GRÆCE ET LATINE, CUM ANNOTATIONIBUS SAMUELIS CLARKE, S. T. P. NUPER DEFUNCTI. VOL. II. Edidit, atque imperfecta fupplevit E DI TIO SE P T I M A. LONDINI: Excudit Car. Rivington, Impensis J. POTE, J. Whiston, J. & F. RIVINGTON, R. BALDWIN, L. Hawes & G. CLARKE & R. COLLINS, MDCC LXVIII, UM fecundum hunc Iliados Tomüm Pater meus imperfectum reliquerit, li bros verò penè quatuor prorsùs absolviffet, notas & observationes cæteris in libris margini passim adfcripfiffet; ne hæc interciderent penitùs & perirent, reliqua aliquo modo supplere conatus sum. In tres priores ex duodecim hisce pofterioribus Iliados libris, itémque in quartum usque ad ver. 359, annotationes ipse perfecerat; Textum & Versionem usque ad ver. 510. ejusdem libri recensuerat. Atque hæc ex ejus Manuscripto quàm-accuratissimè edidi. Reliquis in libris Textum aut Barnesii aut veterum Editionum retinui ; unâ alterâve ex notis paternis, nullâ de meo adhibitâ correctione. VERSIONEM Editionis Wetsteniane ple- runque fecutus fum; quam tamen interdum ubi ipfa sententia exegerit, interdum ubi priores Patris emendationes admonuerint, emendavi. ANNOTATIONES partim ex Patris mei in priores libros annotationibus excerptas ; partim A 2 partim ex illis, quas per reliquos libros passim in margine fcriptas reliquerat, collectas; (de meo ipsius paucissimis interjectis,) addidi. VARIAS porrò lectiones Codicis Harleiani & Italicorum quorundam mecum, ut olim cum Patre, à Viro erudito: Thom. BentLEIO communicatas suis locis inferui. INDICES denique duos subnexui, alterum Verborum de quibus in annotationibus præcipuè agitur, Auctorumque ibidem citatorum; alterum rerum in Iliade maximè memorabilium, ex Editione Wetsteniană ferè desumptum. |