Virgilii quoque opera quoniam novis luculentioribusque typis exornare Tauchnitius constituerat, in hoc quoque, quemadmodum in reliquis omnibus, faciendum fuit, ut delectum institueremus emendationum ab editoribus factarum; in aliis Heynii lectionem reduceremus, aliis denique locis vel in interpunctione vel lectione ab hoc pariter atque recentioribus omnibus recederemus, siquidem in quibusdam ab neminedum verus Virgilianae dictionis sensus perceptus fucrat. Eo pertinent loci Ecl. I, 28. Aen. III, 341 et X, 618 ubi nemo editorum vidit, tamen poni pro tamenetsi, uti Propert. III, 13, 35. Ter. Eun. I, 2. 90. et in Plauto saepissime. Cf. Capt. II, 3, 44. Men. prol. v. 11. Cas. 4, 17. Mil. 3, 2, 52. IV, 8, 30. Cas. pr. 20. 63. In eadem ecloga v. 54. post semper comma posuimus, ut sit: quae hucusque semper somnum tibi suasit; quo facto unice verus egregio loco sensus constituitur. Item interpunctionem mutavimus Ecl. III, 35 sqq. et V, 66, sqq. Ecl. VII, 19 restitui volebam, ut sit pro velim, Graecismo notissimo. Aen. I, 126. ad vadis punctum posui; nam sequens Placidum est i. q. propitium nobis. Cf. Servius, et Aen. IV, 440. 578. III, 266. Aen. I, 237 punctum restitui post pollicitus, quod recentiores sustulerant. Supplendum enim es, uti V, 687 et X, 827, et in Plauto centies. Aen. I, 288. versum inclusi, siquidem non de C. Iulio Caesare, sed de Augusto sermo. Aen. I, 636. cum Bothio dei A scripsi, quia sine dubio vinum erat praeter cibos com PRAEFATIO. - memorandum, et IX, 337 Bacchus pariter simpliciter deus nuncupatur. - Aen. II, 567 et 588 delevi uncinos, quia locus sine dubio a Virgilio profectus. Aen. III, 75 dedi prius ex Servio et codd., ut cum errantem constructione jungatur. Aen. III, 340, quem locum recc. penitus perverterant, restitui codicum omnium lectionem, ut suppleatur: peperit labente Creusa. Labebatur enim urbs, bello orto, quo excisa est. Versu autem seq. vv. tamcn puero commatibus inclusi, quia tamen, ut supra dixi, positum est pro tametsi, ut Ecl. 1, 28. Aen. X, 618.- Aen. IV, 436 dedi, quod voluerat Heynius: cumulata sorte, ut sors sit das Capital. Nam vulgata cumulatam morte plane sensu caret. Aen. IV, 629. restitui nepotes, ut ipsique sit i. q. ipsi quoque, Aen. IV, 641 dedi codicum lectionem Servianorum celebrabat, quoniam idem antiquitus celebrare et celerare, et Virgilius innumeris locis archaismos habet. Cf. Plaut. Pseud. I, 2, 36. Mil. IV, 4, 60. Gellius XIX, 4. Aen. V, 391, sustuli interpunctionem, ut nobis cum memoratus jungatur. Aen. VI, 561. aures dedi ex codd. apud Pierium et Burmannum. Aen. VII, 117 itidem interpunctionem mutavi. Et item VII, 391 ubi ex codicibus restitui choros, quod ipsum ibi subiectum esse ne dubitato. Aen. VII, 444 inepte libri habent gerant, pro quo absque dubio regant reponendum. Cf. v. 560. Aen. VII, 363 cum Wakefieldio penetrát dictum habeo pro penetravit antique; cf. Lucret. VI, 586. Et sic plura, de quibus fortasse alio loco dicturi sumus. Scr. Lips. m. Oct. a. XLIV. Weise. P. VIRGILII MARONIS BUCO OLI C A. TITY RUS. ECLOGA I. MELIBOEUS. TITYRUS. ME. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corulos modo namque gemellos, spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de coelo tactas memini praedicere quercus. VIRGIL. A 10 15 [Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.] Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. 20 TI. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram; sic parvis componere magna solebam. 25 Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, quantum lenta solent inter viburna cupressi. ME. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi? TI. Libertas: quae, sera tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat, 30 respexit tamen, et longo post tempore venit, postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. non unquam gravis aere domum mihi dextra re- ME. Mirabar, quid moesta deos, Amarylli, vocares; TI. Quid facerem? Neque servitio me exire licebat 45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti : pascite ut ante boves, pueri;, submittite tauros. ME. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt! et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco. Non insueta graves tentabunt pabula fetas, noctem fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma, |