat: in medium quærebant, ipsaque tellus
Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Prædarique lupos jussit, pontumque moveri ;
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit,

120

130

Ut varias usus meditando extunderet artes
Paulatim, et sulcis frumenti quæreret herbam
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
Tum laqueis captare feras et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus;
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens pelagoque alius trahit humıda lina :
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ ;
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum:
Tum variæ venere artes; labor omnia vicit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva,
Lappæque tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenæ.
Quod nisi et assiduis terram* insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem ;
Heu! magnum alterius frustra spectabis acervum,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quæ sint duris agrestibus arma,
Queis sine nec potuere seri nec surgere messes:
Vomis et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinæ matris volventia plaustra,
Tribulaque traboæque et iniquo pondere rastri;
Virgea præterea Celeï vilisque supellex,
Arbuteæ crates et mystica vannus Iacchi:
Omnia quæ multo ante memor provisa repones,
Si te digna manet divini gloria ruris.

140

150

160

170

Continuo in silvis magna vi flexa domatur In burim et curvi formam accipit ulmus aratri ; Huic a stirpe pedes temo protentus in octo; Binæ aures, duplici aptantur dentalia dorso. Cæditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus, Stivaque, quæ currus a tergo torqueat imos; Et suspensa focis explorat robora fumus. Possum multa tibi veterum præcept eferre, Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti æquanda cylindro Et vertenda manu et creta solidanda tenaci, Ne subeant herbæ, neu pulvere victa fatiscat; Tum variæ illudant pestes: sæpe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit ; Aut oculis capti fodere cubilia talpæ ; Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens formica senecta. Contemplator item, quum se nux plurima silvis Induet in florem et ramos curvabit olentes; Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, Magnaque cum magno veniet tritura calore; At si luxuria foliorum exuberat umbra, Nequidquam pingues palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius et nigra perfundere amurca, Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, Et quamvis igni exiguo properata maderent. Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quæque manu legeret; sic omnia fatis In pejus ruere, ac retro sublapsa referri; Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in præceps prono rapit alveus amni. Præterea tam sunt Arcturi sidera nobis

180

190

200

Hædorumque dies servandi et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per æquora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem,
Exercete, viri, tauros; serite hordea campis
Usque sub extremum brumæ intractabilis imbrem :
Nec non et lini segetem et Cereale papaver

Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris,
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
Candidus auratis aperit quum cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis,
Ante tibi Eoæ Atlantides abscondantur,
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronæ,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitæ properes anni spem credere terræ.

Multi ante occasum Maiæ cœpere; sed illos
Expectata seges vanis elusit aristis.

Si vero viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacæ curam aspernabere lentis,
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes;
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent cœlum zonæ : quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni ;
Quam circum extremæ dextra lævaque trahuntur,
Cærulea glacie concretæ atque imbribus atris:
Has inter mediamque duæ mortalibus ægris
Munere concessæ divum; et via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.

Mundus, ut ad Scythiam Rhipæasque arduus arces

210

220

230

240

« PreviousContinue »