Tunsa Ceres rapido silicum decurrit ab ictu. Postquam implevit opus iustum versatile finem, VIRGIL Ff 30 35 40 45 50 55 60 Ergo aliam molitur opem sibi providus heros. Hortus erat iunctus casulae, quem vimina pauca et calamo recidiva levi munibat arundo: exiguus spatio, variis sed fertilis herbis. Non illi deerat, quod pauperis exigit usus. 65 Interdum locuples a paupere plura petebat, Nec sumtus erat illud opus; sed regula curae: si quando vacuum casula pluviaeve tenebant, festave lux; si forte labor cessabat aratro; horti opus illud erat. Varias deponere plantas 70 norat, et occultae committere semina terrae, vicinosque apte cura submittere rivos. Hic olus, hic late fundentes brachia betae, fecundusque rumex, malvaeque, inulaeque virebant; hic siser, et capiti nomen debentia porra; 75 hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver, grataque nobilium requies lactuca ciborum, et gravis in latum demissa cucurbita ventrem. Verum hic non domini, quis enim contractior illo? sed populi proventus erat: nonisque diebus 80 venales clerum fasces portabat in urbem: inde domum cervice levis, gravis aere, redibat, vix unquam urbani comitatus merce macelli. Cepa rubens sectique famem domat area porri, quaeque trahunt acri vultus rasturtia morsu, 85 intubaque et Venerem revocans eruca morantem. Tum quoque tale aliquid meditans intraverat hor tum. Ac primum, leviter digitis tellure refossa, quatuor educit cum spissis allia fibris; inde comas apii graciles,rutamque rigentem, 90 vellit, et exiguo coriandra trementia filo. Haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem; 1 et clara famulam poscit mortaria voce. Singula tum capitum numeroso cortice nudat, et summis spoliat coriis, contemtaque passim spargithumi atque abicit. Servatum gramine bulbum 95 tingit aqua, lapidisque cavum demittit in orbem. Hinc salis inspergit micas; sale durus adeso caseus adiicitur; dictas super ingerit herbas; et laeva vestem setosa sub inguina fulcit. Dextera pistillo primum fragrantia mollit allia; tum pariter mixto terit omnia succo. It manus in gyrum: paullatim singula vires deperdunt proprias; color est e pluribus unus; nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant, nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis. Saepe viri nares acer iaculatur apertas spiritus, et simo damnat sua prandia vultu. Saepė manu summa lacrimantia lumina tergit, immeritoque furens dicit convicia fumo. Procedebat opus. Non iam salebrosus, ut ante, sed gravior lentos ibat pistillus in orbes. Ergo Palladii guttas instillat olivi, exiguique super vires infundit aceti, atque iterum commiscet opus, mixtumque retractat. Eruit interea Cybale quoque sedula panem; POMO 100 105 110 115 120 |