Page images
PDF
EPUB

150 Quo molem hanc immanis equi statuere? quis

auctor? quidve petunt? quae relligio? aut quae machina

belli?

Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum 155 testor numen, ait; vos, arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi: fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,

fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis. 160 Tu modo promissis maneas, servataque serves, Troia, fidem, si vera feram, si magna rependam. Omnis spes Danaûm et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, 165 fatale aggressi sacrato avellere templo

Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;

ex illo fluere ac retro sublapsa referri

170 spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum; arsere coruscae luminibus flammae arrectis, salsusque per artus sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)

175 emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. Extemplo tentanda fuga canit aequora Calchas, nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curvis secum avexere carinis. 180 Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,

185

arma deosque parant comites, pelagoque remenso improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas. Hanc pro Palladio, moniti, pro numine laeso, effigiem statuere, nefas quae triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem roboribus textis, coeloque educere iussit, ne recipi portis, aut duci in moenia possit, neu populum antiqua sub relligione tueri. Nam, si vestra manus violasset dona Minervae, tum magnum exitium (quod dî prius omen in ipsum 190 convertant!) Priami imperio Phrygibusque fu

turum.

Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis periurique arte Sinonis
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
non anni domuere decem, non mille carinae.

Hic aliud maius miseris multoque tremendum
obiicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
solemnes taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
pectora quorum, inter fluctus arrecta, iubaeque
sanguineae exsuperant undas, pars cetera pontum
pone legit, sinuatque immensa volumine terga;
fit sonitus, spumante salo. Iamque arva tenebant,
ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo
VIRGIL.

I

[ocr errors]

195

200

205

210

Laocoonta petunt. Et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque 215 implicat, et miseros morsu depascitur artus; post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. 220 Ille simul manibus tendit divellere nodos, perfusus sanie vittas atroque veneno; clamores simul horrendos ad sidera tollit: quales mugitus, fugit quum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim. 225 At gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem, sub pedibusque deae, clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor; et scelus expendisse merentem 230 Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divae numina conclamant.

Dividimus muros, et moenia pandimus urbis ; 235 accingunt omnes operi, pedibusque rotarum subiiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt. Scandit fatalis machina muros, feta armis: pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt, funemque manu contingere gaudent: 240 illa subit, mediaeque minans illabitur urbi. O patria, o divům domus Ilium, et incluta bello moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere. Instamus tamen immemores caecique furore, 245 et monstrum infelix sacrata sistimus arce.

Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora, dei iussu non unquam credita Teucris.
Nos delubra deûm miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea coelum, et ruit oceano Nox,
involvens umbra magna terramque polumque,
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
conticuere; sopor fessos complectitur artus.

Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo, tacitae per amica silentia lunae, litora nota petens; flammas quum regia puppis extulerat, fatisque deûm defensus iniquis, inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixcs, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. Invadunt urbem sommo vinoque sepultam; caeduntur vigiles, portisque patentibus omnes accipiunt socios, atque agmina conscia iungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit, et dono divûm gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos moestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam, aterque cruento puivere, perque pedes traiectus lora tumentes. Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaûm Phrygios iaculatus puppibus ignes; squalentem barbam, et concretos sanguine crines, vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros

250

255

260

265

270

275

accepit patrios! Ultro flens ipse videbar

280 compellare virum, et moestas expromere voces: O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrùm, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum

funera, post varios hominumque urbisque labores 285 defessi adspicimus? quae caussa indigna serenos foedavit vultus? aut cur haec vulnera cerno? Ille nihil; nec me quaerentem vana moratur; sed graviter gemitus imo de pectore ducens ; Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. 290 Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum. Si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia Penates: hos cape fatorum comites, his moenia quaere, 295 magna pererrato statues quae denique ponto. Sic ait; et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu; et magis atque magis, quamquam secreta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti

adscensu supero, atque arrectis auribus adsto, in segetem veluti quum flamma, furentibus Austris, 305 incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitesque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor.

Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt 310 insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam,

Vulcano superante, domus; iam proximus ardet

« PreviousContinue »