Page images
PDF
EPUB

Nôram; sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes,
Quantùm lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBEUS.

Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi?

TITYRUS.

25

Libertas: quæ, sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat:
Respexit tamen, et longo pòst tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî:

30

Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingrata premeretur caseus urbi,

35

Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

MELIBUS.

Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

TITYRUS.

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibae, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros.

MELIBUS.

Fortunate senex! ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satìs, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco :
Non insueta graves tentabunt pabula fœtas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex! hîc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpè levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras:
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

40

45

50

55

TITYRUS.

Antè leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Antè, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

60

MELIBUS.

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;

65

Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.

En, unquam patrios longo pòst tempore fines,
Payperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? En, quò discordia cives
Perduxit miseros! En, queis consevimus agros!
Insere nunc, Melibae, piros! pone ordine vites!

Ite meæ, felix quondam pecus, ite, capellæ :
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe videbo :
Carmina nulla canam: non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices, carpetis amaras.

TITYRUS.

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castanea molles, et pressi copia lactis :
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

70

1.5

80

ECLOGA II.

ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantùm inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat: ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas;
Nil nostri miserere; mori me denique coges!

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos :
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu,
Allia serpyllumque, herbas contundit olentes :
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer, nimiùm ne crede colori;
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi;
Quàm dives pecoris nivei, quàm lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ;
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Acto Aracyntho.

Nec sum adeò informis; nuper me in littore vidi,
Quum placidum ventis staret mare: non ego Daphnin,
Judice te, metuam, si nunquam fallat imago.
O tantùm libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum unâ in silvis imitabere Pana canendo :
Pan primus calamos cerâ conjungere plures
Instituit; Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te pœniteat calamo trivisse labellum :

Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damætas; invidit stultus Amyntas.
Præterea duo, nec tutâ mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nympha calathis; tibi candida Naïs,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;
Tum, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ.
Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,

10

15

20

25

30

35

40

45

50

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat:
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo:
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte;
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis;
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.

Heu! heu! quid volui misero mihi? floribus Austrum,
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

55

Quem fugis? ah demens! habitârunt dî quoque silvas, 60
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras;

Me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori ?
Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est :

Quin tu aliquid saltem potiùs, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

65

70

ECLOGA III.

MENALCAS, DAMŒTAS, PALÆMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damæta, cujum pecus? an Meliboi?

DAMCETAS.

Non, verùm Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horâ :
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMETAS.

Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te ... transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risêre, sacello.

5

MENALCAS.

Tum, credo, quum me arbustum vidêre Miconis
Atque malâ vites incidere falce novellas.

DAMCETAS.

Aut hîc ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos; quæ tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas;
Et, si non aliquâ nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures ?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lyciscâ?
Et quum clamarem, "Quò nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus;" tu post carecta latebas.

DAMETAS.

An mihi, cantando victus, non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon.
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum. . . ? aut unquam tibi fistula cerâ
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen ?

DAMETAS.

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fœtus)
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatebere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.

In medio duo signa: Conon, et . . . quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem ;

Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

10

15

20

25

30

35

40

« PreviousContinue »