Page images
PDF
EPUB

Circuit, inque globum distantia contrahit unum,
Constet ut effecti species nomenque moreti.
Eruit interea Cybale quoque sedula panem,
Quem lætus recipit manibus, pulsoque timore
Jam famis inque diem securus Simulus illam
Ambit crura ocreis paribus, tectusque galero
Sub juga parentes cogit lorata juvencos,
Atque agit in segetes, et terræ condit aratrum.

P. VIRGILII MARONIS

CATA LECT A.

I. AD TUCCAM.

DELIA, Tucca, tibi venit; sed sæpe videre
Non licet: occulitur limine clausa viri.
Delia sæpe tibi, non venit adhuc mihi namque
Si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.
Venerit aut tibi; sed jam jam mihi nuncius iste
Quid prodest? illi dicito, quæ rediit.

II. IN C. ANNIUM CIMBRUM RHETOREM.

Corinthiorum amator iste verborum,
Iste iste rhetor! Namque quatenus totus
Thucydides tyrannus Atticæ febris,
Tau Gallicum spinæ ipsemet male illisit,
Ista omnia, ista verba miscuit fratri,

120

III. IN NOCTUINUM.

Socer, beate nec tibi nec alteri,
Generque Noctuine, putidum caput,
Tuone nunc puella talis, heu tuo
Stupore pressa rus abibit? Hei mihi!
Ut ille versus usquequaque pertinet:
Gener socerque, perdidistis omnia.

IV. IN EUNDEM.

Superbe Noctuine, putidum caput,
Datur tibi puella, quam petis, datur;
Datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
Duas habere filias Atilium,

Duas, et hanc, et alteram, tibi dari.
Adeste nunc, adeste, ducit, ut decet,
Superbus, ecce, Noctuinus herniam.
Thalassio! Thalassio! Thalassio!

V. IN LUCIUM.

Jacere me, quod alta non possim, putas,
Ut ante, vectari freta;

Nec ferre durum frigus, aut æstum pati,
Neque arma victoris sequi.

Valent, valent mihi ira et antiquus furor
Et lingua, qua adsim tibi.

Et prostituta turpe contubernium

Sororis. O quid me incitas?

Quid, impudice, et improbande Cæsari ?
Sed furta dicantur tua,

Et heluato sera patrimonio

In fratre parsimonia;

Vel acta puero cum viris convivia,
Udæque per somnum nates:

10

[blocks in formation]

Et inscio repente clamatum super,
Thalassio, Thalassio.

Quid palluisti, femina? an joci dolent ?
An facta cognoscis tua?

Non me vocabis pulchra per Cotyttia

Ad feriatos fascinos:

Nec dein movere lumbos in crocotulam

Prensis videbo altaribus;

Flavum prope Thybrim et olentes nauticum
Vocare, ubi appulse rates

Stant in vadis cœno retentæ sordido,
Macraque luctantes aqua.

Neque in culinam, et uncta compitalia,

Dapesque duces sordidas:

Quibus repletus ut salivosis aquis,
Obesam ad uxorem redis,

Et æstuantes docte solvis pantices,
Os usque lambis saviis.

Nunc læde, nunc lacesse, si quidquam vales!

Et nomen ascribo tuum.

Cinæde Luci, an te reliquerunt opes?

Fameque genuini crepant?

Videbo habentem præter ignavos nihil
Fratres et iratum Jovem,

Scissumque ventrem, et herniosi patrui
Pedes inedia turgidos.

VI. AD VENEREM.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
O Paphon, o sedes quæ colis Idalias,
Troïus Eneas Romana per oppida digno
Jam tandem ut tecum carmine vectus eat:
Non ego thure modo, aut picta tua templa tabella
Ornabo, et puris serta feram manibus:

40

Corniger hos aries humilis, et maxima taurus
Victima sacratos tinget honore focos:
Marmoreusque tibi, dea, versicoloribus alis
In morem picta stabit Amor pharetra.
Adsis, o Cytherea! tuus te Cæsar Olympo
Et Surrentini litoris ora vocat.

VII. RELICTIS ALIIS STUDIIS PHILOSOPHIAM
EPICUREAM AMPLECTITUR.

Ite hinc, inanes rhetorum manipli,
Inflata rore non Achaico turba,

Et vos, Sile, Albuti, Arquitique, Varroque,
Scholasticorum natio madens pingui,
Ite hinc inanis cymbalon juventutis.
Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
Vale, Sabine; jam valete formosi.
Nos ad beatos vela mittimus portus,
Magni petentes docta dicta Syronis,
Vitamque ab omni vindicabimus cura.
Ite hinc, Camene; vos quoque limite sævæ*,
Dulces Camenæ; nam fatebimur verum,
Dulces fuistis. Et tamen meas chartas
Revisitote; sed pudenter, et raro.

VIII. DE SABINO PARODIA CATULLIANA.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse mulio celerrimus,

Neque ullius volantis impetum cisî
Nequisse præterire, sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.
Neque hoc negat Tryphonis æmuli domus
Negare nobilem, insulamve cæruli :
Ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attondisse forfice

• Corruptus versus.

10

10

Comata colla, nequa sordidum, jugo
Premente, dura vulnus ederet juba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
Tibi hæc fuisse, et esse, cognitissima
Ait Sabinus: ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposuisse sarcinas,
Et inde tot per orbitosa millia
Jugum tulisse; læva, sive dextera,
Strigare mulas, sive utrimque cœperat.
Neque ulla vota semitalibus deis
Sibí esse facta, propter hoc novissimum,
Paterna lora, proximumque pectinem.
Sed hæc prius fuere: nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et Gemelle Castoris.

IX. AD VARIUM.

Scilicet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam:
Dispeream, nisi me perdidit iste putus.
Sin autem præcepta vetant me dicere; sane,
Non dicam. Sed me perdidit iste puer.

X. AD VILLAM SYRONIS.

Villula, quæ Syronis eras, et pauper agelle,
Verum illi domino tu quoque

divitiæ:

Me tibi, et hos una mecum, et quos semper amavi,
Si quid de patria tristius audiero,

Commendo, in primisque patrem. Tu nunc eris illi,
Mantua quod fuerat, quodque Cremona prius.

XI. AD M. VALERIUM MESSALAM.

Pauca mihi, niveo sed non incognita Phœbo,
Pauca mihi, doctæ, dicite, Pegasides.

10

20

« PreviousContinue »