Page images
PDF
EPUB

Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
"Tu tamen interea calido mihi sanguine pœnas
Persolves amborum," inquit: simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
Conclamat Nisus; nec se celare tenebris

0430

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :
"Me, me,―adsum, qui feci,-in me convertite ferrum,
O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus,
Nec potuit: cœlum hoc et conscia sidera testor."
Tantum infelicem nimium dilexit amicum.
Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus
Transabiit costas, et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit:
Purpureus veluti quum flos, succisus aratro,
Languescit moriens: lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia quum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit; in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes, hinc cominus atque hinc 440
Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem
Fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore

[ocr errors]

Tum super exanimem sese projecit amicum Confossus, placidaque ibi demum morte quievit. Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies unquam memori vos eximet ævo; m Dum domus Æneæ Capitolî immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit the Victores præda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant.

པ་..

abel • gover

w

fa Nec minor in castris luctus, Rhamnete repertofle
Exsangui, et primis una tot cæde peremtis,
abase Sarranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa
Corpora, seminecesque viros, tepidaque recentem
Cæde locum, et plenos spumanti sanguine rivos,

450

[ocr errors]

Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem s
Messapi, et multo phaleras sudore receptas.
Et jam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Jam sole infuso, jam rebus luce retectis,
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
Suscitat; æratasque acies in prœlia cogit
Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras.
Quin ipsa arrectis, visu miserabile, in hastis
Præfigunt capita, et multo clamore sequuntur,
Euryali et Nisi.

Eneadæ duri murorum in parte sinistra
Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni,
Ingentesque tenent fossas, et turribus altis
Stant mæsti simul ora virum præfixa movebant,
Nota nimis miseris, atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuncia Fama ruit, matrisque allabitur aures
Euryali. At subitus miseræ calor ossa reliquit:
Excussi manibus radii, revolutaque
Evolat infelix, et femineo ululatu,
unparuque pensa.

duties.

Scissa comam, muros amens atque agmina cursu
Prima petit: non illa virûm, non illa pericli,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

complaint

that late solace vocalve

Telorumque memor: cœlum dehinc questibus implet: 480
"Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune illa' senecta
Sera meæ requies, potuisti linquere solam,
Crudelis? nec te, sub tanta, pericula missum,
Affari extremum miseræ data cópia matri?
Heu, terra ignota canibus date præda Latinis
Alitibusque jaces! nec te tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,
Veste tegens; tibi quam noctes festina diesque
Urgebam, et tela curas solabar aniles.

mangle

Quo sequar? aut quæ nunc artus, avulsaque membra, 490
Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,

Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ?.
Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela

Conjicite, o Rutuli; me primam absumite ferro;
Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque
tested Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo:
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam."
Hoc fletu concussi animi, mæstusque per omnes
It gemitus; torpent infractæ ad prælia vires.
Illam incendentem luctus Idæus et Actor,
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli,

500

Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt. sonce
At tuba terribilem sonitum procul ære canoro

:

Increpuit sequitur clamor, cœlumque remugit.
Accelerant acta pariter testudine Volsci;

Et fossas implere parant, ac vellere vallum.
Quærunt pars aditum, et scalis ascendere muros,
Qua rara est acies, interlucetque corona
Non tam spissa viris. Telorum effundere contra
Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis,'
Assueti longo muros defendere bello.

Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua

Possent tectam aciem perrumpere: quum tamen omnes
Ferre juvat subter densa testudine casus.

Nec jam sufficiunt: nam qua globus imminet ingeus,
Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque;
Quæ stravit Rutulos late, armorumque resolvit slevo
Tegmina. Nec curant cæco contendere Martel
Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo

"Missilibus certant.

what wit

shake
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignes;
At Messapus equum domitor, Neptunia proles,
Rescindit vallum, et scalas in moenia poscit.

[ocr errors]

da

Vos, o Calliope, precocenti,
Quas ibi tunc ferro strages, funera Turnus
Ediderit, quem quisque virum demiserit Orco;
Et mecum ingentes oras evolvite belli.

[Et meministis enim, divæ, et memorare potestis.]
Turris erat vasto suspectu et pontibus altis,

[ocr errors]

510

520

530

1

overthrow

540

[ocr errors]

Opportuna loco; summis quam viribus omnes
Expugnare Itali, summaque evertere opum vi
Certabant: Troës contra defendere saxis,
Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem conjecit lampada Turnus,
Et flammam affixit lateri; quæ plurima vento
Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis.
Turbati trepidare intus, frustraque malorum
Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt
In partem quæ peste caret, tum pondere turris
Procubuit subito, et cœlum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
lease
Confixique suis telis et pectora duro
Transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor,
Et Lycus elapsi; quorum primævus Helenor,
Mæonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Trojam miserat armis,
Ense levis nudo, parmaque inglorius alba.
Isque ubi se Turni media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas;
Ut fera, quæ densa venantum septa corona
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu
supra venabula fertur:
Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes
Irruit; et, qua tela videt densissima, tendit.
At pedibus longe melior Lycus inter et hostes,
Inter et arma, fuga muros tenet, altaque certat
Prendere tecta manu, sociûmque attingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens,
Sperasti te posse manus ?" simul arripit ipsum
Pendentem, et magna muri cum parte revellit :
Qualis ubi aut leporem, aut candenti corpore cycnum,
Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis;
Quæsitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor

66

550

560

Tollitur. Invadunt, et fossas aggere complent ;
Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
qoLucetium, portæ subeuntem ignesque ferentem;
Emathiona Liger, Corynæum sternit Asylas,-
Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagitta:
Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus;
Turnus Itym Cloniumque, Dioxippum Promolumque,
Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idan;
Privernum Capys."Hunc primo levis hasta Temillæ
Strinxerat: ille manum projecto tegmine demens
Ad vulnus tulit; ergo alis allapsa sagitta,

[ocr errors]

570

Et lævo affixa est lateri manus, abditaque intus coment
Spiramenta animæ letali vulnere rumpit,
Stabat in egregiis Arcentis filius armis,

Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, Insignis facie; genitor quem miserat Arcens, brough Eductum matris luco, Symathia circum

Flumina, pinguis ubi et placabilis ará Palici.
Stridentem fundam, positis Mezentius hastis,
Ipse ter adducta circum caput egit habena;
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Judo Diffidit, ac multa porrectum extendit arena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum;
Cui Remulo cognomen erat; Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.

. 580

[ocr errors]

Is primam ante aciem digna atque indigna relatubero
Vociferans, tumidusque novo præcordia regno
Ibat, et ingentem sese clamore ferebat:

.

Non pudet obsidione iterum valloque teneri,

Bis capti Phryges, et Marti prætendere muros en
En qui nostra sibi bello connubia poscunt!
Quis deus Italiam, quæ vos dementia adegit?
Non hic Atrida, uce fandi fictor Ulixes,

590

600

« PreviousContinue »