ETSI me vario jactatum laudis amore, Irritaque expertum fallacis præmia vulgi, Cecropius suaves exspirans hortulus auras Florentis viridi Sophiæ complectitur umbra: Num mea quæret eo dignum sibi quærere carmen ? Longe aliud studium atque alios accincta labores, Altius ad magni suspendit sidera mundi, Et placitum paucis ausa est ascendere collem : Non tamen absistam cœptum detexere munus, In quo jure meas utinam requiescere Musas, Et leviter blandum liceat deponere morem. [Quod si mirificum proferre valent genus omnes Mirificum sæcli, modo sit tibi velle libido ;] Si me jam summa Sapientia pangeret arce, Quatuor antiquis quæ heredibus est data consors, Unde hominum errores longe lateque per orbem Despicere, atque humiles possem contemnere curas: Non ego te talem venerarer munere tali, Non equidem, quamvis interdum ludere nobis, Et gracilem molli liceat pede claudere versum; Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, Qualis Erechtheis olim portatur Athenis, Debita quum castæ solvuntur vota Minervæ,
Tardaque confecto redeunt Quinquatria lustro, Quum levis alterno zephyrus concrebuit euro, Et prono gravidum provexit pondere currum. Felix ille dies, felix et dicitur annus, Felices, qui talem annum videre, diemque. Ergo Palladiæ texuntur in ordine pugnæ: Magna Giganteis ornantur pepla tropæis ; Horrida sanguineo pinguntur prælia cocco; Additur aurata dejectus cuspide Typho,
Qui prius, Ossæis consternens æthera saxis, Emathio celsum duplicabat vertice Olympum Tale deæ velum solemni in tempore portant: Tali te vellem, juvenum doctissime, ritu Purpureos inter soles et candida lunæ Sidera, cæruleis orbem pulsantia bigis, Naturæ rerum magnis intexere chartis; Eternum Sophiæ conjunctum carmine nomen Nostra tuum senibus loqueretur pagina sæclis. Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes, Nunc primum teneros firmamus robore nervos: Hæc tamen interea, quæ possumus, in quibus ævi Prima rudimenta et primos exegimus annos, Accipe dona, meo multum vigilata labore, Et præmissa tuis non magna exordia rebus: Impia prodigiis ut quondam exterruit amplis Scylla, novosque avium sublimis in aëre cœtus Viderit, et tenui conscendens sidera penna Cæruleis sua tecta supervolitaverit alis, Hanc pro purpureo pœnam scelerata capillo, Proque patris solvens excisa funditus urbe. Complures illam et magni, Messala, poëtæ- Nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum— Longe alia perhibent mutatam membra figura, Scyllæum monstra in saxum conversa vocari; Illam esse, ærumnis quam sæpe legamus Ulixi Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto Deprensos nautas canibus lacerasse marinis. Sed neque Mæoniæ hæc patiuntur credere chartæ, Nec malus istorum dubiis erroribus auctor. Namque alias alii vulgo finxere puellas, Quæ Colophoniaco Scyllæ dicantur Homero. Ipsi seu Lamie mater sit, sive Cratæis, Sive illam monstro genuit Persea biformi,
Sive est neutra parens: atque hoc in carmine toto Inguinis est vitium et Veneris descripta libido; Sive etiam est jactis speciem mutata venenis, Infelix virgo: quid enim commiserat illa? Ipse pater nudam sæva complexus arena Conjugium caræ violaverat Amphitrites: Attamen exegit longo post tempore pœnas, Ut, quum cura sui veheretur conjugis alto, Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum. Seu vero, ut perhibent, forma quum vinceret omnes, Et cupidos quæstu passim spoliaret amantes, Piscibus et canibus rabidis vallata repente, Horribiles circum vidit se sistere formas. Heu quoties mirata novos expalluit artus! Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus ! Ausa quod est mulier numen fraudare deorum, Et dictam Veneri votorum vertere pœnam,
Quam, mala multiplici juvenum quod septa caterva Dixerat atque animo meretrix jactata ferarum, Infamem tali merito rumore fuisse,
Docta Palæphatia testatur voce papyrus. Quidquid, et ut quisque est tali de clade locutus, Omnia sint: potíus liceat notescere Cirin,
Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. Quare, quæ, cantus meditanti mittere certos, Magna mihi cupido tribuistis præmia, divæ Pierides, quarum castos altaria postes Munere sæpe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
Deponunt flores, aut suave rubens narcissus, Aut crocus alterna conjungens lilia caltha, Sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, divæ, Præcipue nostro nunc aspirate labori,
Atque novum æterno prætexite honore volumen. Sunt Pandioniis vicinæ sedibus urbes, Actæos inter colles et candida Thesei Purpureis late ridentia litora conchis, Quarum non ulli fama concedere digna Stat Megara, Actæi quondam munita labore Alcathoi, Phoebique; deus namque affuit illi: Unde etiam, citharæ voces imitatus acutas, Sæpe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus, Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem. Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, Fecerat infestam populator remige Minos, Hospitio quod se Nisi Polyïdos avito, Carpathium fugiens et flumina Ceratea, Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros Attica Cretæa sternebat rura sagitta.
Sed neque tunc cives, neque tunc rex ipse veretur Infesto ad muros volitantes agmine turmas Ducere, et indomita virtute retundere mentes, Responsum quoniam satis est meminisse deorum. Nam capite a summo regis, mirabile dictu, Candida cæsaries; florebant tempora lauro; At roseus medio fulgebat vertice crinis, Cujus quam servata diu natura fuisset, Tam patriam incolumem Nisi regnumque Concordes stabili firmarunt numine Parcæ. Ergo omnis caro residebat cura capillo, Aurea solemni comtum quoque fibula ritu Mopsopio tereti nectebat dente cicada.
Nec vero hæc vobis custodia vana fuisset, Nec fuerat, nisi Scylla, novo concepta furore, Scylla, patris miseri patriæque inventa sepulcrum,
O nimium cupidis si non inhiasset ocellis! Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem Jupiter, ille etiam Pœnos domitare leones Et validas docuit vires mansuescere tigris, Ille etiam divos, homines; sed dicere magnum est; Idem tum tristes acuebat parvulus iras Junonis magnæ, [cujus perjuria divæ Olim se meminisse diu perjura puellæ Non ulli liceat,] violaverat inscia sedem, Dum sacris operata deæ lascivit, et extra Procedit longe matrum comitumque catervam, Suspensam gaudens in corpore ludere vestem, Et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans. Necdum etiam castos agitaverat ignis honores, Necdum solemni lympha perfusa sacerdos Pallentis foliis caput exornarat olivæ :
Quum lapsa e manibus fugit pila, quumque relapsa Procurrit virgo: quo utinam ne prodita ludo Aurea tam gracili solvisset corpora palla! Omnia, quæ retinere gradum, cursumque morarı Possent, o tecum vellem tua semper haberes! Non unquam violata manu sacraria divæ . Jurando infelix nequidquam jura piasses. Et si quis nocuisse tibi perjuria credat, Causa pia est: timuit fratri te ostendere Juno. At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum Quæritur ex omni verborum injuria dicto, Aurea fulgenti depromens tela pharetra, Heu nimium tereti, nimium Tirynthia visu, Virginis in tenera defixerat omnia mente. Quæ simul ac venis hausit sitientibus ignem Et validum penitus concepit in ossa furorem; Sæva velut gelidis Ciconum Bistonis in oris, Ictave barbarico Cybeles antistita buxo, Infelix virgo tota bacchatur in urbe,
« PreviousContinue » |