Labitur exsanguis; labuntur frigida leto Lumina; purpureus quondam color ora reliquit. Tum sic exspirans Accam, ex æqualibus unam, Alloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ, Quicum partiri curas; atque hæc ita fatur:
Hactenus, Acca soror, potui; nunc vulnus acerbum Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. Effuge, et hæc Turno mandata novissima perfer: Succedat pugnæ Trojanosque arceat urbe. Jamque vale." Simul his dictis linquebat habenas, Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto Paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla Et captum leto posuit caput, arma relinquens ; Vitaque cum gemitu fugit indignata sub`umbras. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor Sidera; dejecta crudescit pugna Camilla; Incurrunt densi simul omnis copia Teucrum, Tyrrhenique duces, Evandrique Arcades alæ.
At Trivia custos jamdudum in montibus Opis Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Utque procul medio juvenum in clamore furentum Prospexit tristi multatam morte Camillam, Ingemuitque deditque has imo pectore voces: "Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti Supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras ". Non tamen indecorem tua te regina reliquit Extrema jam in morte; neque hoc sine nomine letum Per gentes erit, aut famam patieris inultæ. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, Morte luet merita." Fuit ingens monte sub alto Regis Dercenni terreno ex aggere bustum Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum; Hic dea se primum rapido pulcherrima nisu h sagittas
Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem, "Cur," inquit, "diversus abis? huc dirige gressum; Huc periture veni: capias ut digna Camilla Præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ ?" Dixit, et aurata volucrem Threïssa sagittam Depromsit pharetra, cornuque infensa tetendit, Et duxit longe, donec curvata coïrent Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis, Læva aciem ferri, dextra nervoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantes Audiit una Arruns, hæsitque in corpore ferrum. Illum exspirantem socii atque extrema gementem Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt; Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum. Prima fugit, domina amissa, levis ala Camilla; Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas; Disjectique duces desolatique manipli Tuta petunt, et equis aversi ad monia tendunt. Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes Sustentare valet telis, aut sistere contra:
Sed laxos referunt humeris languentibus arcus; Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra
Pulvis, et e speculis percussæ pectora matres Femineum clamorem ad cœli sidera tollunt. Qui cursu portas primi irrupere patentes, Hos inimica super mixto premit agmine turba; Nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, Manibus in patriis, atque inter tuta domorum, Confixi exspirant animas. Pars claudere portas ; Nec sociis aperire viam, nec mœnibus audent Accipere orantes; oriturque miserrima cædes Defendentum armis aditus, inque arma ruentum. Exclusi, ante oculos lacrimantumque ora parentum,
P. VIRG. MAR. ÆNEID. LIB. XI. Pars in præcipites fossas, urgente ruina, Volvitur; immissis pars cæca et concita frenis Arietat in portas et duros objice postes. Ipsæ de muris summo certamine matres— Monstrat amor verus patriæ-ut videre Camillam, Tela manu trepida jaciunt; ac robore duro Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis Præcipites, primæque mori pro manibus ardent. Interea Turnum in silvis sævissimus implet Nuncius, et juveni ingentem fert Acca tumultum : Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, Ingruere infensos hostes, et Marte secundo Omnia corripuisse: metum jam ad mœnia ferri. Ille furens-et sæva Jovis sic numina poscunt- Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat, campumque tenebat, Quum pater Æneas, saltus ingressus apertos, Exsuperatque jugum, silvaque evadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur Agmine, nec longis inter se passibus absunt; Ac simul Æneas fumantes pulvere campos Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit; Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis, Adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas et prælia tentent: Ni roseus fessos jam gurgite Phoebus Hibero Tingat equos, noctemque die labente reducat. Considunt castris ante urbem, et mœnia vallant.
TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis; ultro implacabilis ardet, Attollitque animos. Ponorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum vulnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes Excutiens cervice toros, fixumque latronis Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento: Haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit : "Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent Ignavi Æneade; nec quæ pepigere, recusent. Congredior. Fer sacra, pater, et concipe fœdus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, Desertorem Asiæ,-sedeant spectentque Latini- Et solus ferro crimen commune refellam: Aut habeat victos; cedat Lavinia conjux." Olli sedato respondit corde Latinus:
"O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est Consulere, atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est; Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus Conjugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi: Promissam eripui genero; arma impia sumsi. Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur Bella, vides; quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. Quo referor toties? quæ mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus : Cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet !- Prodiderim, natam et connubia nostra petentem ? Respice res bello varias; miserere parentis Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe Dividit." Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore:
Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.
Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequítur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris." At regina, nova pugnæ conterrita sorte, Flebat, et ardentem generum moritura tenebat: "Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ Tangit honos animum-spes tu nunc una, senectæ Tu requies misere; decus imperiumque Latini Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit Unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus,
« PreviousContinue » |