Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriæ pœnas odiisque meorum: Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem! Nunc vivo! neque adhuc homines lucemque relinquo! Sed linquam." Simul hoc dicens attollit in ægrum Se femur; et, quamquam vis alto vulnere tardat, Haud dejectus equum duci jubet. Hoc decus illi, Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat Omnibas. Alloquitur mærentem, et talibus infit : "Rhabe, diu-res si qua diu mortalibus ulla est- Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta Et caput Æneæ referes, Lausique dolorum Ultor eris mecum: aut, aperit si nulla viam vis, Occumbes pariter. Neque enim, fortissime, credo Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros." Dixit, et exceptus tergo consueta locavit Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis, Ære caput fulgens, cristaque hirsutus equina. Sic cursum in medios rapidus dedit. Estuat ingens 870 Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu, [Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus ;] Atque hic Enean magna ter voce vocavit. Eneas-agnovit enim-lætusque precatur: "Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo! Incipias conferre manum."
Tantum effatus, et infesta subit obvius hasta. Ille autem: "Quid me erepto, sævissime, nato Terres? hæc via sola fuit, qua perdere posses. Nec mortem horremus, nec divum parcimus ulli. Desine jam venio moriturus, et hæc tibi porto Dona prius." Dixit, telumque intorsit in hostem; Inde aliud super atque aliud figitque, volatque Ingenti gyro: sed sustinet aureus umbo. Ter circum adstantem lævos equitavit in orbes, Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros Immanem ærato circumfert tegmine silvam,
P. VIRG. MAR. ENEID. LIB. X.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet Vellere, et urgetur pugna congressus iniqua: Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras Verberat, effusumque equitem super ipse secutus Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo. Clamore incendunt cœlum Troësque Latinique. Advolat Æneas, vaginaque eripit ensem,
Et super hæc: "Ubi nunc Mezentius acer, et illa Effera vis animi ?" Contra Tyrrhenus, ut auras Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit: "Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris? 900 Nullum in cæde nefas; nec sic ad prælia veni; Nec tecum meus hæc pepigit mihi fœdera Lausus. Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro: Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem, Et me consortem nati concede sepulcro."
Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem, Undantique animam diffundit in arma cruore.
OCEANUM interea surgens Aurora reliquit. Eneas, quamquam et sociis dare tempus humandis Præcipitant curæ, turbataque funere mens est, Vota deum primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias; tibi, magne, tropæum, Bellipotens; aptat rorantes sanguine cristas, Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum Perfossumque locis; clipeumque ex ære sinistræ Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum, Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes : "Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, Quod superest; hæc sunt spolia, et de rege superbo Primitiæ; manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos, Arma parate animis, et spe præsumite bellum, Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa Annuerint superi pubemque educere castris, Impediat, segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terræ Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est, Ite," ait; "egregias animas, quæ sanguine nobis Hanc patriam peperere suo, decorate supremis Muneribus; mæstamque Evandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo." Sic ait illacrimans, recipitque ad limina gressum: Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes Servabat senior, qui Parrhasio Evandro Armiger ante fuit; sed non felicibus æque Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Trojanaque turba Et mæstum Iliades crinem de more solutæ. Ut vero Æneas foribus sese intulit altis, Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, mæstoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit, levique patens in pectore vulnus Cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis: "Tene," inquit, "miserande puer, quum læta veniret, Invidit fortuna mihi, ne regna videres
Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ? Non hæc Evandro de te promissa parenti Discedens dederam: quum me complexus euntem Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret Acres esse viros, cum dura prælia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani Fors et vota facit, cumulatque altaria donis; Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis Debentem, vano mæsti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis!
Hi nostri reditus, exspectatique triumphi? Hæc mea magna fides? At non, Evandre, pudendis Vulneribus pulsum aspicies: nec sospite dirum Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum Præsidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!" Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus Imperat, et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui supremum comitentur honorem, Intersintque patris lacrimis; solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum Arbuteis texunt virgis et vimine querno, Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt; Qualem virgineo demessum pollice florem Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi,
Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit; 70 Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes auroque ostroque rigentes
Extulit Eneas, quas illi læta laborum
Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido Fecerat, et tenui telas discreverat auro. Harum unam juveni supremum mæstus honorem Induit, arsurasque comas obnubit amictu; Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caso sparsuros sanguine flammam; Indutosque jubet truncos hostilibus armis Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi. Ducitur infelix ævo confectus Acœtes, Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora; Sternitur, et toto projectus corpore terræ. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus, positis insignibus, Æthon It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus Victor habet. Tum mæsta phalanx Teucrique sequuntur, Tyrrhenique duces a, et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum processerat ordo, Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto: "Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli Fata vocant. Salve æternum mihi, maxime Palla,
« PreviousContinue » |