Non insueta graves tentabunt pabula fetas; aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, noctem fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma, castaneae molles, et pressi copia lactis; et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae. 5 ALEX I S. ECLOGA II. Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, delicias domini; nec, quid speraret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos assidue veniebat: ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani: O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos; 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu allia serpyllunique herbas contundit olentes; at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras 15 atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? O formose puer, nimium ne crede colori! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi; 20 quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, quum placidum ventis staret mare. Non ego Daphnim iudice te metuam, si nunquam fallat imago. 25 30 35 40 45 50 55 nec, si muneribus certes, concedat Iollas. Heu, heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum perditus, et liquidis immisi fontibus apros. 00 Quem fugis, ah demens? Habitarunt di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella; 65 te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. Adspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, et sol crescentes decedens duplicat umbras: me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori? Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! 70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est. Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere iunco? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin. PALAEMON. ECLOGA III. MENAL CAS. DAMOETAS. PALAEMON. ME. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? Aegon. ME. Infelix o semper, oves, pecus! Ipse Neaeram dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur, 5 hic alienus oves custos bis mulget in hora, et succus pecori, et lac subducitur agnis. DA. Parcius ista viris tamen obiicienda memento. Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles, Nymphae risere sacello. ME. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis 10 atque mala vites incidere falce novellas. DA. Aut hic, ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum fregesti et calamos: quae tu, perverse Menalca, 15 20 30 ME. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera 25 iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen? DA. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim experiamur? Ego hanc vitulam (ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) depono: tu dic, mecum quo pignore certes. ME. De grege non ausim quidquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Verum, (id quod multo tute ipse fatebere maius,) insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis: lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos edera vestit pallente corymbos. 35 |