excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor; Nec tamen, haec quum sint hominumque boum- versando terram experti, nihil improbus anser 90 95 100 105 110 115 VIRGIL. C 120 Strymoniaeque grues et amaris intuba fibris officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros, curis acuens mortalia corda; nec torpere gravi passus sua regna veterno. 125 Ante lovem nulli subigebant arva coloni: nec signare quidem aut partiri limite campum fas erat; in medium quaerebant; ipsaque tellus omnia liberius, nullo poscente, ferebat. Ille malum virus serpentibus addidit atris, 130 praedarique lupos iussit, pontumque moveri, mellaque decussit foliis, ignemque removit, et passim rivis currentia vina repressit: ut varias usus meditando extunderet artes paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam; 135 ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton. Tum laqueis captare feras et fallere visco 140 inventum, et magnos canibus circumdare saltus. Atque alius latum funda iam verberat amnem, alta petens, pelagoque alius trahit humida lina. Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae, (nam primi cuneis scindebant fissile lignum) 145 tum variae venere artes. Labor omnia vicit improbus et duris urgens in rebus egestas. Prima Ceres ferro mortales vertere terram instituit quum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent silvae, et victum Dodona negaret. 150 Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos esset robigo, segnisque horreret in arvis carduus: intereunt segetes; subit aspera silva, lappaeque tribulique; interque nitentia culta Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, Possum multa tibi veterum praecepta referre, ni refugis tenuesque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro, et vertenda manu, et creta solidanda tenaci, ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat; tum variae illudant pestes; saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit; aut oculis capti fodere cubilia talpae; inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae 155 160 165 170 175 180 monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum 185 curculio, atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, quum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentes : si superant fetus, pariter frumenta sequentur, 190 magnaque cum magno veniet tritura calore: at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequidquam pingues palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, et nitro prius et nigra perfundere amurca, 195 grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent; vidi lecta diu, et multo spectata labore, degenerare tamen: ni vis humana quotannis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis 200 in peius ruere, ac retro sublapsa referri: non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si brachia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis 205 Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, et medium luci atque umbris iam dividit orbem : 210 exercete, viri, tauros; serite hordea campis, usque sub extremum brumae intractabilis imbrem. Nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere, et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. 215 Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci, et milio venit annua cura: candidus auratis aperit quum cornibus annum Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro. Si vero viciamque seres vilemque faselum, 220 225 230 quam circum extremae dextra laevaque trahuntur, 235 caerulea glacie concretae atque imbribus atris. Has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae divům: et via secta per ambas, obliquus qua se signorum verteret ordo. 245 Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces 240 consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum, perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes aequore tingi. Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae : aut redit a nobis Aurora, diemque reducit; nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, 250 |